Quamdiu nutritur animatum ?
Tamdiu autem accipiunt de nutrimento secundum naturam, quamdiu in eis deperditum potest restitui.
Positio autem haec consistit in duobus. In uno quidem effective, in alio autem materialiter operante. Illud autem quod effective operatur, est calidum quod potest id quod nutritur dividere, et nutriens Inducere, et convertendo unire. Haec enim tria In omni nutrimento sunt operationes calidi : propter quod cum calidum debilitatur ne possit hujus operationes perficere, tunc stat nutrimentum, et deficit animatum secundum naturam. Et hujusmodi quidem causae accidentales sunt plurimae, et per artem non determinabiles.
Causae autem essentiales et naturales sunt tres congregatae in unum, et unum veram perficientes causam. Harum autem una est exsiccatio humidi radicalis, quod est subjectum caloris : evanescente enim illo evanescit et calidum, et tunc non valet dictas perficere operationes. Secunda autem causa est mortificativa infrigidatio, quae inspissat radicale humidum ne sit mobile, et actum ut vehat calidum digerens et convertens ad membrorum interiora : et tunc etiam dictas amittit operationes. Tertia autem causa est multa inductio extranei humidi nutrimentalis non conveniens : humidum enim nutrimentale aliquid semper retinet nutrientis naturam : sanguis enim lactucae frigidus est, et nutrimentum ex piscibus frigidum et viscosum, et simile est in aliis : propter quod fit, quod omne nutrimentale humidum secundum aliquid suae naturae extraneum est ei quod nutritur. Cum ergo multum de illo ingeritur et congregatur, vincit radicale humidum, et suffocat in ipso calidum : et tunc deficit ab actibus nutrimenti, et moritur animatum.
Ex humido autem defectus est fere eisdem modis, sicut jam patuit. Habet autem modos proprios ex multitudine et paucitate permixtionum et qualitate : prima quidem tria jam dicta sunt: qualitates autem ipsius humidi sunt, quae faciunt ipsum aliquando facile siccabile, et aliquando difficile siccabile. Id autem quod facit ipsum difficile siccabile, est si fuerit multum subtile subtili terreo pauco subtiliter commixtum : tunc enim ubique erit cum ipso terreum tenens ipsum ne evaporet. Et quia ipsum est subtile ubique intus vel extra terreum, et contrajacent haec duo sicut ansae catenarum. Tale autem humidum cum multum fuerit, non egrediens, tamen proportione complexionis, diutissime tenet calorem, et diu perficit nutritionem, et diu durabit antequam siccetur. Si autem paucum fuerit, vincet super ipsum calidum, et incendet ipsum, et post convertet animatum in maciem,
deinde siccabit secundum totum. Ex dictis autem patet,quod omne nutrimentum necesse est esse actu humidum, eo quod aliter sequeretur primo, quod radicali humido quod sibi dat virtutem nutrimenti, non esset simile. Adhuc autem nisi esset actu humidum, non reciperet figuras et formas membrorum quae nutriuntur. Amplius autem cum omne nutrimentum terminari debeat ad formam alienam, quae est ejus quod nutritur, oportet ipsum esse in actu humidum : quia hoc male determinabile est in seipso, et bene movetur ad. terminum alienum. Est tamen humidum a sicco bene passum, sicut jam dictum est superius. Et quia humidum currere oportet ad membrum per similitudinem qua movetur magnes ad ferrum, et quaelibet res ad locum ubi est suum generans, et ideo oportet in actu esse humidum, quamvis forte potentia sit siccum.
Et ideo duplex est in. sensibilibus desiderium, fames scilicet et sitis . ''Fames quidem per se desiderium est restaurantis deperditum. Sitis autem est desiderium humidi, quod dat nutrimento facilem ad membra motum : quia quamdiu ad membra moveri potest, et calor membrorum potest illud convertere, tamdiu durat animatum. Signum hujusmodi est, quod periti medicorum per signa digestionis vigorem perpendunt naturae, ex quo dicunt sanandos infirmos. Econtra autem in secundum naturam corruptis, sicut in senibus decrepitis propter debile calidum et siccatum humidum radicale quod erat in eis, parum vel nihil de cibo sumpto adducitur ad membra. Et ideo quasi continuum desiderium cibi est apud eos : emittitur enim cibus eorum indigestus : et ideo sunt multae comestionis, et multi stercoris, et continui desiderii. Cibus enim eorum pauco calido elevari non potest, ut superius stomachi impleat et ad venas derivetur. Et ideo desiderium non tollitur ab eis comedendi, nec tamen multum delectantur in cibis propter hoc quod non penetrant interiora membrorum et linguae. Eadem autem causa est quare melancholici non multum delectantur in cibis, et tamen sunt multae comestionis. Est autem hoc proportionabiliter in omnibus animatis propter eamdem causam. Videmus enim in arboribus decrepitis ar-
ctari poros, unde sugunt fructus : et ideo imminui fructus eorum, et folia non esse lata et citius fluere : humi dum enim inspissatum ex. frigido et pori arctati impediunt penetrationem et assimilationem nutrimenti.
Haec igitur a nobis de nutrimento et nutrito dicta sunt.