Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Hoc sacramentum est gratia supra gratiam, quasi cumulum continens gratiarum.
Quinta causa quam supra posuimus, est quod est gratia super gratiam, quasi cumulum continens gratiarum.
Confert enim hoc sacramentum gratiam communionis, et super hanc gratiam expiationis, et super has duas confert gratiam redemptionis, et super has tres confert gratiam vivificationis, et super has quatuor dat gratiam refectionis spiritualis, et super has quinque signifi- cat nobis gloriam aeternae beatitudinis. Et ex his patebit, quod cumulum confert gratiae et sanctitatis : ex corpore quidem confert gratiam communionis omnium Christi membrorum, ex sanguine autem dat gratiam expiationis, ex anima vero gratiam redemptionis, et ex spiritu Christi dat gratiam vivificationis et virtutis, ex deitate autem affert gratiam refectionis, et ex toto signo sacra-
menti dat gratiam aeternae beatitudinis.
Et de communione quidem corporis dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 16: Panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est ? Quasi diceret : Sic est : quia sicut dicit Apostolus, ad Romam xii, 4 et 5 : Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo . Sicut enim in uno corpore Christi naturali et vero omnium membrorum fuit una in corpore Christi omnis boni et omnis gratiae communicatio, ita in corpore mystico per corpus Christi verum omnes in omnibus gratiis Christi et omnium fidelium communicamus. Psal. cxviii, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua, Domine. Unde vere dicitur de fidelibus, Act. IV, 32 : Et erant illis omnia communia. Et sequitur statim, quod non erat quisquam egens inter illos, sed vere fiebat in illis quod dicit Apostolus, II ad Corinth. VIII, 14 et 15, aequalitas, sicut scriptum est, scilicet de manna : Qui multum habuit, non abundavit : et qui modicum, non minoravit . Omnibus enim in hac communione corporis Christi omnia quae sunt corporis, sunt communia, sicut et membra corporis Christi veri omnia bona corporis communicaverunt.
Haec est sanctorum communio, quam in symbolo nos credere profitemur, dicentes : " Credo in sanctorum communionem. " Quia in communione corporis Christi omnia quae sunt Christi et fidelium propria, nobis omnibus efficiuntur communia, sicut dicitur, II ad Corinth. VIII, 14 : Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum. Haec enim sunt promptuaria hujus sacramenti, de quibus dicitur, Psal. CXLIII, 13 : Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Et hoc est quod in consonanti jucunditate sanctorum de plenitudine ista accipientium in gratiarum actione dicit Psalmista, Psal. cxliv, 7 : Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt. Habentes enim illam memoriam abundantiae istius communionis Christi et omnis sanctitatis, de plenitudine illa eructant suavitatem, et exsultant in justitia abundantissima ad omnem plenitudinem gratiarum.
Super hanc communionis plenitudinem in omni gratia confert gratiam expiationis ab omnibus peccatorum piaculis. Non enim umquam expiatur, quod sanguis Christi non expiaverit et emendaverit. Unde dicit psalmista, Psal. l, 9 : Lavabis me, et super nivem dealbabor. Et praemisit: Asperges me hyssopo,et mundabor. Hyssopus autem herba est sanguinis et pulmonis purifica tiva, sanguinem Christi signans, qui nos omnes expiat a maculis peccatorum. Unde, Apocal. VII, 14, dicitur de omnibus expiatis : Laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Quia quidquid in conversatione operis, vel observantia cordis, vel affectibus, et sensibus animae, vel cogitationibus spiritus invenitur, non expiatur nisi sanguinis Christi aspersione. Et hoc est quod dicitur, Job, IX, 30 et 31 : Si lotus fuero velut aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. Quia quamvis niveas virtutes habeamus naturales et purgatorias, sive etiam animi purgati, sicut distinxit Plotinus : et si vestimenta conversationum nostrarum fulserint velut mundissima picturis heroicarum virtutum decorata, tamen nisi sanguis Christi expiet nos, sordescimus et sordidi sumus, dicente Apostolo, ad Hebr.IX, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Hoc etiam est quod signatur, ad Hebr.IX, 20, ubi om-
nia praecipiuntur mundari in sanguine, dicente Aaron : Hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus. Testamenti enim sanguis, sanguis est expiationis, in quo omnia mundantur, dicente Apostolo, ad Hebr. IX, 14 : Sanguis Christi ....emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi.
Haec igitur gratia expiationis est super gratiam communionis in hoc sacramento.
Cumulatur et hoc sacramento per gratiam redemptionis quae est in animae pretio quod pro nobis in hoc offertur sacramento. Hoc enim, ut dicit Ambrosius, est admirabile pretium, cujus pondere tota est redempta captivitas, mundi tartarea confracta sunt claustra inferni, aperta est nobis janua regni, et nos sumus omnes liberati. Isa. xl, 10 : Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur : ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Merces, inquam, qua omnes redempti sumus. Psal. cxxix, 7 : Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Quia pretium animae plus ponderis intulit in thesauros Patris, quam totum abstulerit humanum genus.
Hoc est pretium decoris. Zachar.XI, 13 : Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Ad statuarium, hoc est, primum imaginis humanae factorem intulit pro nobis Christus in redemptionem nostrae captivitatis. Unde Jacob in figura Christi dicit de eo, Genes. XXXI, 39 : Damnum omne reddebam, quidquid furtim perierat, a me exigebas. .Plus enim quam damnum pro nobis solvit anima Christi : quia et nos ab obligatione captivitatis redemit, et nobis vitae aeternae mercata est beatitudinem : sic enim in redemptionem pro nobis Christus animam suam posuit. Joan. xv, 13 : Majorem hac di-lectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Et iterum, Joan. x, 11 : Bonus pastor animam suam dat ovibus suis.
Et hoc pretium redemptionis quotidie offerimus ad aram in devotione, ut ab omni obligatione redimamur. Unde Apostolus, I ad Corinth. VI, 20 : Empti estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro. Empti enim sumus non aliter, quia redempti sumus animae Christi pretio. Et hoc est quod dicitur, 1 Petri, I, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati Christi. Nec loquimur de sanguine in quantum in ipso specialiter est gratia expiationis, sed potius in quantum sedes animae est in sanguine, in pretium redemptionis. Ad hanc redemptionem clamat David in Psalmo cxxix, 8, dicens : Redimet, scilicet Deus, Israel ex omnibus angustiis suis.
Hanc igitur gratiam super duas dictas habet hoc sacramentum.
Adhuc autem et his quartam cumulat gratiam vivificationis ex spiritu Christi : quia sicut in aliis hominibus vehiculum est spiritus vitae et virtutis, restituens in nobis omne quod deperditum vitae spiritualis ex inedia famis antiquae, per quam macerati non habentes istud edulium, vita divina deperdita est in nobis : hoc enim totum deperditum spiritus Christi refundit in sacramento corporis Christi vivifici, quod totum est plenum spiritu. Unde, Joan. VI, 58, dicitur : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Et quod a Spiritu haec vita procedat, dicit, ibidem, v. 64 : Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Sic etiam de mortuis qui corpus Christi acceperunt, dicitur, Ezechiel. XXXVII, 10 : Ingressus est in ea spiritus, scilicet vitae, et vixerunt. Spiritus enim perpetuae vi- tae, spiritus Dei est : quoniam abundanter nostrum spirat sacramentum. Unde, Apostolus dicit, ad Roman. VIII, 11 : Qui suscitavit Jesum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Mortalia enim corpora sunt, quae continue deperditionem habent in vitae principiis, quae deperditio continue reparatur per vivificationis et vegetationis aeternae sacramentum. Sic de Christo summa sapientia Patris, qui hunc vivificationis modum excogitare potuit, dicitur, Eccli. IV, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. Inspiravit enim omnibus filiis suis vitam in pane filiorum vivifico, in quo Christus sumitur, a quo vitae spiritus procedit. Sic enim ut, Eccli. xv, 3, dicitur : Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum : sicut dicitur, Joan. x, 28 : Ego vitam aeternam do eis, et non peribunt. Per cibum enim conjungit eis Spiritum qui aeternam vitam spirat in eis : et ideo perire non possunt.
Et haec est quarta gratia quam cumulat super tres anteriores.
Habet autem et quintam ex refectione deitatis. Haec enim est quae vere reficit et verum confert homini nutrimentum refectionis. Unde, I ad Corinth. III, 7 : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus. Haec est pascua intimae refectionis, de qua dicitur, Genes. l, 21: Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros. Nihil enim interius mentem reficit, nisi sumpta in corpore Domini divinitas, de qua dicit Psalmista, Psal. XXII, 2 : In loco pascuae ibi me collocavit. Alibi enim pascua non inveniuntur.
Unde Christus haec pascua suis exhibens tam in nuda divinitate in qua cum Patre communicat, quam etiam in humanitate quae deitati est unita, dicit, Joan. x, 9 : Et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Intus enim inveniet in deitate, et extra ad sensum in humani-
tate, quae deitati est unita. Ezechiel. xxxiv, 14 : In pascuis uberrimis pascam eas. Uberrima pascua sunt refectiones sacramenti, saporem divinitatis habentes. Hoc est quod dicit, Isa. lviii, 14 : Sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te haereditate Jacob, patris tui. Altitudo enim terrae est excellentia corporis Christi, in qua cibus est et refectio per hoc quod corpus deitati est unitum, et hoc est haereditas Jacob et omnium ab initio patriarcharum : quia omnes in fide et benedictione hujus sacramenti sunt vegetati et refecti. Hoc est quod omnes invitans Dominus dicit, Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Reficitur enim quod deperditum est gratiae hujus edulium : quia comedentes ipsum semper sunt in desiderio refectionis hujus. Unde, Eccli. XXIV, 29, dicitur : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient.
Praeter omnes dictas gratias, ex se signat nobis fructum aeternae beatitudinis, sicut dicit beatus Dionysius in primo capitulo Caelestis hierarchiae. Et hoc etiam innuit Gregorius in quadam Collecta dicens : " Praesta, ut quod specie gerimus, rerum veritate capiamus. " Sicut enim Christus in specie sacramenti sacramentaliter se influit nobis ad gratiam, ita secundum deitatem influet se nobis et omnibus beatis ad gloriam. Et hoc est quod dicitur, Joan. XVII, 22 et 23 : Ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Claritas enim quam Pater perficiendam dedit Filio, est claritas qua claret in omnibus membris corporis mystici. In omnibus enim illis fulget et lucet claritas Christi. Et ideo cum ab aliis removeretur Judas proditor, secum portans hoc corpus, statim dixit Christus, Joan. XIII, 31 : Nunc clarificatus est Filius hominis. Et cum converterentur ad ipsum Gentiles claritatem ejus accipiendo, sta- tim dixit, Joan. XII, 23 : Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Nihil enim claritatis habere possumus, nisi claritas Filii Dei clareat in nobis.
Sic ergo influendo se nobis spiritualiter et sacramentaliter, nobis suam dat claritatem, quam sibi Pater dedit in mundo perficiendam : et sic unum sumus cum ipso corpus, dicente Apostolo, I ad Corinth.xii, 27 : Vos estis corpus Christi, et membra de membro. Hoc enim modo Pater per consubstantialem Filio deitatem suam est clarens in Christo homine secundum suam humanitatem. Et sic claret Filius in Patre secundum unam et eamdem substantiam deitatis clarissimam. Et si hoc igitur modo Christus claret in nobis, sic sumus in unum Patris et Filii in claritate consummati in gratia quae signum est aeternae claritatis in gloria, qua clarebimus per influxum in nos deitatis Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Joan.XIV, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Apud nos enim manet, quia in nobis sibi claram constituit mansionem. Sic complebitur quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 28 : Ut sit Deus omnia in omnibus. Et hoc est quod dicit Job, xviii, 17 : Non adaequabitur ei aurum vel vitrum. Aurum enim et quidquid splendet corporaliter, aeterno splendori adaequari non potest. Vitrum enim omne et quidquid pervium in lapidibus pretiosis, transparet, quia id quod intus est, vel in parvo, vel in magno abscondunt, quod non adeo relucet quando nudum exhibetur, non potest adaequari illi caelesti gloriae, quae erit in
nobis quando tam clarae erunt mentes nostrae et corpora nostra, quod quidquid in nobis est de Deo et Dei puritate, in nullo penitus per corpulentiam nostram abscondatur. Et hoc intendit Gregorius dicere, ibidem in Glossa dicens, quod in beatitudine uniuscujusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet. Et haec divina, ut dicit Dionysius, signat Eucharistia, quae cum Deus sacramentaliter in nos hic fluit, et a nobis sic percipitur ut sibi incorporemur, designat in nos futurum influxum suae clarissimae deitatis, quae undique gloriose fulgens in nobis, non abscondetur, sed sua claritate omnino clari efficiemur. Haec est enim de qua, Sapient. VII, 29 et 30, dicitur : Est enim haec speciosor sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. Illi enim succedit nox : sapientiam autem non vincit malitia. Hac claritate incorporati nobis solis fiet sermo qui scriptus est, Matth. XIII, 43 : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Nec mirum : sicut enim Christo incorporati, in quibus nulla peccati est obscuritas, sunt incorporali ei, de quo dicitur, Sapient. VII, 26, quod candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Et in hoc est advertere quantum est videre Deum in tot beatis, sicut videtur lumen in pluribus lucernis diversimode participantibus ipsum secundum diversam uniuscujusque dignitatem.
Et haec est significatio quam modo in Eucharistia praesentamus : propter quod Eucharistia vocatur.