APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum V.
De praesumtione tam in re quam in signo vitanda .
1. Praesumtionem interiorem et exteriorem summpere fugiant: interiorem, ut sensum suum sensui non praeferant aliorum nec de bonis a Deo sibi collatis inaniter extollantur, immo in tantum ceteris se inferiores et viliores ex intimo cordis credant affectu, ut nec se aliquid etiam esse existiment. Nempe, secundum Apostolum qui se existimat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Neminem spernant, neminem iudicent, cum frequenter humanum fallatur iudicium, et beato Augustino teste, " saepe species facti se aliter habet, aliter animus facientis " ; pie de omnibus, quae occurrerint, sentiant, licet rei non intelligant rationem. Sinistre interpretari depravatae mentis est proprium:
Omnia perversae possunt pervertere mentes .
2. Exterioris praesumtionis et snperbiae notam in omni actione sua, gestu et verbo summo studio fugiant, quae humilitatis sunt in omnibus amplexantes.
Respectu actionis praesumtionem in officiis et in locis evitent. In officiis praelationis vel Ordinis, aut in aliis, quae aliquam videntur superioritatem habere, nihil sibi usurpent. Liber a culpa non est qui alienum usurpat officium. Praesente superiore vel alio Fratre in maiori , quam ipsi fuerint, ordine constituto, ad incipiendum extraordinarie officium, ad benedicendum cibum vel potum, ad dandum Fratribus aquam benedictam, vel ad alia hujusmodi, se nullatenus ingerant. Ad divinum quoque officium nequaquam post seniores vel alios maioris ordinis gradu promotos proprio legant iniectu, quoniam quidem nullus omnino in minori ordine constitutus post alium maioris ordinis permittendus est legere, nisi necessitate cogente, vel legentium ordine permutato, ut in aliquibus festis fieri solet, praeterquam in homilia quantum ad primam lectionem, quam ratione Evangelii diaconus legere solet . Lectiones autem, quae de homilia supersunt, non sunt ab aliis quam a sacerdotibus facile praesumendae.
3. In choro pro dissonantia forte cantantium, vel ob . aliam huiusmodi causam manum ad formam percutere, in mensa ictu cultelli, vel quomodolibet aliter signum cum sono facere, ab eis tantummodo fiat, quorum super defectibus chori vel mensae intendere spectat, nec huiusmodi facile debent ab aliis usurpari. Multa enim sunt superioribus licita, quae reprehensibiliter ab aliis praesumuntur.
Ad haec, quia novissimum eligi locum Magister ipse humilitatis hortatur , locis semper novissimis novitii gaudeant. Et nunquam in choro, vel mensa, vel alibi ad prima se ingerant loca, sed ea potius adeo caute sedula, si valuerint, provisione declinent, ut vix ab aliis perpendatur. 4. Alias omnino caveant, ne congregationis ordinem turbent et fiant inter alios pro tumultus occasione notabiles. Cavendum proinde , ne, dum nimis vitatur praesumtio, inordinationis accedat confusio. Vitanda est ubique disconvenientiae nota, maxime in congregatione. Locus vero superior, ad quem necessitas vel superiorum trahit inductio, praesumtionis vitium non inducit. Porro molesta est humilitas, quae contentioni deservit. Si quando iuxta superiorem vel alios seniores necessario sederint, non se nimis applicent iuxta eos: iuniori siquidem aliquam a seniore distantiam reverentiae ritus indicit. Antiquior autem Frater in Ordine, vel alius in officio praeeminens, licet aetate sit iunior, senior appellatur ; aetas senectutis vita immaculata .
5. Praesumtionem in gestu elatum caput, snblimes oculi, facies vultuosa declarant. Nam, ut ait Prosper ,
" erecta cervix et truces oculi et sermo terribilis nudam superbiam clamant ". Sed quantum per membrorum ministerium potest deprehendi, prima superbiae ostensio in oculis esse solet. Qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabatur . Praesumtio etiam gestus in signis et nutibus frequenter agnoscitur, ut exempli gratia, si quis in choro, vel alibi pro Fratrum defectibus satyrice nubilum vultuositatis assumat, vel levi cachinno, id est risu, vel motu capitis, oculorum circumlustratione, narium contractione, labiorum compressione, vel alio quovis modo defectum Fratris tacite arguat vel subsannet: si, errante in choro vel in mensa lectore, submussitet aut circumspiciat, quasi eum defectus legentis non lateat ; quod frequenter solent facere etiam minus docti.
6. In locutione etiam notatur praesumtio, si quod dicitur non pertinet ad dicentem, aut dicendi modus aliquem superbiae typhum praetendat, aut pro loco, tempore et personis fuerit a locutione cessandum.
Propter primum humilis Frater de alienis factis curiose inquirendis se nullatenus intromittat. Alios Fratres docere, regere, arguere, vel eis aliquid imponere non praes umat, quia hoc esset seniorum vel superiorum officium usurpare. " Superbus autem, ut ait sanctus Bernardus , prima die, qua ingreditur habitare, incipit leges dare ". Potest tamen Frater, si super aliquo cum instantia requiratur, petentibus super interrogata humiliter respondere vel insinuare quod sentit ; ita tamen, ut contra resistentes dicta sua pertinaciter nulla ratione defendat. Qui etiam alii superioris mandatum insinuat super aliquo faciendo mandantis auctoritatem cum humilitate proponat, ne quod denuntiat ipse imponere videatur. Si proprium cogatur recommendare officium, nequaquam imperium imponentis usurpet, sed id suppleri a sociis obsecratione humili obtineat. Praesumtionem ergo evitat prudens humilitas: praesumit tamen interdum humiliter viscerosa et provida caritas.
7. In modo loquendi vitium praesumtionis innuitur, si id quod dicitur, iactanter, impetuose, clamorose, contentiose , despective, vel nimis rigide proponatur. Suaviter enim et humiliter est loquendum.
Bursus qui tempore vel loco silentii, aut in superiorum , seniorum, aut conventus praesentia non comprimit linguam suam praesumtuosus et intemperans merito iudicatur. Loqui in medio magnatorum non praesumas, ait Sapiens ; et iterum: In medio seniorum non adiicias loqui. Hoc praecipue intemperantiae et praesumtionis est nota, si novus Frater in Ordine vel iunior quispiam, seniore praesente, sine ipsius nntn, maxime coram extraneis, loqui aut respondere praesumit, nisi ex officio vel commisso habeat prius loqui. " Temperantiae est, ait Prosper , quod praestamus loquenti seniori silentium, quod ipsius ad loquendum praestolamur imperium ".
In praesentia vero conventus nullum convenit loqui sine requisito superioris assensu, nisi tantum se accusando, vel ad interrogata superiori vel corrigenti ad mensam breviter et humiliter respondendo.
8. Et ut breviter voce sancti Bernardi praesumtuosum agnoscas, " primus, ait, in conventibus residet, in consiliis primus respondet, non vocatus accedit, non iussus se intromittit: reordinat ordinata, reficit facta ", vilem se, si non emineat, aestimans et humilem esse inter alios erubescens. In locis et ceteris, quae honorem redolent, se quibuslibet aliis parificare contendit. Audax ipse ad quaelibet fit frontuosus et impudens, quod est maximum vitium in neophyto et iuvene. Beligionis confusio, iuvenis praesnmtuosus et effrons. Reprehensibilis maxime in iuvene praesumtio, quem magis humilitas stabilit, verecundia ornat, venustat simplicitas, timor insignit et aptum efficit disciplinae, cuius initium est. Qui sine timore est non poterit iustificari .