APPENDIX: OPUSCULORUM DUBIORUM.

 Sermo I. De humilitate et patientia.

 Sermo II. Contra peccata mortalia.

 Sermo III. De bono eleemosynae.

 Sermo IV. De amore inimicorum.

 Sermo V. De perfecta obedientia.

 Sermo VI. De animae aestimatione vel dignitate.

 Sermo VII. De sacerdotum obligatione.

Sermo VI. De animae aestimatione vel dignitate.

Maxima cura providendum est animae; nec enim plures habet homo, sed unam. Si duas nobis contulisset Dominus, sicut et binos dedit oculos vel pedes, sublata vel deperdita una aliam custodire vel salvare liceret. Ast unam tantum infirmam et languidam accepimus, tribus validissimis concussam inimicis et fortissimis, mundi, carnis et diaboli telis expositam, cui nec uno die secure requiescere licet, sed omnibus in luctam et palaestram oportet descendere. Continuum esse hoc certamen nobis Aposlolus expressit; non enim bellum, sed luctam appellavit, dum dixit: "Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. "In bello aut praelio quandoque militibus corpora refocillandi, arma deponendi, a laboribus feriandi et virium repetendarum tempus conceditur, nec sub dio aut coeli inclementia pernoctare in hieme compelluntur, imo sub tecto hibernandi, in civitatibus commorandi libera praebetur facultas. Sed inter colluctantes tunc solum in luctamine respirare licebit, quando uno victo et in terram colliso alter triumphator abscedit. Nostrorum inimicorum lucta nunquam cessat, luciae tempus, tempus est

vitae; finis vivendi requiei erit initium, et solum post mortem daemon luctator recedet, qui in ipsa morte fortius nos prosternere molitur. Dominum ergo suppliciter exoremus ut sua gratia nos protegat et in tantis periculis misericorditer ab hoste defendat. Nihil proli dolori viliori pretio quam pretiosam commutamus animam. Illam quacunque vel levi occasione in gehennam detrudimus et parva vel minima mercede inaestimabili Dei gratia spoliamus.