IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Supposito quod sit defectus Syllogismi Dialectici,et syllogismi simpliciter, cujus horum primus sit defectus
Quod Syllogismi Dialectici, videtur ui ; quia Syllogismus litigiosus per Aristotelem 1. Topic. cap. I. est syllogismus ex apparenter probabilibus. Et 1. hujus cap. 2. dicit quod Litigiosas disputationes procedunt ex his quae videntur probabilia, et non sunt. Ex his arguitur sic : Illius est Syllogismus Sophisticus obliquitas primo, cujus apparentiam primo praetendit: sed primo praetendit apparentiam Syllogismi Dialectici. Nam procedere ex apparenter probabilibus, et probabile est proprium Dialectici ; ergo, etc .Aliquis diceret ad hanc rationem, quod dictum Aristotelis in Topic. et in 1. hujus, habet intelligi de Syllogismo peccante in materia, qui videtur procedere ex probabilibus, cum tamen non procedat. Nam Syllogismus peccans in forma potest procedere ex veris simpliciter, ut si arguatur, Homo est species, Socrates est homo ; ergo, etc.
Sed contra,licet praemissae in Syllogismo peccantes in forma possint esse verae, ut tamen ad medium comparantur, necesse est ut altera sit falsa ; ergo videtur, quod de utroque sic habeant auctoritates intelligi. Item, formale in Syllogismo Sophistico, est quaedam falsa habitudo, supra quam decurrit. Verbi gratia, si dicatur : Canis currit ;Sidus caeleste est canis ;ergo, etc. Hic est Syllogismus Sophisticus, decurrens super hanc habitudinem, vel Maximam falsam, uni soli nomini correspondet una res sola et secundum istam falsam habitudinem localem contradicit Dialectico : ergo primo contra Dialecticum peccat.