REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Adducit varia argumenta suadentia effectum posse esse coaevum Deo, et solvit illa, nihil asserens de conclusione, de qua hic q. 3. et in Report. q. 4.
Sed praeceditne duratione illud principium actum causandi, et causatum? Dicitur quod ex parte causae non oportet, quia agens, quod non agit per motum ; potest simul habere actionem suam, et terminum suum cum eo ; sed primum agens non agit per motum, igitur, etc. Major patet per Augustinum 2. de Civit. Dei, c. 16. et lib. 6. de Trin. c. 1. quod non agit per motum, potest habere terminum coaevum, ut patet de igne et splendore.
Item, probatur major per rationem, quia omne agens, quod simul habet principium actionis, et terminum, potest simul habere actionem suam, et terminum coaevum ; sed primum causans est hujusmodi.
Si dicatur quod major est vera de productione, quando productum non est aliud in natura a producente, non autem de productione alterius rei, cum principium et terminus non sunt in eadem natura.
Contra, Augustinus ponit exemplum de effectu alterius rei, ut de Sole et radio, et de igne et splendore, et de virgulto ; si ab aeterno causasset arbor umbram in aquam, umbra esset alterius rei causa.
Si dicatur quod major est vera de agente ex necessitate naturae, non autem de agente libere :
Contra, voluntas nihil perfeclionis tollit a causatagente: igitur si causa agens ex necessitate naturae haberet productum coaevum, similiter habebit, licet agat libere, quia voluntas adveniens causae naturaliter agenti, nullam potentiam, nec possibilitatem tollit.
Item, ex parte effectus nihil prohibet quin primum causans posset habere effectum coaevum, quia licet sit ex nihilo, hoc potest esse ita bene ab aeterno, sicut nunc, quia non semper ex nihilo dicit post nihil, quia Anselmus distinguit triplicem modum, ut dictum est in lib. 4.
Dico tamen, quidquid sit de conclusione, quod ratio adducta non valet, quia cum dicitur, causa quae non agit per motum, potest habere effectum coaevum, dico quod si solus motus esset causa praecisa non simultatis causae et effectus, tunc amotio causae, scilicet motus, esset causa simultatis, sicut patet per Philosophum 1. de Animal. si habere pulmonem est causa respirationis, etc. quia solum ille modus arguendi tenet in causis praecisis. Sed agere per motum non est praecisa causa non simultatis effectus cum causa, quia proximus effectus agentis per motum, est motus, ideo Aristoteles poneret motum coaevum Intelligentiae moventi ; igitur motus non est causa non simultatis effectus cum hoc.
Praeterea, hoc posse agere praecise per mutationem, est causa non simultatis effectus cum causa, quia impossibile est quod agens per mutionem habeat terminum coaevum, quia mutatio proprie est a privatione ad habitum, 5. Physic. text.... Impossibile autem est privationem et habitum esse simul duratione, vel natura ; igitur causa quare non posset primum causans habere effectum coaevum, non est solum, quia sic ageret per motum, sed quia ageret per mutationem ; et adhuc non sequitur, etiamsi non produceret rem extra per mutationem, nec per motum, quod posset habere effectum coaevum extra, quia posset habere aliam causam, ut si non esset actio perpetua Dei ad extra, tunc non posset habere effectum extra coaevum, et illa causa non est improbata.
Praeterea, haec probatio majoris non valet, cum dicitur: Omne quod habet principium actionis simul, et terminum, potest simul habere actionem suam ; quaero, aut loquitur de actione instantanea, et tunc improprie loquitur de duratione ; si vero loquitur proprie, et intelligat principium productivum, et productum pro principio quo agens agit, tunc petitur quod deberet probari, scilicet quod res producta simul posset esset coaeva Deo, hoc deberet probari, loquendo de creatura.
Et quando allegatur Augustinus, dico quod aliqua consequentia potest esse naturalis, ubi tam antecedens qua ut consequens claudit contradictionem, sicut haec : Si asinus est rationalis, asinus potest intelligere, et tunc illa consequentia applicata ad talem materiam, ubi antecedens est verum, erit bona inferendo ex vero verum. Et quia causa naturalis producit necessitate naturali, ideo si ignis esset perpetuus necessitate naturali, splendor esset perpetuus, et non reduxit Augustinus solum ad possibilitatem ; ita si talis causa est perpetua, igitur et effectus, sed reduxit ad necessitatem.
Igitur applicando istam conditionem ad divina, separando rationem incompossibilitatis ab antecedente, ex vero sequitur verum ; sic, si causa prima ex necessitate naturae producit, sed non in alia natura, illud productum erit sibi coaevum. Nunc autem secundum sustinentes opinionem, contra quam arguit iste, tota causa impossibilitatis est ex hoc quod potentia ex necessitate naturae producit aliud in natura ; ideo dicunt quod impossibilitas est, ponendo primum producere creaturas ex necessitate naturae.
Et si dicatur, Philosophus non vidit istam impossibilitatem, verum est,nec vidit Trinitatem personarum, nec multa alia, quae nos ponimus.
Nec valent instantiae de virgulto et radio Solis, quia species virgulti quantum ad coexistentiam et mensuram, et radius Solis sunt ejusdem rationis cum causa.
Et cum dicitur contra secundam responsionem, voluntas non tollit naturam, nec diminuit aliquam perfectionem, dico quod si homo non haberet intellectum et voluntatem, ex necessitate naturae moveretur secundum appetitum, sicut brutum. Sed adveniente voluntate non de necessitate naturae, sed libere moveretur secundum appetitum, non tamen voluntas tollit naturam, sed tollit impossibilitatem aliter movendi, quam secundum appetitum naturalem, vel sensitivum.Sed exalia parte, ex hoc quod primum causans voluntarie, causat aliud in natura, tollitur incompossibilitas in antecedente, et hoc nec est tollere potentiam, nec naturam, nec aliquam perfectionem.
Et cum dicitur, ex parte effectus non est probatum, etc. quia multipliciter dicitur ex nihilo. Anselmus enim non ponit exemplum, nisi sicut ex paupere fit dives, hic est primus. Dico tamen quod hic potest intelligi ordo naturae, et unum prius alio, quod tamen non est nisi conjunctum sibi ; unde multa, quae sunt prius natura aliis, et quae possunt intelligi aliis non intellectis, non sunt tamen nisi in aliis.
Ad primum principale cum dicit Richardus: Si esset una sola persona, posset habere plenitudinem potentiae, etc. dico, quod aliquando potest esse ordo necessarius inter aliqua, et tamen ille ordo potest tolli per unam hypothesim incompossibilem. Unde hypothesis Richardi, quod esset tantum una persona, est impossibilis, et illa tollit ordinem necessarium inter productionem intrinsecam et extrinsecam. Nunc tamen necesse est principium agendi extra, esse in tribus, quia communicatio intrinseca prior est extrinseca.
Dices, esto quod esset una persona tantum, haberet tantam potentiam, et non majorem, quam habet tunc prima persona ; igitur cum posset tunc in secundam productionem, non praesupposita prima igitur posset nunc prima persona. Dico quod prima persona nunc habet perfectionem, quae est ad duos actus ordinatos, ita quod secundus nunc necessario praesupponit primum, sed illo posito, non haberet ordinem quem nunc habet.
Dico ad aliud, quod si principium unius actionis in supposito praecedit principium alterius actionis in alio supposito, velin eodem ; si respectu utriusque actionis sit aequalis necessitas ad suum actum, actio erit prior actione. Sed forma, quae est principium actus causandi, licet sit prior principio notionali, quod est principium producendialiud, tamen non est aequalis necessitas illius principii ad causationem rerum extra, sicut principii notionalis ad productionem intrinsecam, quiajespectu unius agit ex necessitate naturae, respectu alterius contingenter.
Vel potest dici aliter, quod principium essentiale habet aliam actionem vel operationem priorem, quam principium notionale, quia prius egit intelligere et velle essentiale, equam dicere vel spirare, et ista sunt priora quam intelligere, vel velle creaturam.
Ad aliud, cum dicitur primum efficiens agit propter primum finem, aliqui dicunt quod Philosophus intellexit quod Deus non est primum efficiens motum,sed tantum movens, sicut finis, ut amatum et desideratum, et tunc suprema Intelligentia movet effective caelum, et movet propter finem ; tamen comment. 12. ponit quod movet utroque modo effective et finaliter, sicut declaratum est in primo libro.
Praeterea, hic Theologi non possunt hoc ponere, quin primum movens simpliciter sit ultimus finis simpliciter, ut est declaratum ibidem. Dico igitur, quod si finis accipitur pro causa finali, tunc Deus non agit propter finem suum, quia sicut est efficiens sui effectus, sic est finis sui effectus, et sic movet propter finem sui effectus, sed non propter finem suum. Si tamen accipitur finis pro perfectione objectiva, sic ipse est finis sui ipsius, sed non est hoc proprie esse finem sui, accipiendo pro causa finali, sed est metaphorice finis.