Quomodo intelligitur, quod essentia sit genita in filio, et spirata in spiritu sancto.
Invenitur autem in dictis praedictorum patrum, quod essentia sit genita in filio, et spirata in spiritu sancto.
Dicit enim Athanasius in tertio sermone gestorum nicaenae synodi, ex persona filii loquens: tuum spiritum ex mea essentia a te genita ipsis hominibus compenso; et parum post: ex tua essentia, quam in me genuisti, spiritum sanctum da eis. Et idem in epistola ad serapionem: essentiam suam in se ipse genitor retinens, totam in filio suo inenarrabiliter genuit. Et iterum: sicut pater habet vitam in semet ipso, idest naturam vivam spirantem, sic dedit et filio vitam habere in semetipso, id est eandem naturam genuit in filio spirantem spiritum vivum. Et infra dicit, patris et filii unam esse divinitatem naturaliter spirantem unum spiritum sanctum.
Ex quibus verbis habetur, quod natura divina in filio sit genita, et in patre et filio sit spirans.
Item Cyrillus in libro thesaurorum contra haereticos: virtus increata et genita in filio, filii est per omnem modum naturae paternae.
Et iterum: pater filio dedit vitam, idest suam vitam naturalem genuit in filio. Item basilius: ipse filius, quem dat nobis pater, est deus de deo essentialiter genitus, habens in se totam essentiam patris genitam. Item Athanasius dicit in epistola ad serapionem, essentiam divinam in spiritu sancto esse spiratam, dicens, quod spiritus sanctus est vera et naturalis imago filii per essentiam omnimode ab eodem in se spiratam.
Hic autem modus loquendi calumniosus est: et in sacro Lateranensi Concilio reprobatum est dogma ioachim, qui hunc modum loquendi contra magistrum Petrum Lombardum defendere praesumpsit.
Ostendit enim praedictus magister in quinta distinctione primi libri sententiarum, quas edidit, quod communis essentia nec generat, nec gignitur, nec procedit. Et hoc ideo, quia in divinis invenitur aliquid commune indistinctum, et aliquid quod distinguitur et non est commune. Illud ergo quod est distinctionis ratio in divinis, non potest attribui ei quod est commune et indistinctum, sed solum ei quod distinguitur. Nulla autem alia distinctionis ratio in divinis invenitur nisi ex eo quod unus generat et alius nascitur et alius procedit. Non ergo hoc ipsum quod est generare vel nasci vel procedere potest essentiae divinae attribui, quae est communis et omnino indistincta in tribus personis. Id autem quod est distinctum in divinis, est persona vel hypostasis vel suppositum divinae naturae, id est, quod est habens divinam naturam.
Et ideo illa quae significant, vel supponere possunt personam, recipiunt congruenter praedicationem generationis aut processionis, sicut haec nomina pater et filius et spiritus sanctus significant personas determinatas, et hoc nomen persona vel hypostasis, in communi. Unde convenienter dicitur quod pater generat filium, et quod filius nascitur a patre, et quod spiritus sanctus procedit a patre et filio; et similiter quod persona generet vel spiret personam, aut generetur aut spiretur a persona.
Hoc autem nomen deus, quia significat essentiam communem per modum concreti (significat enim habentem divinitatem), potest supponere ex modo suae significationis pro persona; et ideo etiam huiusmodi locutiones convenienter conceduntur: deus generat deum, et deus nascitur vel procedit a deo.
Hoc autem nomen essentia, et divinitas, et quaecumque in abstracto significantur, non habent ex modo suae significationis neque quod significent neque quod supponant pro persona. Et ideo non proprie ea quae sunt propria personarum, de huiusmodi nominibus praedicantur, ut dicatur essentia generans vel genita; licet quaedam horum nominum propinquiora sint personis, inquantum significant principia actuum qui proprie sunt personarum; sicut lumen, sapientia, bonitas, et huiusmodi.
Unde et quae sunt propria personarum, de talibus minus inconvenienter praedicantur; ut cum dicitur filius lumen de lumine, sapientia de sapientia; sed essentia de essentia magis inconvenienter dicitur.
Sed quia, licet modus significandi diversus sit cum dicitur deus et divinitas, tamen res est penitus eadem: ideo propter rei identitatem, sicut unum de altero praedicatur, ut cum dicitur, deus est divinitas, vel persona divina sive pater est divina essentia; ita et a sanctis interdum unum pro alio ponitur, ut sic dicatur quod essentia divina generat, quia pater, qui est essentia divina, generat; et essentia est de essentia, quia filius qui est essentia, est de patre, qui est eadem essentia divina.
Et sic exponit Cyrillus in Lib. Thesaurorum, dicens: pater de se vita vivente et essentia veraciter existente, tanquam a vera radice, generando filium, dat ei naturaliter suam naturalem vitam et essentiam.
Sic etiam cum dicitur quod pater genuit naturam suam in filio, exponendum est, quod per generationem suam naturam filio dedit, sicut ex praemissis verbis Cyrilli habetur.