DE UNIONE VERBI

 Prooemium

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

Articulus 4

Quarto quaeritur utrum in christo sit unum tantum esse.

Et videtur quod non.

Argumentum 1

In christo enim est esse divinum et humanum; quae non possunt esse unum, quia esse non dicitur univoce de deo et creaturis.

Ergo in christo non est tantum unum esse, sed duo.

Argumentum 2

Praeterea, cuilibet formae respondet suum esse: aliud enim est esse album, et aliud esse hominem. Sed in christo sunt duae formae; quia, cum in forma dei esset, formam servi accepit, ut dicitur philipp. II, non tamen formam dei deposuit. Ergo in christo est duplex esse.

Argumentum 3

Praeterea, secundum philosophum, in II de anima, vivere viventibus est esse. Sed in christo est duplex vita; scilicet humana, quae fuit privata per mortem; et divina, quae per mortem privari non potuit.

Ergo in christo non est tantum unum esse, sed duo.

Sed Contra

Sed contra, quidquid est unum simpliciter est unum secundum esse. Sed christus est unum simpliciter, ut supra habitum est. Ergo in eo est unum esse.

Corpus

Respondeo. Dicendum quod huius quaestionis est quodammodo eadem ratio et praemissae; quia ex eodem dicitur aliquid esse unum, et ens. Esse enim proprie et vere dicitur de supposito subsistente. Accidentia enim et formae non subsistentes dicuntur esse, in quantum eis aliquid subsistit; sicut albedo dicitur ens, in quantum ea est aliquid album. Considerandum est autem, quod aliquae formae sunt quibus est aliquid ens non simpliciter, sed secundum quid; sicut sunt omnes formae accidentales. Aliquae autem formae sunt quibus res subsistens simpliciter habet esse; quia videlicet constituunt esse substantiale rei subsistentis. In christo autem suppositum subsistens est persona filii dei, quae simpliciter substantificatur per naturam divinam, non autem simpliciter substantificatur per naturam humanam. Quia persona filii dei fuit ante humanitatem assumptam, nec in aliquo persona est augmentata, seu perfectior, per naturam humanam assumptam.

Substantificatur autem suppositum aeternum per naturam humanam, in quantum est hic homo. Et ideo sicut christus est unum simpliciter propter unitatem suppositi, et duo secundum quid propter duas naturas, ita habet unum esse simpliciter propter unum esse aeternum aeterni suppositi. Est autem et aliud esse huius suppositi, non in quantum est aeternum, sed in quantum est temporaliter homo factum. Quod esse, etsi non sit esse accidentale - quia homo non praedicatur accidentaliter de filio dei, ut supra habitum est - non tamen est esse principale sui suppositi, sed secundarium. Si autem in christo essent duo supposita, tunc utrumque suppositum haberet proprium esse sibi principale. Et sic in christo esset simpliciter duplex esse.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum quod esse humanae naturae non est esse divinae. Nec tamen simpliciter dicendum est quod christus sit duo secundum esse; quia non ex aequo respicit utrumque esse suppositum aeternum.

Et similiter etiam dicendum est ad alia.