Postquam ostenderat dionysius quam cognitionem de deo per divina nomina accipere possumus, hic ostendit quomodo deus nominari possit; et primo movet dubitationem, secundo solvit eam; ibi: sed quod diximus...p est ergo dubitatio talis: ostensum est quod deus est potior omni nostra locutione et omni cognitione et non solum excedit nostram locutionem et cognitionem, sed universaliter collocatur super omnem mentem etiam angelicam et super omnem substantiam.
Et ne aliquis crederet sic deum esse super omnia remotum ut non solum non cognosceretur, sed quod nec etiam cognosceret quae infra se sunt, subiungit quod ipse est omnium circumapprehensivus, inquantum cognoscit proprietates et circumstantias rerum; et comprehensivus, inquantum perfecte cognoscit quidditates seu essentias omnium; et praeapprehensivus, inquantum scilicet cognitionem rerum non accipit a rebus sicut nos, sed scientia eius praeexistit rebus, utpote causa earum; et tamen ipse omnibus rebus est incomprehensibilis et neque potest comprehendi sensu neque phantasia sive imaginatione, neque opinione, in quibus et bruta comunicant; neque etiam comprehendi potest per ea quae sunt propria rationalium: quia neque nomen est eius, ut comprehendens ipsum, neque sermo aliquis complexus, neque tactus, idest simpliciter intuitus intellectus, neque scientia, quae provenit ex deductione principiorum in conclusiones. Si ergo ita est, quomodo de divinis nominibus poterit aliquis sermo tractari a nobis? cum demonstratum sit quod supersubstantialis deitas voce significari non potest, utpote supra omne nomen existens. Ridiculum enim videtur velle tractare de nominibus rei quae nominari non potest.
Deinde, cum dicit: sed quod diximus... Solvit praedictam dubitationem; et circa hoc duo facit: primo, ostendit qualiter deus nominari potest; secundo, qualiter de divinis nominibus sit agendum; ibi: nunc autem...p prima pars dividitur in tres, secundum tres modos dei nominationum, quos assignat; secunda pars incipit ibi: quoniam autem...; tertia pars incipit ibi: et quidem...p circa primum, duo facit: primo ponit radicem primi modi nominationum; secundo, assignat primum modum dei nominationum; ibi istis deiformes...p dicit ergo, primo, quod, sicut dictum est in libro de theologicis hypotyposibus, ipsum per se unum, quod deus est, quod est ignotum et supersubstantiale, idest super omnem substantiam et quod est ipsum bonum, idest ipsa essentia bonitatis et quod est ipsum quod est, idest ipsum per se esse, scilicet ipsam trinam unitatem, dico, in qua non est aliquis gradus, sed omnes tres per se sunt simul et aequaliter deus et simul et aequaliter ipsum bonum, non quod filius sit umbra bonitatis sicut Origenes et Arius dixerunt, istud, inquam, secundum quod in se est, neque dicere, neque cogitare est possibile nobis; non enim possumus ipsam essentiam dei, quae est unitas in trinitate, in praesenti vita videre.
Et licet Angeli videant essentiam, tamen etiam sunt nobis ineffabiles et ignotae sanctarum virtutum unitiones quae conveniunt Angelis, quibus scilicet uniuntur per cognitionem ad divinam essentiam, ipsam aliqualiter attingendo, sed non comprehendendo; quas, scilicet unitiones, oportet dicere sive immissiones sive susceptiones bonitatis divinae, superignotae et superclarae; non enim est ignota propter obscuritatem, sed propter abundantiam claritatis. Immissiones autem dici possunt, inquantum ipsa divina bonitas se immittit quodammodo sanctis mentibus; susceptiones autem, inquantum sanctae mentes ipsam capiunt, secundum suum modum. Et licet nunc huiusmodi immissiones sint nobis ineffabiles et ignotae, inerunt tamen aliquibus hominibus, sed illis solis qui digni habiti sunt ipsis Angelis, idest societate et consortio Angelorum, quantum ad cognitionem superangelicam.
Visio enim dei per essentiam est super naturam cuiuslibet intellectus creati, non solum humani, sed etiam angelici.
Deinde, cum dicit istis deiformes...
Assignat primum modum dei nominationum, qui scilicet fit per remotionem et dicit quod mentes deo conformatae sanctorum, scilicet prophetarum et apostolorum, unitae, idest coniunctae praedictis immissionibus et susceptionibus, secundum imitationem Angelorum, non quidem aequaliter Angelis sed sicut est possibile in hac vita, laudant deum maxime proprie per remotionem a cunctis existentibus; et hoc ideo, quia unitio sanctarum mentium ad deum, qui est super omne lumen, fit talis, scilicet per remotionem a cunctis existentibus, secundum quietem omnis intellectualis operationis, idest in ultimo, in quo quiescit omnis eorum intellectualis operatio. Hoc enim est ultimum ad quod pertingere possumus circa cognitionem divinam in hac vita, quod deus est supra omne id quod a nobis cogitari potest et ideo nominatio dei quae est per remotionem est maxime propria; etenim illi qui sic laudant deum per remotionem, per illuminationem dei vere et supernaturaliter sunt hoc edocti ex beatissima coniunctione ad deum; qui deus, cum sit omnium existentium causa, ipse nihil est existentium, non quasi deficiens ab essendo, sed supereminenter segregatus ab omnibus. Et ideo divina supersubstantialitas, quae est bonitatis essentia, ab his qui sunt divinae veritatis amatores, quae est supra omnem veritatem, non potest laudari, quomodocumque est, idest comprehensive, neque ut dicatur ratio aut virtus neque ut mens aut vita aut substantia. Et eadem ratio est de omnibus aliis nominibus, quae processiones dei in creaturas signant.
Sed laudant eam sicut superexcellenter segregatam ab omni habitu, quod potest referri ad artificialia vel ad quascumque exteriores circumstantias; etiam motu, quantum ad naturalia; vita, quantum ad viventia; phantasia, opinione, idest aestimatione, quantum ad sensitiva; nomine incomplexo, verbo complexo, deliberatione, idest inquisitiva ratione, quantum ad rationalia, ut sunt homines; intellectu, quantum ad intellectualia, ut sunt Angeli; et universaliter quantum ad omnia dicit, substantia, si consideretur esse rerum; statione, collocatione, quantum ad rerum permanentiam: ut statio referatur ad firmitatem rei secundum quod consistit in seipsa; collocatio vero, secundum quod firmatur in aliis; et quantum ad perfectionem rerum, subdit: unitione, fine, infinitate, et universaliter ab omnibus quocumque modo existant.
Hic igitur est primus modus dei nominationum per abnegationem omnium, ea ratione quod ipse est super omnia et quidquid est quocumque nomine signatum, est minus eo quod est deus, quia excedit nostram cognitionem, quam, per nomina a nobis imposita, exprimimus.
Deinde cum dicit quoniam autem..., tradit secundum modum dei nominationum, quae scilicet nominant deum ut causam; et circa hoc tria facit: primo, praemittit rationem huiusmodi nominationum; secundo, ponit ipsas nominationes, ibi: hoc igitur...; tertio, excludit quemdam errorem, ibi: et vere laudatur...p ad evidentiam autem primae partis, considerandum est quod cum effectus procedant per quamdam assimilationem a suis causis, secundum modum quo aliquid est causa, praehabet in se similitudinem sui effectus. Si enim aliquid est causa alterius secundum suam speciem vel naturam, effectus in se habet similitudinem secundum suam naturam: sicut homo generat hominem et equus equum. Si vero sit causa alterius secundum aliquam dispositionem superadditam, secundum hoc etiam habebit similitudinem sui effectus. Aedificator enim est causa domus, non secundum suam naturam, sed secundum suam artem, unde similitudo domus non est in natura aedificatoris, sed in eius arte.
Ulterius autem considerandum est, quod cum bonum habeat rationem finis, quia bonum est quod omnia appetunt, finis autem est prima causarum, bonum est cui primo competit ratio causandi. Secundum hoc igitur quod aliquid se habet ad bonum, secundum hoc se habet quod sit causa.
Quia igitur deus est bonus, non quidem bonus quasi bonitatem participans, sed sicut ipsa essentia bonitatis, non per aliquam dispositionem creatam est causa rerum, sed per ipsum esse suum est causa omnium existentium; nec per hoc excluditur quin agat per intellectum et voluntatem, quia intelligere eius et velle est ipsum esse eius.
Sic igitur in ipso sua causa praehabet similitudinem omnium suorum effectuum.
Omnis autem causa intantum potest nominari ex nomine sui effectus, inquantum habet in se similitudinem eius. Si enim sit similitudo secundum identitatem rationis, nomen illud conveniet causae et causato, sicut nomen hominis, generanti et generato.
Si vero non sit similitudo secundum eamdem rationem, sed sit supereminentius in causa, non dicetur nomen de utroque secundum unam rationem, sed supereminentius de causa, sicut calor de sole et igne.
Sic igitur, quia similitudo omnium rerum praeexistit in divina essentia non per eamdem rationem, sed eminentius, sequitur quod providentiam deitatis, sicut principem totius boni, idest, principaliter in se totum bonum habentem et aliis diffundentem, convenit laudare ex omnibus causatis; non tamen univoce sed supereminenter, quod contingit propter convenientiam creaturarum cum ipsa; quam quidem convenientiam designat cum subdit: quoniam et circa ipsam sunt omnia.
Effectus enim dicuntur circa causam consistere, inquantum accedunt ad similitudinem ipsius, secundum similitudinem qua lineae egredientes e centro circumstant ipsum, secundum quamdam similitudinem, ab ipso derivatae.
Inveniuntur autem aliqua esse circa aliquid, quod tamen est propter ea quae circumstant, sicut columna est propter domum.
Non autem deus est propter creaturas, sed e converso, et ideo subdit: et ipsius causa sunt omnia eo modo loquendi quo medicina dicitur esse causa sanitatis, idest propter sanitatem.
Contingit autem apud nos, quod id quod est propter finem est causa activa finis et prius eo in generatione, sicut se habet medicatio ad sanitatem; et ne sic deus esse finis credatur, subiungit: et ipse est ante omnia. Sunt etiam aliqua propter finem quae licet non praecedant id propter quod sunt, tamen aliquid ad ipsum conferunt, sicut vestimenta sunt propter hominem; et ad hoc excludendum a deo, subdit: et omnia in ipso consistunt, unde ex nullo, aliquid accipere potest, sed omnia acquirunt quidquid habent, ab ipso.
Et ne aliquis credat esse deum causam rerum solum per modum finis, ut quidam posuerunt et non per modum factionis et conservationis, subiungit: et esse hanc, scilicet deitatem vel providentiam divinam, est totorum, idest omnium vel perfectorum, deductio, idest, productio, et substantia; ac si dicat: ipsa deitas per suum esse est causa productionis et existentiae rerum.
Est autem ulterius considerandum quod omnis effectus convertitur ad causam a qua procedit, ut Platonici dicunt. Cuius ratio est quia unaquaeque res convertitur ad suum bonum, appetendo illud; bonum autem effectus est ex sua causa, unde omnis effectus convertitur ad suam causam, appetendo ipsam. Et ideo postquam dixerat quod a deitate deducuntur omnia, subiungit quod omnia convertuntur ad ipsam per desiderium; et hoc est quod dicit: et omnia ipsam desiderant.
Et ne aliquis credat quod omnia ipsam cognoscant, ostendit quomodo, diversimode, diversa ipsam desiderant, subdens: intellectualia quidem, idest Angeli, et rationalia, idest homines, desiderant ipsam cognitione, idest cognoscendo ipsam, non enim cognosci potest nisi intellectu aut ratione; istis autem subiecta, non cognitione ipsam desiderant, sed alia quidem solum sensibiliter, ut bruta animalia; et alia secundum vivificum motum, ut plantae; aut secundum aptitudinem substantialem, ut ea quae moventur secundum generationem et corruptionem; aut habitudinariam, ut in aliis motibus, qui sunt secundum qualitatem et quantitatem et ubi; omnia enim huiusmodi licet non cognoscant deum, tamen dicuntur ipsum desiderare, inquantum tendunt ad quoddam bonum particulare. In omni autem bono particulari refulget primum bonum, ex quo habet quodlibet bonum quod sit appetibile.
Deinde, cum dicit: hoc igitur...
Ponit nominationes divinas secundum rationem praedictam et dicit quod theologi, considerantes praedicta, scilicet quod deus est segregatus ab omnibus et tamen est causa omnium, quandoque quidem dicunt ipsum innominabilem, quandoque autem attribuuntur ei omnium rerum nomina: innominabilem quidem, dicunt ipsum, sicut quando dicunt ipsam deitatem in quadam mysticarum visionum, quae fuerunt secundum apparitionem divinam imaginativam, significative increpare eum qui quaesivit: quod est nomen tuum? ab Angelo qui apparebat in persona dei. Et ut excluderet eum ab omni cognitione quae posset provenire ex dei nomine, dixit: quare interrogas nomen meum quod est mirabile? et habetur hoc, genes. 32. Et vere hoc nomen est mirabile, quod est super omne nomen, ut dicitur philipp. 2; quod est innominabile, quasi collocatum super omne nomen quod nominatur sive in isto saeculo sive in futuro, ut habetur Ephes. 1.
Et non solum laudatur in Scripturis deus ut innominabilis sed etiam ut multorum nominum, sicut quando ipse deus inducitur dicens: ego sum qui sum, Exod. 3; et vita et veritas, Ioan. 14; et lumen, Ioan. 8; et deus, Exod. 3: ego sum deus Abraham.
Et non solum ipsum inducunt ipsa nomina de se dicentem, sed etiam ipsi qui erant periti circa deitatem ut apostoli et prophetae, laudant deum, ut omnium causam ex multis causatis. Diversitatem autem horum causatorum quae hic subiungit, non oportet hic distinguere, quia ista distinguentur in distinctione capitulorum, cum ad certa capitula omnes effectus huiusmodi reducat.
Laudant enim eum sicut bonum, Luc. 18; sicut pulchrum, Cant. 1 sicut sapientem, iob 9; sicut diligibilem, Cant. 5; sicut deum deorum, psalm. 49; sicut sanctum sanctorum, Dan. 9; sicut aeternum, baruch 4; sicut existentem, iob 14: nonne tu qui solus es? sicut causam saeculorum, Eccli. 24; sicut vitae largitorem, Act. 17; sicut sapientiam, I ad corinth. 1; sicut mentem, Esaiae 29 et alia translatio habet intellectum; sicut rationem, Esaiae 63: ego qui loquor iustitiam, ubi alia translatio habet: ego qui disputo iustitiam vel melius dici potest quod ratio in Graeco logos dicitur, quod etiam signat verbum, quod pluries in Scripturis invenitur; sicut cognitorem, II ad timoth. 2; sicut praehabentem omnes thesauros universae cognitionis, Coloss. 2; sicut virtutem, I corinth. 1; sicut potentem, psalm. 88; sicut regem regum, Apoc. 19; sicut veterem dierum, Dan. 7; sicut sine senectute et invariabilem, jac. 1; sicut salvationem, Matth. 1; sicut iustitiam, sicut iustificantem sicut liberationem vel redemptionem, secundum aliam translationem, I corinth. 1; sicut magnitudinem cuncta excedentem, iob 23; sicut in aura subtili, III Reg. 19; et dicunt ipsum etiam esse in mentibus, sive cordibus, Eph. 3; in animabus, Sap. 7; et in corporibus, I corinth. 6; in coelo et in terra; hierem. 23; et simul in eodem, idest quantum ad eamdem materiam, dicunt eumdem esse mundanum, idest in mundo, Ioan. 1; circamundanum, Eccli. 24; supermundanum, Esaiae 66; et supercoelestem, psalm. 112: excelsus super omnes gentes dominus et super coelos gloria eius; supersubstantialem, Matth. 6; solem, Malach. 4; astrum, idest stellam, Apoc. 22; ignem, deuter. 4; aquam, Ioan. 4; spiritum, Ioel. 2; et rorem, Oseae, 14; nubem, Oseae 6; lapidem, psalm. 117; petram, I corinth. 10; et omnia alia existentia ei attribuuntur sicut causae; et nihil existentium est, in quantum omnia superexcedit. Ita igitur deo, qui est omnium causa et tamen super omnia existens, convenit et esse innominabile, inquantum super omnia existens, et tamen conveniunt ei omnia nomina existentium, sicut omnium causae; et rationem subiungit.
Ad cuius evidentiam considerandum est quod regimen universi est optimum.
Ad bonitatem autem regiminis requiritur quod ille qui regit, non sit omnino ab his qui reguntur alienus, sed cum eis aliquam convenientiam habeat, ut possit esse utilis; et ut tamen subditos superexcedat, ne sit contemptibilis, ut imperare possit. Et hoc est quod subdit: ut regnum totorum, idest ut regimen universi, sit diligenter, idest optime procedat, omnia sunt circa primam causam, quasi ab ipsa secundum quamdam similitudinem derivata; et ab ipsa sunt omnia segregata, sicut a causa, propter quam omnia sunt; sicut a principio, a quo effluunt; sicut a fine, quem consequentur; et ipsa, per hunc modum, sit omnia in omnibus, inquantum omnis perfectio omnium est ipse deus causaliter, secundum eloquium; hoc enim scriptum est I corinth. 15.
Deinde, cum dicit: et vere laudatur... Excludit quorumdam errorem.
Fuerunt enim quidam Platonici qui processiones perfectionum ad diversa principia reducebant, ponentes unum principium esse vitae, quod appellabant primam vitam, et aliud principium esse intelligendi, quod appellabant primum intellectum et aliud existendi quod appellabant primum ens et bonum.
Et ad hoc excludendum, dicit quod deus vere laudatur ut principalis substantia omnium, inquantum est principium existendi omnibus; et dicitur causa perfectiva omnium, inquantum dat omnes perfectiones rebus; et dicitur causa contentiva, custodia et cibus, quae tria ad conservationem rerum pertinere videntur. Quaedam enim sunt quae non indigent nisi ut in suis principiis conserventur, quia ab exteriori corrumpi non possunt, ut corpora coelestia, et quantum ad hoc dicit quod est causa contentiva, quia haec continet in esse. Quaedam vero sunt quae, etsi non deficiant ex suis principiis, corrumpi possunt ab exteriori sicut aqua ab igne et quantum ad hoc dicit: custodia, quia haec defenduntur a deo, ne, praeter ordinem suae rationis, ab illis corrumpantur.
Quaedam autem sunt quae ad sui conservationem indigent supplementis, sicut homines et animalia cibis et quantum ad hoc dicit: cibus, quia scilicet omnibus administrat ea quae sunt necessaria ad suam conservationem.
Est etiam et causa conversiva ad ipsum, quia hoc ipsum quod res convertuntur in deum, desiderando ipsum sicut finem, est eis a deo. Et haec omnia conveniunt deo unitive, idest non secundum diversas virtutes, sed secundum unam simplicem virtutem; et communicabiliter segregate, quia ita communicat aliis causalitates praedictas, quod tamen quidam singularis modus causandi separatim remanet apud eum.
Ideo autem sic diversimode laudatur ut causa, quia non solum est causa continentiae, idest salvationis rerum, aut vitae aut perfectionis, ut bonitas divina quae est super omne nomen nominetur, idest debeat nominari a sola hac aut alia providentia, idest causalitate, sed ipsa divina bonitas praeaccipit in seipsa omnia existentia simpliciter, idest non ita quod ex omnibus componatur, sed quae in seipsis sunt multa composita, in deo sunt unum simpliciter et incircumfinite, quia, cum singula nomina determinate aliquid significant distinctum ab aliis, venientia in divinam praedicationem, non significant illud finite, sed infinite: sicut nomen sapientiae prout in rebus creatis accipitur significat aliquid distinctum a iustitia, ut puta in determinato genere et specie existens, sed cum in divinis accipitur, non significat aliquid determinatum ad genus et ad speciem seu distinctionem ab aliis perfectionibus, sed aliquid infinitum; et ideo convenienter laudatur et nominatur deus ex perfectissimis bonitatibus, idest perfectionibus, quae proveniunt rebus per providentiam illius supremae causae; quae cum sit una et eadem, est tamen diversorum, immo omnium causa, utpote cum nominatur nomine substantiae aut vitae aut alicuius huiusmodi, et etiam nominatur ex universis existentibus, propter perfectiones in eis participatas, utpote si nominetur sol propter claritatem et petra propter firmitatem et sic de aliis.
Deinde, cum dicit et quidem...
Ponit tertium modum dei nominationum et dicit quod sancti theologi non solas istas dei nominationes nobis commendant quae sumuntur a providentiis aut provisis, perfectis aut particularibus ut per providentias, intelligamus perfectiones rebus communicatas, ut bonitatem et sapientiam; per provisa autem, ipsas res participantes huiusmodi perfectiones, ut hominem aut solem: quorum perfectae quidem providentiae dicuntur quae sunt universales, ut bonum, existens et huiusmodi; particulares autem quae alicui generi rerum conveniunt, ut sapiens et iustum sed contingit quod aliquando nominant dei bonitatem quae est supernominabilis, propter suum supersplendorem, a quibusdam divinis apparitionibus, idest imaginativis visionibus, quibus illuminati sunt prophetae aut magistri, quod dicit propter eos qui agiographa conscripserunt; vel in sanctis templis vel in quibuscumque aliis locis et hoc secundum diversas causas et virtutes. Ex diversis enim rationibus, diversae apparitiones sunt factae, unde circumponunt ei formas humanas aut igneas aut electrinas et ad laudem ipsius describunt ei oculos et aures et alia membra et circumponunt ei coronas et honores et alia huiusmodi, quae facile est considerare ex diversis Scripturae locis. Et de huiusmodi dei nominibus promittit se dicturum in libro de symbolica theologia, qui nondum apud nos habetur.
Deinde cum dicit: nunc autem...
Ostendit quomodo de divinis nominibus sit agendum et circa hoc tria facit: primo ostendit de quibus divinis nominibus in hoc libro sit agendum; secundo, quis modus doctrinae servandus sit et quantum ad docentes et quantum ad audientes, ibi: et quod semper...; tertio, exhortatur timotheum cui scribit, ad hoc observandum, ibi: igitur...p dicit ergo, primo, quod nunc procedendum est, in hoc libro, ad manifestationem divinorum nominum intelligibilium, idest quae non sumuntur a rebus sensibilibus symbolice, sed ex intelligibilibus perfectionibus procedentibus ab eo in creaturas, sicut sunt esse, vivere et huiusmodi, ita quod congregentur quaecumque nomina ad praesens negotium pertinent, ex sacris Scripturis; et quod his quae dicta sunt in isto capitulo, sit utendum sicut quadam regula, ad quam in toto praesenti opere oportet respicere. Cum enim praemissa sint tria genera dei nominationum, de primo, qui est per remotionem, agitur in mystica theologia; de secundo, qui est per intelligibiles processiones, in hoc libro; de tertio, qui est per sensibiles similitudines, in libro de symbolica theologia.
Deinde, cum dicit: et quod semper... Ostendit modum determinandi de divinis nominibus, cum dicit quod considerandum est ut proprie dicamus, in hoc libro, contemplationes quibus deus apparet. Et dicit proprie, contra metaphoricas apparitiones.
Et iterum inspiciendum est quod ad manifestationes sanctorum dei nominum, admittantur sanctae aures scilicet fidelium, qui pie et reverenter audiant, non infidelium qui irrideant et blasphement, ut sic sancta collocemus in sanctis, secundum divinam traditionem, deo praecipiente: nolite sanctum dare canibus, Matth. 7; ut sic auferantur sancta derisionibus indoctorum; immo magis ipsi homines, si qui sint totaliter divinis resistentes, liberentur ab impugnatione dei; ipsi enim deridendo divinis non divina laedunt, sed seipsos. Et hoc, inquam, in hoc opere providendum est, quia semper secundum omnem doctrinam theologicam lex hierarchica, idest quae per sacros principes traditur, inducit, idest praecipit aut exhortatur haec esse observanda secundum quamdam deliberationem, quae non ex humana sapientia provenit, sed ex ipsa dei circumspectione.
Deinde, cum dicit: igitur...
Inducit timotheum ad haec observanda; et dicit quod utile est ei praedicta custodire, sed ut ipse haec sanctissime recordetur et quod ea quae sunt divina neque dicat, neque quocumque modo exportet, idest prodat indoctis, scilicet infidelibus vel quibuscumque indoctis qui, propter imperitiam non capientes, irrident.
Ultimo, autem, in oratione terminat praesens capitulum, rogans deum ut det ei cum dei laude, secundum quod decet deum, tradere diversas nominationes deitatis, quae voce exprimi non potest nec nominari et quod non auferat verbum veritatis ab ore eius.