Quartus articulus est quod Angeli moventes corpora caelestia sint de ordine virtutum.
Hoc quidem et mihi videtur: praecipue si ordo virtutum dicatur medius ordo secundae hierarchiae, ut dionysius vult. Hic enim ordo primum locum tenet inter exequentes exteriora ministeria: unde et dionysius dicit VIII cap.
Caelestis hierarchiae quod nomen virtutum ostendit divinam quandam et inconcussam fortitudinem ad omnes deiformes operationes. Nihil autem in exterioribus ministeriis majus esse videtur quam dispositio universalium causarum: unde maxime videtur administratio caelestium corporum ad ordinem virtutum pertinere.
Unde Origenes exponens illud matth.
XXIV, 29 virtutes caelorum commovebuntur, dicit quod conveniens est caelorum rationabiles virtutes pati stuporem, remotas scilicet a primis functionibus suis. Hoc tamen omnino asserendum non videtur.