Quintus articulus est, an infallibiliter sit probatum, Angelos esse motores caelestium corporum, supposito deum non esse immediatum motorem illorum corporum.
His respondeo, quod philosophi tam Platonici quam Peripatetici hoc probare conati sunt rationibus quas efficaces putaverunt: et eorum rationes fundantur super praedicto rerum ordine, quod scilicet deus inferiora per superiora regit, ut etiam sancti doctores tradunt. Quod autem corpora caelestia a sola natura sua moveantur, sicut gravia et levia, est omnino impossibile: unde nisi moveantur a deo immediate, consequens est quod vel sint animata caelestia corpora, et moveantur a propriis animabus; vel quod moveantur ab Angelis, quod melius dicitur.
Fuerunt tamen aliqui philosophi, qui posuerunt corpus primum caelestium corporum moveri a deo, non mediante alia intelligentia, sed mediante anima propria; alia vero caelestia corpora moveri mediantibus intelligentiis et animabus.