First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
8 LITTERAE
LITTERAE SSmi Patris 0. N. Leonis XIII ad Praepositum Societatis Iesu,
de provehenda re catholica apud Coptos.
Consiliorum quae ad fovendam in Copiis rem catholicam iamdudum a Nobis sunt instituta, sane gratulamur alumnos Societatis vestrae sese fideles in primis exhibere administros. Id, tametsi nuper in apostolica ad illos epistola testati sumus, libet tamen propriis ad te confirmare litteris, postea quam per te ipsum fusiore notitia accepimus quo cursu religio in natione feratur. Suavissime enimvero affecit animum tum catholicorum constans in fide patrum et fructuosa virtus, tum illa dissiden- tium voluntas, quae passim non sine effectu increbrescit, uni- tatis redintegrandae studiosa. Et quoniam coptica propemodum videtur ex eis esse regionibus, quas commonstret Christus iam albas ad messem, Nostra sponte fluit ad eumdem messis do- minum obsecratio, velit ipse providus operarios roborare suos novosque mittere propositi non dissimilis.
Tria nimirum sunt lustra, quum Societatis vestrae homines, voce excitante Nostra et apostolica urgente caritate, ad oras illas prompti et alacres contenderunt. Graves eorum assiduos- que labores, in superiore praesertim Aegypto insumptos, bonae admodum utilitates consecutae sunt, praecipue quod attinet ad cleri indigenae rectam institutionem, ad observantiam profe- ctumque christianae vitae in populo. Quibus de rebus si ma- gnam Deo habemus iure optimo gratiam, non minorem ei et habemus et profitemur, quod inde praeterea occultum quiddam manare novimus, plus quam dici possit efficax alienis animis ad sinum Ecclesiae catholicae revocandis. - Verumtamen huius exitus iucundam expectationem diffitendum non est quam ve- hementer intercipiant aut retardent externae sectae; quippe prudentia saeculi atque opibus abundantes, per eadem loca scholas magno numero aiunt suas, similiaque, fidei periculo et damno commodorum invitamenta multiplicant. Certe quidem, si hac potissimum parte liceret nostris conata adversariorum acriore vi elidere, iam esset plurimum ad laetam coeptorum progressionem effectum. - Sollicitis Nobis eiusdem necessitatis, quae ad curandum valde est laboriosa, tempestivum affert spei solatium, dilecte fili, hoc reputare, quanta Sodales vestri con- tentione urgere decreverint, ut aetati succrescenti amplior copia fiat educationis omnino incolumis ac salubris. Ex eoque auge-