DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT V.

De proprietatibus elementorum in se et in compositis quae causantur ex locorum diversitate.

Habent tamen elementa tam in se quam in commixtis quasdam proprietates naturales sibi ex loco. Ad has sciendas oportet nos dicere proprietates locorum terrae et littorum et marium et ramorum montium, et accidentia quae generantur in habitationibus illorum locorum, et naturas hominum in Iocis illis conversantium. Licet enim haec jam dixerimus in libro de Natura locorum , ''tamen oportet et hic etiam tangere ad complementum doctrinae de proprietatibus elementorum.

Dico igitur, quod inhabitatores climatis primi, quod est propinquissimum circulo aequinoctiali, qui dicitur linea aequalitatis, eo quod aequat noctem diei quando sol tangit ipsum, propter assiduam fixionem radii solaris super capita ipsorum acquirunt superfluam caliditatem et superfluam siccitatem : et minuetur in eis frigiditas et humiditas. Et ideo semen illorum virorum ex calidis est cibis, et in calore magno maturatur in corpore : et cum cadit in matricem mulieris, est matrix calida et decoquit ipsum magna decoctione. Et ideo corpora natorum commu- nicant omnia in nigredine intensa et crispitudine capillorum. Decoquit enim aqua quae semen viri est in matrice calida et sicca : et commiscetur ei sanguis menstruus, et coagulatur, et fit admodum frusticuii carnis, et deinde formatur et figuratur per membra. Et ex praecepto et jussu divino fit in eo anima rationalis, quae non ex materia educitur, sed ab extrinseco causatur et datur, sicut nos in scientia divina ostendemus. Causa autem istius nigredinis et crispitudinis capillorum est, quia sol perpendiculariter vadit super eos bis in anno semel ascendens ab Ariete ad Cancrum, et semel descendens a Cancro ad Libram. In quibus enim signis movetur sol super eumdem locum. Sunt autem comparia signa, Aries et Virgo, Taurus et Leo, et Gemini et Cancer. Sol igitur duobus signis comparibus super eumdem locum movetur : ergo est super capita eorum qui habitant inter tropicum aestivum et aequinoctialem : propter quod duas habent aestates calidissimis : quia, sicut diximus, bis pertransit casus lapidis super capita eorum, hoc est, lineam perpendiculariter ductam a centro solis super capita eorum : hoc enim vocatur casus lapidis : eo quod lapis et quodlibet simpliciter grave, cadit inferius perpendiculariter, ac si duos angulos rectos describat super superficiem terrae per centrum terrae intelligi ductam : pertransit enim sol semel casum lapidis quando ascendit a linea aequalitatis, quando caput Arietis tangit ad initium Cancri. Secundo autem ascendendo quando redit ex ultima parte declinationis suae ad Septentrionem, quae ultima pars est, ubi initium Cancri tangit tropicum aestivum redeundo ad initium Librae, quod attingit aequinoctialem lineam ex opposito capitis Arietis, pertransit eumdem casum lapides super capita eorum : et sic fit eis bis in anno fortissimus color. Tales autem transitus su-

per capita eorum faciunt etiam aliae stellae velociter currentes quae dicuntru pleiades et luna : omnibus enim his communicatio est cum operatione solis propter mutationem luminis a sole. Eadem autem de causa nigri et crispi et sicci sunt illi qui de India et de civitate Jamma et Zindi et aethiopes universi. In omnibus his apparet ingredo caloris et crispitudo in capillis eorum.

In his autem qui habitant clima septimum quod propinquum est polo Aquilonari et a via solis et aliorum planetarum propter causam oppositam oppositae accidunt qualitates. Omnes enim frigidi sunt, et loca eorum cito infrigidantur : et ideo sunt matrices mulierum frigidae et humidae : et ideo accidit his albedo et subalbedo vehemens, sicut accidit Sclavis, et Parthis, et Bacis, et Teutonicis, et Anglicis, et talibus hujusmodi nationibus quae habitant versus littus Oceanum Septentrionalis : omnes enim illi talis sunt formae qualis dicta est.

Qui habitant climata mediocria, commixtos ex albedine et nigredine habent colores. Variantur autem istae locorum dispositiones etiam ex accidentibus locorum quae sunt profunditas, et littora maris, et montes, et caetera hujusmodi. Sic ergo oportet illud quod fuit nostrae inceptionis in proprietatibus elementorum ex locis : in littoribus autem maris invenimus calorem quamvis littora non sint propinqua materiae solis : et si sunt juxta viam solis, tunc multiplicatur calor in eis in littore super alia loca ejusdem latitudinis. Et hujus causa est, quia quando sot reverberatur super aquam maris latam et expansam, multiplicatur calor ex reflexione radiorum : et hic calor aquae frigiditate ad littora propellitur : et ideo littora calefiunt, nisi propter aliud accidens remittatur calor locorum. Ideoque forte in littoribus sunt multoties montes excelsi attingentes usque ad frigus aeris qui patet vento Septentrionali, et sunt clausi ad Meridiem. Cum enim sint montes vaporosi, continuo generatur ros et pluvia de montibus illis qui flatu Septentrionali congelant in glacies et nives perpetuas : et ideo refrigescit littus tale montuosum. Ubi autem hoc accidens non est, ibi calida sunt littora propter dictam causam.

Signum autem hujus est, quod si immittatur aqua frigida in vitro bene mundo et decenter rotundo, sicut sunt urinalia, et objiciatur directe radio et oculo solis, multiplicatur calor ex reflexione radii super vitrum, et multum ille calor repellitur ab aquae frigiditate post vitrum : et si sit ibi pannus bene mundus et siccus et aliquantulum adustus, incendetur et eiicietur ex eo ignis. Et non accidit hoc si immittatur in vitrum aqua calida : eo quod calidum non repellitur et congregat, sed potius attrahit et rarificat : et ideo debilitat calorem generatum ex reflexione radiorum. Congregatio enim caloris ab oppositum vitrum est propter fugam ejus a frigiditate aquae. Ideo calor et frigus sunt contraria, et unum fugat aliud.

Be proprietate autem locorum nos per certitudinem diximus in libro de Natura iocorum : et ideoc bi ea non repetimus, sed ad alia transimus.