Et est DIGRESSIO de opininione Peripateticorum de reminiscentia.
De reminiscentia tractaturi, non eligimus sequi dicta communia, sed Peripateticorum, sicut fecimus tractantes de memoria. Ponamus igitur primo sententias Averrois et Avicennae, et Alexandri, et Themistii, ei Alfarabii, qui omnes concorditer dicunt, quod reminiscentia nihil aliud est nisi investigatio obliti per memoriam, Non igitur credendum est eis qui dixerunt reminiscentiam esse partem intellectualis animae secundum se. Tradunt enim praeinducti Philosophi tria exigi ad. reminiscentiam, quorum primum est repraesentatio imaginis ut imaginis : et hoc non fit nisi per memoriam per se incipientem quidem a phantasmate, per accidens autem ab intellectu, ut in praedictis diximus: Secundum autem est descriptio figurae et aptatio secundum quod debet esse : et hoc fit virtute, quae dicitur imaginativa, adunante figuras et aptante eas. Et ideo multa vis reminiscentiae est in imaginatione bona vel phantasia. Tertium autem est quod Arabes vocant virtutem distinctivam, quae est componens omnia haec, et attribuens rei omnibus modis quibus attribui possunt per simile et contrarium et per locum et tempus et aliis modis, ut eliciatur secundum intentum quod cecidit in oblivione, sicut inferius monstrabimus: et quoad hoc solum reminiscentia solis rationabilibus convenit.
Ex his igitur patet, quod mollis reminiscentiae est, sicut motus interruptus et, diveoificatus. Interemptus quidem sive interruptus, quia non continue per eamdem formam reflectitur in rem: eo quod
illa cecidit in oblivionem vel in toto, vel in parte. Diversificatus autem, quoniam ex multis est formis similium et antecedentium et consequentium et locorum et aliorum diversorum quae accidunt rei quaesitae per reminiscentiam. Propter quod dicunt prius inducti Philosophi memoriam esse digniorem quam reminiscentiam, sicut motus continuus et uniformis dignior est motu intercepto et multiformi. Adducunt autem quiddam mirabile : dicunt enim. Aristotelem dicere quemdam senem fuisse tanti vigoris in imaginum adunatione et compositione, et tanti vigoris in potentia intellectiva distinguente unum ab alio et componente unum cum alio secundum rei proprietatem, quod rerum veris formis refigurabat ea quae in praeteritum per auditum audierat. Et hoc esse non potuit nisi procul dubio ex formis ipsis res inveniatur. Et hoc modo describit elephantem vere et proprie, qui numquam elephantem vidit vel picturam ejus, sed tantum audivit de ipso. Et ideo etiam non est mirum, si oblita tamen prius scita per adunationem talium imaginum, iterum ad. animam revertantur.
Scias tamen, quod cum tria praedicta operentur ad reminiscentiam, unum laeditur ex altero. Et modus hujus est, quia semper illud quod est corporalius, laedit id quod spiritualius est, et impedit in reminiscendo. Sensus enim communis corruptus laedit phantasiam, et non e converso : et phantasia laedit memoriam, et non e converso. Memoria autem laesa laedit intellectum distinguentem, et non e converso. Et ideo aliquando utuntur homines imagine ut imagine : et bene et distincte reflectitur et attribuitur rebus : sed tamen quia laesa est phantasia sive sensus communis in adunando imagines eorum quae circumstabant rem quam quaerimus., non contingit nobis reminisci eorum quae intendimus. Et hujus causa bene volentes reminisci trahunt se a publico lucido, et vadunt ad obscurum privatum : quia in publico lucido loco spar- guntur imagines sensibilium, et confunduntur motus eorum. In obscuro autem adunantur et ordinate moventur. Hinc est quod Tullius, in arte memorandi quam ponit in secunda Rhetorica, praecipit ut imaginemur et quaeramus loca obscura parum lucis habentia. Et quia multas imagines et non unam quaerit reminiscentia, praecipit ut similibus multis id quod volumus retinere et reminisci, figuremus, et figuras adunemus : sicut si volumus recordari ejus quod adversatur nobis in judicio, imaginemur aliquem arietem in obscuro magnis cornibus et magnis testiculis contra nos venientem. Cornua enim ducunt in recordationem adversarii, et testiculi ducent in dispositionem testium.
Sic igitur intelligendum est de reminiscentia quam Peripatetici multi recordationem vocant: et secundum ista debemus interpretari dicta Aristotelis qui princeps est Peripateticorum.