LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.

 1. De materia passionum aeris.

 2. De quatuor locis generationis impressionum.

 3. De causa efficiente vaporum,

 4. De calore.

 5. De frigore.

 6. De his quae generantur ex vapore sicco.

 7. De his quae generantur ex vapore humido.

 8. Quod inspissare vaporem seu nubem, et in aquam redigere sit per frigus, et disgregare per calidum, congelare vero per idem frigus invalescens atque

 9. De grandine.

 10. De nive et ejus signis.

 11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.

 12. De pluvia.

 13. De rore.

 14. De pruina.

 15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.

 16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.

 17. De causis impressionum compositi vaporis.

 18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.

 19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.

 20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.

 21. De iride et unde causatur?

 22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?

 23. Quare sol plus minusve rubet ?

 24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.

 25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.

 26. De Galaxia.

7. De his quae generantur ex vapore humido.

Nunc autem transeundum est ad ea quae generantur a vapore humido tantum, sicut ros, pruina, pluvia, nix, grando, stillae, sive guttae magnae, quae quandoque cadunt in aestate, Sciendum autem, quod vapor humidus cum sit aqueus, non est inflammabilis propter hoc quod in duabus qualitatibus igni contrariatur, scilicet in frigido potentia, et humido potentia, licet in actu sit calidus et siccus temperate. Et ad hujusmodi scientiam praeexigitur ut sciatur quid est convertens et convertere vaporem in aquam, et quid constringens est et constringere vaporem in glaciem.