MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Et videtur quod per hominem.
1, Tribus enim modis notificatur incarnatio. Primo, per prophetiam verbalem, vel realem. Secundo, per annuntiationem. Tertio, per digiti demonstrationem. Extrema fiebant per hominem. Ergo et media: quia media participant naturam extremorum.
2. Item, Angelus non ordinatur medius inter hominem et hominem, cum sit super hominem : ergo si extrema fiebant per hominem : ergo et media, 3. Item, Lex et propheta usque ad Joannem durarunt , qui fuit Propheta prophetando, et plus quam Propheta in demonstrando : ergo quidquid est citra demonstrationem, erit prophetatio : sed annuntiatio erat citra : ergo debebat fieri per Prophetam : ergo per hominem.
In oppositum hujus arguitur :
1. Nullus hominum fuit beatissima
1
Virgine superior : sed inferioris est recipere a superiori: ergo ipsa non debuit illuminationem accipere ab aliquo homine.
2. Item, Ista beatitudo quae annuntiatur immediate beatissimae Virgini, in ipsa et per ipsam annuntiatur toti generi humano : ergo homo fuit loco recipientis : ergo non debuit esse homo nuntius.
3. Item, Officium hominum est recipere, et Angelorum nuntiare : ergo, etc.
Ex his patet quod homo non debuit esse nuntius ,