PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT VI.

De Castitate.

A. Castitas vera atque perfecta est, cum non solum corpus a. pollutione carnali custoditur : imo etiam anima a concupiscentia carnali munda servatur . Exemplo Sarae dicentis : Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam me-

am ab omni concupiscentia . Imo et ab iis quae praestant occasionem concupiscentiae. Et hoc est, quod sequitur, ibidem, v. 17 : Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui.

B. Ille vere castitatem amat, qui potius per castitatem virginalem (si possibile esset) modicam eligeret gratiam in praesenti, et gloriam in futuro propior conformitatem Christi Jesu : quam si mereri posset gratiam et gloriam majorem per debitum conjugale.

C. Ad amorem castitatis inducere nos debet exemplum Domini nostri Jesu. Christi, matris ejus, et sanetarum virginum : quae olim pro conservatione castitatis, regna mundi contempserunt, et vitam sponte perdiderunt. Sicut B, Agnes, Catharina, Agatha, et aliae innumerabiles bis similes. Et praecipue castitas mulierum ac. virginum paganarum, de quibus scribit .D. Hieronymus, quod mortem elegerunt, ut pudicitiam servarent ." Item, munditia et libertas, castitatem sequentes, inducere nos debent et invitare ad castitatem. Item, gloria castitati a. Domino nostro Jesu. Christo promissa. Qui vicerit, inquit, (scilicet carnis concupiscentiam) dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi eum Patre meo in throno ejus . Nau incorruptio facit esse proaemium Deo A D. ''Conservant autem castitatem, et inductiva sunt ejusdem, victus parcitas, cultus vilitas, corporalis incommoditas : et fugere locum et tempus impudicitiae opportunum. Quod si Dina, filia Jacob fecisset, capta non fuisset, quando venit Ad festum, ut videret mulieres regionis illius .

Item, Vitare omnes suspectos, Debet autem cuilibet faeminae quilibet masculus esse suspectus. Ex hoc enim Thamar, filia David, a proprio fratre Amon corrupta fuit : quia eum suspectum non. habuit, quando ei soli tamquam infirmo

ministravit . Similiter unicuique viro suspecta esse debet quaevis mulier, etiam sancta : secundum consilium D. Hieronymi dicentis : " Si castitatem servare volueris, foeminam quamvis bene conversantem si videris, merite diligo, non praesentia corporali. "

Praecipuum autem conservativum castilatis, est delectari in Domino : tunc enim omnia alia vilescunt. " Gustato enim spiritu, desipit omnis caro . " Unde I). Gregorius : " Qui enim terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur. Esse quidem sine delectatione anima numquam potest : nam aut rufimis delectatur, aut summis. Et quanto altiori studio exercetur ad summa, tanto majori fastidio torpescit ad infima. Quantoque acriore cura inardescit ad infima, tanto tempore damnabili frigescit a summis, Utraque enim simul et aequaliter amari non possunt. "

E. Argumentum verae castitatis est refraenatio quinque sensuum ab illecebris carnis : et subtractio cordis a vanitatibus, cogitationibus, et delectationibus. Nam ex delectatione visus in videndo, gustus in gustando, odoratus in olfaciendo, tactus in tangendo, pedum in ambulando, oris in ridendo et loquendo, nasci solent carnalia desideria, quae animam ad impudicitiam, aut emolliunt, aut inclinant.

Iv Argumentum sive inductivum impudicitiae, est intemperantia potus et cibi. Ex hoc enim Noe impudice nudatus fuit : et Lot cum propriis filiabus incestum commisit . Ideoque praecipit Apostolus, dicens : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria scilicet per occasionem.

Item, Impudicus oculus, impudici cordis est nuntius, teste D. Augustino, Similiter impudica verba, impudicus incessus, et colloquium mulierum, teste Ecclesiastico : Propior speciem mulieris multi perierunt: ei ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit , ''Similiter colloquium viri mulierem inflammat. Item, diligens consideratio incessus et formae alterius ad impudicitiam provocat, Quod dissuadet Ecclesiasticus, di-

cens : Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius A Idem cavendum faeminae ad virum : ne de viro cogitet, et ad eum ne oculos habeat : et viri, ad foeminam similiter, Hoc salubre consilium sequebatur Job : Pepigi, inquit, foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine A Quod plus est quam solum cavere a conventu virginum.