Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De unitate divinae naturae in multiformitate apparitionum.
Secundo autem de pluralitate apparitionum docet divina doctrina hoc esse tenendum, quod cum Deus sit incircumscriptibilis, invisibilis et incommutabilis: nihilominus tamen habitat specialiter in sanctis viris, apparuit Patriarchis et Prophetis, descendit de caelis, misit etiam Filium et Spiritum sanctum ad salutem humani generis.
Et licet in Deo sint indivisa natura, virtus et operatio Trinitatis: missio tamen vel apparitio unius personae non est missio vel apparitio alterius. Licet etiam sit ibi summa aequalitas, solius tamen Patris est mittere et non mitti: Spiritus sancti est tantummodo mitti respectu divinarum personarum, nisi forte dicatur mittere hominem assumtum: Filii autem est mittere et mitti, sicut ex Scripturis potest colligi .
Intelligentia autem et ratio praedictorum haec est: quia, licet primum principium sit immensum et incircumscriptibile, sit incorporeum et invisibile, sit aeternum et incommutabile: principium tamen est rerum spiritualium et corporalium, naturalium et gratuitarum, ac per hoc rerum etiam mutabilium, sensibilium et circumscriptarnm, per quas, licet ipse sit immutabilis, insensibilis, incircumscriptibilis , se ipsum reddit manifestum et notum. Reddit autem se manifestum et notum generaliter per universitatem suorum effectuum ab ipso emanantium, in quibus dicitur esse per essentiam, potentiam et praesentiam , quod se extendit ad omnia creata.
Reddit etiam se specialiter notum per aliquos effectus, qui in ipsum specialiter ducunt, ratione quorum dicitur habitare, apparere, descendere, mitti et mittere.
Habitare namque dicit effectum spiritualem cum acceptatione, sicut est effectus gratiae gratum facientis, quae est deiformis et in Deum reducit et Deum facit nos habere, et haberi a nobis, ac per hoc et inhabitare in nobis. Et quia gratiae effectus communis est omnibus personis; ideo una persona non inhabitat sine alia, immo simul tota Trinitas .
Apparere vero dicit effectum sensibilem cum expressa significatione, sicut Spiritus sanctus apparuit in columba. Et quoniam, sicut personae divinae distinctae sunt, sic distincte significari possunt et signis et nominibus: ideo quaelibet persona potest per se apparere, et apparitio potest omnibus competere, sive insimul, sive cuilibet per se. Unde quod Spiritus sanctus dicitur in linguis igneis et in columba apparuisse, hoc non est propter novum vinculum, vel effectum specialem; sed propter unionem, quae est inter signatum et signum sibi specialiter et modo et origine deputatum .
Descendere autem dicit utrumlibet effectuum praedictorum cum inchoatione. Deus enim beatissimis Angelis semper est praesens in caelis, quia in eis semper inhabitat et apparet. Peccatoribus autem in terris est modo ut absens et quantum ad gratiam et quantum ad notitiam: et ideo, cum incipit apparere vel inhabitare, de praesente caelis et quasi absente nobis fit praesens terris: et ideo, licet in se non mutetur, nobis tamen descendere dicitur.
Mitti vero dicit effectus praedictos cum aeterna productione. Tunc enim Pater mittit Filium, quando faciendo eum nobis praesentem per notitiam vel gratiam, insinuat, quod ab ipso procedit. Et quia Pater a nullo procedit, ideo nusquam dicitur mitti . Quia vero Filias et producit et producitur, ideo mittit et mittitur. Quia vero Spiritus sanctus aeternaliter producitur, sed non producit nisi ex tempore: ideo ipsius est proprie mitti, mittere vero non competit sibi nisi respectu creaturae.
Ex quo apparet, quod hae sunt impropriae et exponendae: Spiritus sanctus mittit se,- Spiritus sanctus mittit Filium ; Filius mittit se ipsum, nisi intelligatur: in quantum est de Virgine natus.
Patet etiam, quare mittere et mitti non competit omnibus: quia, licet dicat effectum in creatura, dicit tamen relationem intrinsecam, ita quod mittere dicit auctoritatem, milli subauctoritatem, ratione productionis aeternae interius importatae.