De dono consilii.
Summarum. - Introductio, 1. - Repetitio et propositio argumenti, 2. - Narratur exemplum, 3. -Divisio argumenti. Describitur consilium quoad triplicem actum, 4. - Pars I. De actu proprio consilii. Triplex est consilium, 5. - De his tribus in specie, 6-8. - Pars II. De actu praeambulo. Triplex proprietas vestimentorum et triplex intelligentia et consilium, 9. 10. - Primum consilium regulatur secundum dictamen divinitus institutarum legum, 11. - Item alterum, secundum dictamen divinitus inspiratarum rationum, 12. - Item tertium, secundum dictamen diuinitus inspiratarum hominum;oportet discernere consiliarios et eligere bonum et fugere malum, 13. -De bono consiliario, Christo, 14. - De aliis bonis consiliariis, 15. 16. - De tribus malis consiliariis: primo, de iis qui magna convertunt in nihil, 17. - Secundo, qui bona convertunt in malum, 18. - Tertio, qui certa deducunt in dubium, 19.
1. Mulierem fortem quis inveniet ? etc. - Sapientia ubi invenitur ? Et quis est locus intelligentiae ? Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium. Iob facit quaestionem, ubi inveniatur sapientia; et respondet negative, quod non invenitur ab homine humano modo vivente, dicens: Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium. Illud ultimum reddit causam: haec est causa, quare carnalis homo nescit pretium sapientiae, quia carnalis homo non percipit saporem sapientiae; nec potest homo scire sapientiam, nisi inveniat saporem: et non invenit in ea saporem, si deliciose vivat, quia deliciae carnales non possunt esse cum sapientia. Nescit homo pretium eius. Quis potest dicere: ego sum plus quam homo? Verum est, quod sapientia trahitur de occultis mysteriorum. - Accidit, quod praedicator transfundit aliis sapientiam et gustat et facit eam alios gustare: aliquando vero est sicut canalis, faciens alios gustare, et ipse nescit, quid sit: parum valet ei et eis qui audiunt eum, nisi bonae dispositionis sint. - Ista gloriosissima invenit Sapientiam in se ipsa et protulit eam mundo. Invocabimus eam, ut spiritu consilii velit notis impetrare sapientiam, ut possim aliquid dicere etc.
2. Mulierem fortem quis inveniet? etc. Dixi heri et hodie, quod beatissima Virgo gloriosa comnendatur in verbis istis primo a spiritualis fortiudinis robore: secundo, a supernaturalis concentus fecunditate: et tertio, a salutaris consilii discretione. Primum notatur ibi: Mulierem fortem quis inveniet? secundum ibi: Procul et de ultimis finibus pretium eius: tertium ibi : Quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum. De duobus diximus: neri diximus de robore et dono fortitudinis, hodie in inane diximus, qualiter pretium redemptionis hominis vel generis humani mundo protulit, persolvit et possidet . Verum est, quod exemplum proposueram vobis dicere: sed quia dicere debeo de dono consilii, et beata Virgo hic partem habet et nos voluit habere partem: ideo reservavi usque nunc.
3. Pretium cuiuslibet est Virgo gloriosa, et quare? Quia pretium nostrum ipsa protulit mundo, persolvit et possidet. Quidam conversus fuit in religione monachorum alborum; bonae voluntatis fuit ad Virginem gloriosam, omni die persolvit ei psalterium de centum et quinquaginta Ave Maria; at fuit durae cervicis. Quadam die infirmatus est et portatus est ad abbatiam de grangia. Una quadam nocte, cum omnes essent ad matutinas, solus remansit in infirmaria: et visus est ei, quod quidam portarent eum in aulam maximam, in qua videbat Christum et Apostolos et coetum Angelorum; et daemones praesentabat eum Christo. Et ille qui portabat eum, dixit: " iustus es iudex; iste noster est ". Dixit beata Virgo: " meus est, quia mihi servivit ". Facta est contentio gravis. Hostis dixit: " iustus es iudex, non acceptor personae; volo, quod secundum veritatem iudices ". Et dixit Christus: " videamus cuius sit ". Et omnes defectus sui scripti in charta positi sunt ex una parte staterae, et ex alia parte staterae posita sunt bona, quae fecerat. Et pars, in qua fuerunt defectus eius, incurvata est ad terram. Et tunc dixit hostis: " vides, Domine, quod iste noster est: peto iustitiam ". Et tunc beata Virgo dixit ad Christum: " tu es filius meus: sanguinem, quem habuisti, a me habuisti: peto, quod des mihi unam guttam ". Et dixit Christus : " hoc non possum vobis negare ". Et tunc posuit beata Virgo guttam sanguinis cum meritis illius: et statim illa pars staterae incurvata est ad terram. Et dixit hostis: " non est bonum pugnare tecum ". Tamen, quia Dominus malum, quod ille fecerat, noluit dimittere impunitum: dedit daemonibus potestatem super corpus suum: et tunc atrocissime ipsum percusserunt, ita quod vix remansit in eo aliquod membrum, quod non esset totaliter allisum. Et dixit iudex: " satis est". Cum redirent fratres de matutinis, invenerunt ipsum quasi mortuum. Quaesivit abbas et fecit inquiri, quis hoc fecisset. Nullus inventus est, qui de hoc aliquid sciret. Postea locutus est et petiit abbatem suum et confessus est ei; et assumta nobili compunctione, migravit ad Dominum, et fuit ei poena illa pro purgatorio.
4. Dicamus de consilio. - Quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum . Videte, quod Spiritus sanctus describit hic donum consilii quantum ad actum praeambulum, et hoc quantum ad actum intrinsecum et extrinsecum, et quantum ad actum proprium . Primum et secundum notatur, cum dicit: Quaesivit lanam et linum: et tertium ibi: Operata est consilio manuum suarum.
5. Dicamus primo de actu proprio. Intelligere debetis, quod est consilium, quo erudimur ad discernendum, quid licet, quid decet, et quid expedit ad salutem secundum iudicium rationis rectae ; aliud est consilium, quo erudimur ad eligendum quod licet, quod decet, et quod expedit secundum imperium voluntatis bonae. - Tertium est consilium, quo erudimur ad prosequendum quod licet, quod decet, et quod expedit secundum exercitium operationis virtuosae. - Et de isto consilio dicitur: Operata est consilio manuum suarum.
6. Primum, dico, consilium est, quo erudimur ad discernendum, quid licet, quid decet, et quid expedit secundum iudicium rationis rectae. Unde in Proverbiis : Ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus. - Habito in consilio scilicet quo homo eruditur ad discernendum quid licet , quid decet, et quid expedit secundum iudicium rationis rectae. - Primo debet homo considerare an liceat, an deceat: multa licent, quae non decent. Postea debet considerare, si expediat, quia dicit Apostolus : Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Habita ista triplici consideratione, erudiuntur cogitationes, et habitat sapientia in consilio hominis.
7. Aliud est consilium, quo elevamur ad eligendum quod licet, quod decet, et quod expedit secundum propositum voluntatis bonae. Unde in Ecclesiastico : Aurum et argentum est constitutio pedum, et super utrumque consilium beneplacitum. Per aurum significatur sacra Scriptura, per argentum scientia philosophiae. Utraque est speculativa, vel practica. Sacra Scriptura est de fide et moribus, partim speculativa et partim practica. Per istas scientias stabiliuntur pedes, quia cor stabilitur per documenta theologica et philosophica; tamen consilium magis stabilit.
8. Tertium est consilium, quo expedimur ad prosequendum quod licet, quod decet, et quod expedit secundum exercitium operationis virtuosae. De isto consilio dicitur in Iudith, quod dixerunt sacerdotes ad Iudith: Deus Patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium cordis tui sua virtute corroboret. - Consilium cordis tui etc, id est, quod bene concepisti in mente, consumes in opere. Psalmus : Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet. Consilium illud superaddit expeditionem. - Triplex est operatio, scilicet discernere recte, eligere bene et prosequi expedite. Ideo dicit: Operata est consilio manuum suarum. Non solum decrevit et elegit, sed prosecuta fuit. Non sufficit bonam voluntatem habere, nisi homo velit eam expedire. in opere, a virtute intellectiva in affectivam et ab affectiva in operationem. Philosophus dicit , tria ad virtutem esse necessaria, scilicet " scire, velle et impermutabiliter operari".
9. Et non solum explicat donum consilii quantum ad actum proprium, immo etiam quantum ad actum praeambulum, cum dicit: Quaesivit lanam et linum. Lana est, de qua fit vestimentum grossum: linum est, de quo fit vestimentum subtile. De lana fit vestimentum calidum, de lino vestimentum delicatum. Item, de lana fit vestimentum extrinsecum, de lino vero fit vestimentum intrinsecum . Secundum istam triplicem proprietatem tres sunt intelligentiae, scilicet allegorica, anagogica et tropologica.
10. Secundum allegoriam per lanam et linum significatur novum et vetus testamentum. - Secundum anagogiam vero per lanam, de qua fit vestimentum calidum, significatur orationis revelatio, quia oratio est sicut calor: per linum vero, de quo fit vestimentum delicatum, significantur deliciae. - Secundum tropologiam per lanam forinseca dantur intelligi, per linum virorum iustorum experientiae. - Igitur cum dicitur: Quaesivit lanam et linum etc. ; intelligitur novum et vetus testamentum, orationum revelatio et deliciae; similiter intelliguntur forinseca et virorum iustorum experientiae. - Ex istis dicio, quod est consilium, quo erudimur ad discernendam , quid licet, quid decet, et quid expedit secundum iudicium rationis rectae: et est consilium, quo elevamur ad eligendum quod licet, quod decet, et quod expedit secundum propositum voluntatis bonae; tertium est consilium, quo expedimur ad prosequendum quod licet, quod decet, et quod expedit secundum exercitium operationis virtuosae.
11. Primum consilium regulatur secundum dictamen institutarum divinitus legum: secundum consilium regulatur secundum dictamen inspiratarum divinitus rationum: tertium consilium regulatur secundum dictamen illustratorum divinitus luminum. - Primum, dico, consilium regulatur secundum dictamen divinitus institutarum legum. Unde in Proverbiis : Custodi legem atque consilium, et habebis gratiam faucibus tuis et vitam animae. Quae est ista lex ? Certe lex foris scripta et lex divinitus inspirata. De ista lege dicit: Custodi legem etc. Psalmos : Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum iustificationes tuae; quod consilium fit in testamentis et testimoniis. In designationem huius dicitur in Exodo, quod quando Moyses debebat intrare oraculum, intrabat per medium duorum Cherubim. Ibat per medium, quia Christus debet habere respectum ad duo testamenta.
12. Secundo regulatur consilium secundum dictamen divinitus inspiratarum rationum. De hoc dicitur in Tobia : Omni tempore benedic Dominum et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Psalmus: Revela Domino viam tuam, et ipse dabit tibi petitiones cordis tui. Subditus esto Domino etc. Quantumcumque homo habeat scientiam novi et veteris testamenti, oportet tamen, quod consulat Dominum: non dico, quod habeat specialem allocutionem cum eo, sed oportet, quod Dominus educat sibi tanquam lucem veritatem. - In hoc reprehenduntur aliqui, qui propria scientia regi volunt ; de quibus Isaias : Vae filii desertores ! ut faceretis consilium et non ex me, et ordiremini telam et non per spiritum meum. Faciunt telas aranearum qui sacram Scripturam allegant ad mala. Dicit Bernardus: " Nunquam Paulum intelligis, nisi spiritum Pauli invenias ".
13. Est consilium, quo erudimur secundum dictamen divinitus institutarum et inspiratarum legum; sed quia difficile est, hominem erudiri per se; ideo requiritur tertio consilium, quo reguletur secundum dictamen divinitus inspiratarum hominum. De quo scribitur : Cor boni consilii statue tecum. Econtra de malis consiliariis scribitur: A consiliario serva animam tuam. Non attendas his in omni consilio. Sed cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei: cuius anima est secundum animam tuam. Reddit causam: quia anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum, et videt plus quam tu. - Colligimus ex hoc, quod unum consilium in hoc consistit, quod homo consilium in se ipso non ponat; sed debet postulare consilium ab alio. Nec tantum consistit in hoc, immo etiam, quod sciat discernere consiliarium et eligere bonum et fugere malum.
14. Sed quis est bonus consiliarius ? Ille certe, de quo dicit Ecclesiasticus : Multi pacifici sint tibi, unus consiliarius de mille. - Unus consiliarius, id est, Christus, de quo dicit Isaias: Vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Ipse est magni consilii Angelus: iste est, ad quem debemus puro corde attendere. Dicit Ecclesiasticas : Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile. - Verbum verax, quod nec falli nec fallere potest, est unigenitus Dei Filius et sua doctrina et sua vita. Istud verbum praecedat te et consilium stabile. Stabile consilium non est nisi Dei mei; consilium Domini in aeternum manet.
15. Iste consiliarius, scilicet Christus, habet multos consiliarios, quibus consilium suum participat. Dixit Paulus : Beatior erit, si sic permanserit se
et ratio est, quia in auditu verbi Dei proficit et ille qui intelligit, et similiter ille qui non intelligit: ergo et sapientes et simplices ire debent ad audiendum verbum Dei. Quod sapientes proficiant audiendo verbum Dei, patet, quia dicit, quod audiens sapiens sapientiam sapientior erit. Item, quod proficiant simplices audiendo verbum Dei, patet, quia dicitur in Psalmo : Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. Parvulus appellatur hic qui propter mediocritatem scientiae suae parvulus dicitur, sicut parvam animam dicitur habere qui pauca novit, et similiter magni intellectus dicitur qui multa novit. Parvulus etiam dicitur qui humiliter se habet, etsi multa noverit et sit multum intelligens. Unde in Evangelio dicitur: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, id est humilibus. - Nihil enim tam obscurat intellectum in his quae Dei sunt, sicut praesumtio. Omnes laudamus humilitatem et vituperamus praesumtionem ; pauci tamen immunes sunt a praesumtione. Dicit Richardus de sancto Victore, quod " disputando contra superbiam homo frequenter superbit ". Ecce, quod fortis deceptor decipit multos. Nullus potest illuminare corda hominum, nisi ille qui novit conscientias hominum. In principio rogemus Deum etc.
2. Benedicam Dominum etc. Istud breve verbum est ipsius David per Spiritum sanctum explicantis nobis ipsum donum intellectus datum nobis a Spiritu sancto, et explicat ipsum nobis quantum ad suscipientis gratitudinem humilem et quantum ad dantis diffusionem liberalem. Suscipientis gratitudo humilis notatur, cum dicit: Benedicam Dominum;dantis liberalis diffusio notatur, cum subdit: Qui tribuit mihi intellectum. Donum istud requirit, hominem esse gratum Deo, et facit, quod homo recognoscat se ipsum et donum et doni principium: et intelligendo doni principium recognoscat homo se ipsum, et sic gratias agat. Et tunc benedicit Deum et refundit pulcritudinem doni in ipsum auctorem doni et ipsum laudat et dantem non impugnat. - Disponimus autem nos ad suscipiendum istud donum per tria: primo, per vitae sanctimoniam ; secundo, per mansuetudinis tractabilitatem; et tertio, per intelligentiae captivationem, ut benedicamus auctorem istius doni.
3. Primo, dico, disponimus nos ad recipiendum istud donum intellectus per vitae sanctimoniam: unde Isaias : Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte et avulsos ab uberibus. - Lac significat dulcedinem delectationum carnalium, qua dulcedine pascuntur carnales et infantes, id est, qui sequuntur motus infantiles. Et quamdiu homo coniunctus est istis consolationibus carnalibus, dicitur lactans et non est idoneus ad suscipiendum solidum cibum vitae et intellectus. Si volumus benedicere Deum et recipere istud donum, oportet, quod simus avulsi ab istis consolationibus et sequestremus nos a lacte concupiscentiarum. De Daniele et sociis eius, qui continentes erant, dicitur, quod dedit eis Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia. Delectatio circa tactum impugnat maxime istud donum, ebrietas ex parte anteriori et luxuria ex parte posteriori.
4. Secundo disponitur homo ad recipiendum istud donum per mansuetudinis tractabilitatem. Unde in Ecclesiastico : Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas. Concupiscentia obnubilat intellectum, et furor impedit intelligentiam, " quia impedit ira animum, ne possit cernere verum ". - Philosophus dicit, quod, " quiescendo anima fit prudens et sciens ". Quando aqua est quieta, tunc homo videt in ea bene faciem suam; sed quando est turbata, tunc nihil potest in ea videre. Ita, quando homo est in ira, tunc non videt veritatem. Contentiosi intelligentiam impediunt in se et in aliis. Iratus etiam pertinaciter defendit falsum. Unde Legislator mitissimus fuit. Dicit Isaias : Tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. Homo tractabilis addiscit et fit mitis.
5. Tertio disponitur homo ad donum intellectus digne suscipiendum per intelligentiae captivationem. Unde Isaias secundum translationem Septuaginta dicit: Nisi credideritis, non intelligetis. Et Augustinus dicit: " Nisi homo captivet intellectum suum et sequatur per fidem ea quae audit, non disponitur ad donum intellectus ". Et Apostolus dicit: Captiuantes intellectam in obsequium Christi. Qui secundum lucem intelligentiae suae vult sacram Scripturam indagare, cogitat errores falsissimos. In vita ista sumus parvuli, et " oportet addiscentem credere ";
Deo enim oportet credere et maxime in sublimibus, quae transcendunt intelligentiam nostram. Primos Angelus erravit, quia praesumsit de se. - Concupiscibilis deordinata impedit istud donum: similiter et irascibilis, quando est deordinata: sed quando rationalis est deordinata, maxime impedit istud donum. Oportet igitur, quod captivemus intellectum nostrum, si volumus suscipere istud donum. Furibundus est qui omnia despicit: non est dispositus ad suscipiendum istud donum nec praesumturus. Oportet igitur, quod captivemus intellectum nostrum, quia qui plus credit scire frequenter minus scit. - Per ista tria disponitur homo ad digne suscipiendum donum intellectus. Patet modo primum, scilicet suscipientis humilis gratitudo.
6. Sequitur liberalitas ex parte dantis, quae tangitur, cum dicit: Qui tribuit mihi intellectum. Deus det mihi aliquid dicere et tribuat mihi intellectum ad dicendum aliquid congruum de isto dono intellectus. - Omnis radiositas intelligentiae ab illo fonte intelligentias venit. Et licet multiformis sit radiositas intelligentiae, volo tamen ad praesens dicere de tribus, scilicet quod intellectus est regula circumspectionum moralium, ianua considerationum scientialium et clavis contemplationum caelestium; et iste est donum .
7. Primo incipiam ab illo qui est regula circumspectionum moralium. Oportet enim, te esse morigeratum, si vis habere istud donum intellectus. Psalmus : Intellectum dabo tibi et instruam te in via hac, qua gradieris: firmabo super te oculos meos. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Dominus promittit nobis istum intellectum et ostendit nobis, qualiter debemus ipsum recipere. - Firmabo, inquit, super te oculos meos. Divina complacentia acceptat quod facimus approbando in praesenti et remunerando in futuro. Si vis regulari secundum istam regulam, caveas tibi, quod non sis bestialis, sed regularis: non dirigaris secundum impetum sensus, sed secundum iudicium rationis: non secundum phantasmata bestialia, sed secundum iudicia intellectualia. Aliter accidet tibi quod accidit Adae, qui, contempta regula veritatis, secutus est instinctum mulieris, et mulier secuta est instinctum serpentis. Psalmus : Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Factus est homo brutalis et subiectus passionibus.
8. Iste intellectus prudentialis est, quo instruitur homo secundum dictamen divinae legis ad cognoscendum, quid evitandum, quia omne malum: quid exsequendum, quia omne bonum: et quid exspectandum, quia summum bonum. - Primo, dico, intellectus prudentialis docet, quid evitandum, quia omne malum. Unde dicit Sapiens : Si sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae et quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam: tunc intelliges timorem Domini et scientiam Dei invenies. Qui intellectum istum vult habere, debet ipsum quaerere cum desiderio cordis et studiositate operis: et quid tunc invenies? Certe, timorem Domini et scientiam Dei. Quod omnis homo, qui vult dirigi in bonum, debet timere Deum, ut vitet omne malum: dicit Psalmus : Sanctum, inquit, et terribile nomen eius: initium sapientiae timor Domini: intellectus bonus omnibus facientibus eum. Ecce, timor Domini sapientia, et recedere a malo prudentia, dicit sapiens. - Igitur intellectus prudentialis docet primo, quid evitandum, quia omne malum.
9. Secundo docet, quid exsequendum, quia omne bonum secundum viam interioris cogitatus et exterioris operationis. Scribitur in Iosue : Non declines a lege: sequitur: ut intelligas cuncta, quae agis. Sapientia callidi est intelligere ciam suam, et imprudentia stultorum errans. Scribitur: Si est tibi intellectus, responde proximo tuo: si non, sit manus tua super os tuum. Et in libro Sapientiae: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu. Deus enim vult, quod omnia agamus rationabiliter. Et beatus Ambrosius dicit, quod nihil agere nec loqui debemus de eo, de quo non possimus reddere rationem. - Ista est secunda pars intellectus moralis. Dicit Salomon: Omni negotio tempus est et opportunitas.
10. Tertio instruit intellectus prudentialis, quid exspectandum, quia summum bonum. Unde in Proverbiis : Gemma gratissima exspectatio postulantis: quocumque se vertit, prudenter intelligit. In omnibus, quae dirigunt intelligentiam nostram in agendis et in vitandis, debet homo uti consilio finis. Oportet enim, quod homo aliquid exspectet in eo quod agit. Si intendis temporale commodum, vilem mercedem exspectas. Grata, immo gratissima gemma est bonum aeternum. Unde in Baruch : Disce, ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul, ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum et pax. - Dicit: ut scias, ubi sit longiturnitas vitae et victus, lumen oculorum et pax. Et ubi est? Certe, longitudo dierum in dextera eius ; et Psalmus dicit: Apud te est fons vitae etc. Si lumen oculorum habetis, prudenter agetis.
11. Hic est intellectus prudentialis triplex, et qui non habet istum intellectum rectificari non potest. Unde scribitur : Gens absque consilio est et sine prudentia: utinam saperent et intelligerent ac novissima providerent. Tangit tres partes intelligentiae, scilicet memoriam praeteritorum, intelligentiam praesentium et circumspectionem futurorum. - Intellectus iste est regula circumspectionum moralium cum desiderio cordis et prosecutione operis, ut homo consideret, quid sit vitandum, quid agendum, et quid exspectandum. Deus enim dat istum intellectum, et est donum Dei. Unde Psalmus : Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac, qua gradieris.
12. Alius est intellectus, qui est ianua considerationum scientialium, de quo dicitur in Ecclesiastico : In thesauris sapientiae intellectus etc: hoc est dicere, quod thesauri absconditi scientiae vel consistunt in cognitione causarum altissimarum, vel conclusionum, vel principiorum. Et oportet fodere per studium veritatis, ut homo ad istum thesaurum perveniat. - Iste intellectus, qui est ianua considerationum scientialium, partim est a dictamine naturae, id est a lumine interiori: partim ex frequentia experientiae, sicut a lumine exteriori: et partim ex illustratione lucis aeternae, sicut a lumine superiori.
13. Quod sit partim ex dictamine naturae, patet in Ecclesiastico , ubi dicitur: Deus de terra creavit hominem, scilicet quantum ad corpus, et secundum imaginem suam fecit illum, scilicet quantum ad animam. Sequitur: Creavit ex ipso adiutorium simile sibi: consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. Dat intelligere, quod anima humana tres habet operationes, secundum quod est eius potentia et operatio. "Omnis anima nobilis tres habet operationes ", quibus se convertit super corpus suum, super se et ad divina. Aliquando convertit se super corpus: habet linguam ad loquendum, aures ad audiendum etc: aliquando convertit se super se: aliquando ad intelligendum et cognoscendum Deum. - Et hoc est secundum triplicem considerationem animae; consideratur enim anima ut forma et perfectio corporis, ut hoc aliquid et ut imago. - Quod autem iste intellectus sit partim a dictamine naturae, patet in Adam, quia omnibus rebus nomina imposuit . Sed quod Deus eum replevit disciplina intellectus, istud fuit privilegium eius: unde non est in nobis. Anima autem nostra habet supra se quoddam lumen naturae signatum, per quod habilis est ad cognoscenda prima principia, sed illud solum non sufficit, quia, secundum Philosophum , " principia cognoscimus, in quantum terminos cognoscimus ". Quando enim scio, quid totum, quid pars ; statim scio, quod " omne totum maius est sua parte ".
14. Secundo dico, quod partim est a frequentia experientiae; in Ecclesiastico : Vir in multis expertus cognoscet multa. Philosophus: Ex multis sensibus fit una memoria: ex multis memoriis fit una experientia: ex multis experientiis fit unum universale, quod est principium artis et scientiae ".
15. Et quantumcumque homo habeat naturale iudicatorium bonum et cum hoc frequentiam experientiae, non sufficiunt, nisi sit illustratio per divinam influentiam. Unde dicitur in Daniele : Dat sapientiam sapientibus et scientiam intelligentibus disciplinam. Ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est. Tangit certitudinem sapientialem, scientialem et intellectualem. Sed unde est ista certitudo ? Certe a Deo. Certitudinem sapientialem tangit, cum dicit: Ipse revelat profunda. Apostolus: Ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei. Lux ista pura est et est cum eo: unde in Ioanne: Ipse est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Nullus certitudinaliter illuminatur nisi per ipsum. Et Augustinus decimo quarto de Trinitate quaerit, unde hoc, quod impius bene iudicat aliquando ; unde quaerit: " Ubi scriptae sunt illae leges iustitiae, secundum quas iudicat bene impius"? Et respondet, quod " scriptae sunt in libro lucis aeternae, et non migrando, sed imprimendo descendunt in animam, sicut imago anuli, quae cerae imprimitur, anulum non relinquit" etc. - Haec autem illuminatio iuvatur per Angelos; in Daniele dicitur: Factum est autem, cum viderem ego Daniel virionem et quaererem intelligentiam: ecce, stetit in conspectu meo quasi species viri etc.: et clamavit et ait: Gabriel, fac intelligere istum visionem. Visiones istae descenderunt a Patre luminum, et Angelus adiuvat intellectum Danielis, ut capiat lucem Dei et per hanc intelligat. Dicit Glossa, quod intellectus per naturam habet vim intelligendi, secundum quod discernitur homo a pecore; sed solus Deus illuminat perfecte. Verum est, quod homo ministerialiter et adminiculative per Angelum instruitur, sicut patuit in Daniele: sed effective solus Deus habet potestatem super ipsam animam rationalem, quia ipsa immediate a Deo formatur. Ipse enim illuminat omnem hominem. Unde Angelus sic illuminat, sicut ille qui fenestram aperit, dicitur illuminare domum. "Solus, enim habet cathedram in caelis qui docet hominem in terris ". - Unde non est verum quod dicunt philosophi, quod una Intelligentia aliam creat, quia creare est omnipotentis Dei, non alicuius virtutis creatae; unde illius lucis, quae est actus purus, est hoc facere. Dixit Paulus in Actibus Apostolorum : In ipso vivimus et movemur et sumus; et dicit Augustinus , quod Apostolus non loquitur ibi de vita corporali, sed de vita intellectuali. Unde loquitur ibi de Deo, secundum quod est omnibus " causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi ". Causa est essendi immediate producens omnia perpetua, mediate vero temporalia, immediate tamen per virtutes elementares. Ratio autem intelligendi est, quia certificantur per ipsum intelligentias super transmutabilitatem naturae. Si omnes creaturae impugnarent, Deus tamen est amandus: nec Deus potest facere, quin sit amandus. Corruptis omnibus, remanet certitudo veritatis. Est etiam Deus ordo vivendi: nisi donum Spiritus sancti inhabitat in homine, non regetur secundum regulam rectae vitae. - Secundum quod Deus est causa essendi, intrat in animam ut principium; secundum vero quod est ordo vivendi, intrat in animam ut donum infusum: secundum quod est ratio intelligendi, intrat in animam ut sol intelligentiae. Iste est sol, qui omnes illuminat: a quo aliqui aberrant, secundum quod dicunt impii in libro Sapientiae : Ergo erravimus a via veritatis et iustitiae: lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis etc.
16. Tres sunt errores cavendi in scientiis, qui sacram Scripturam et fidem christianam et omnem sapientiam exterminant: quorum unus est contra causam essendi, alius contra rationem intelligendi, et tertius contra ordinem vivendi . Error contra causam essendi est de aeternitate mundi, ut ponere mundum aeternum. Error contra rationem intelligendi est de necessitate fatali, sicut ponere, quod omnia eveniunt de necessitate. Tertius est de unitate intellectus humani, sicut ponere, quod unus est intellectus in omnibus. - Isti errores significantur in Apocalypsi in numero nominis bestiae. Dicitur ibi , quod habuit nomen, cuius numerus sexcenti sexaginta sex, qui est numerus cyclicus. Primi fundant se super circulum motus et temporis: secundi, supra motum siderum: tertii, supra Intelligentiam unam, dicendo, quod ingreditur et egreditur in corpus. - Totum istud est falsum. Primus error refellitur per id quod scriptum est in veteri testamento: In principio creavit Deus caelum et terram . Secundum errorem secundum nihil est de libero arbitrio, nihil valet crux Christi. Secundum tertium non est differentia in merito et praemio, si una est anima Christi et Iudae proditoris. Totum est haereticum.
17 Primus, dico, error destruit causam essendi: quia tu sentis, Deum esse causam omnium aut secundum partem, aut secundum totum. Si secundum partem: ergo aufers Deo suam principalitatem causandi. Si secundum totum: ergo cuiuscumque alterius Deus est causa: ergo producit illud non de se ipso, non de aliquo alio, quia nihil est: ergo de nihilo . - item, sequitur secundum istum errorem, quod res habuit simul esse et nonesse, et quod esse ante nonesse; et multa alia inconvenientia. Unde certum est, quod Deus omnia creavit. Et ideo dixit illa bona mulier filio suo in libro Machabaeorum , quod respiceret omnia, quia de nihilo ea creavit Deus.
18. Secundus error est de necessitate fatali, sicut de constellationibus: si homo sit natus in tali constellatione, de necessitate erit latro, vel malus, vel bonus. Istud evacuat liberum arbitrium et meritum et praemium: quia, si homo facit ex necessitate quod facit, quid valet libertas arbitrii ? Quid merebitur ? - Sequitur etiam, quod Deus sit origo omnium malorum. Verum est, quod aliqua dispositio relinquitur ex stellis; sed tamen solus Deus principatur animae rationali. Dicit Ieremias : Confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum. Opprobrium sempiternum habebunt qui sic errant.
19. Tertius error est pessimus, qui comprehendit utrumque. Aliqui insani male intellexerunt de intellectu. Unde quidam dixerunt, quod esset ignis: quidam, quod aqua: isti reprobati sunt per phitosophos . - Quod iste intellectus sit unus in omnibus, istud est contra radicem distinctionis et individuationis, quia in diversis intellectus habet esse distinctum: ergo habet principia suae essentiae propria et distincta et individuantia. - Quod alii dicunt quod una Intelligentia irradiat super omnes ; istud est impossibile: quia nulla creatura istud potest. Unde hoc est solius Dei.
20. " Omnis substantia intellectualis est sciens et rediens supra se reditione completa ". Unde omnis substantia intellectualis intelligit se et diligit et iudicat Unde habet rationem speculi et lucem super illud radiantem. Et hoc quidem verum est in Deo, et tam in Angelo quam in homine; sed differenter: quia in Deo idem sunt speculum et lux ipsa re, sed differunt ratione. In Angelo autem differunt ratione et natura , sed non tempore, quia non potest intelligere plus quam intelligat, quia "intelligentia plena est formis ". Sed in homine differunt et ratione et natura et tempore, quia homo non statim intelligit, cum potest intelligere. Sic ergo intellectus humanus habet rationem apprehendentis et iudicantis, intellectum possibilem et agentem: nec potest iste intellectus sufficienter illuminari sine adminiculo superioris et altioris lucis, quia Sapiens dicit: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam etc: et Philosophus dicit: "Sicut se habet oculus vespertilionis ad lucem solis, sic se habet intellectus noster ad manifestissima naturae ".
De tertio intellectu, scilicet qui est clavis contemplationum caelestium, longum esset dicere . Rogabimus Dominum etc.