QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Refutat subtilissime sententiam Averrois, probans nec Deum, nec Intelligentias esse subjectum hujus scientiae, quod etiam docet q. 3. prol. ad secundum q. 1. lateral. n. 20. respondet ad argumenta pro illa sententia adducta n. 4. et 5. Explicat n. 14. sub qua ratione agitur de Deo et Intelligentiis in Metaphysica, et n. 17. ac seqq, illam divisionem scientiae speculativae in naturalem et Metaphysicam de qua Philosophus6, hujust. 3. habet pulcherrimam et variam doctrinam.
Contra istam positionem secundum Philosophum 1. hujus in prooemio, sapientia est certissima scientia: certior autem est scientia propter quid quam scientia quia, 1.
Poster. t. c. 21. 30. et 42. ergo Metaphysica, quae est proprie sapientia secundum Philosophum hic in prooemio, est scientia propter quid: de Deo autem non est scientia propter quid, ut de primo subjecto, et nulla scientia considerat Deum ut causam, cum nihil causet necessario secundum veritatem, quidquid sit de Aristotele: igitur neutro modo consideratur Deus in aliqua Scientia, nec ut effectus, nec ut principium complexum: certum est igitur nullo modo, ut concedit responsio ad tertiam rationem, et hoc probatur, certum enim est quod nihil de Deo scitur per causam priorem ipso. Si autem causa accipiatur pro medio, respectu alicujus concludendi de Deo, aut illudi concludendum, est proprietas absoluta Dei, ut sapientia, potentia, aeternitas, immutabilitas et hujusmodi: aut dicens respectum ad extra, ut appetibile, primum movens, prima causa et hujusmodi, sive sic, sive sic, oportet illud demonstrabile de Deo esse idem essentialiter ei, eo quod nihil aliud est verum de ipso: sed illud quod est idem essentialiter Deo, non habet aliquid aliud a se prius naturaliter ipso: causa autem est aliud a causato et prius naturaliter ipso, igitur nihil quod est in Deo potest de ipso aliquo modo per causam ostendi, nec per causam quae sit causa in essendo, nec in inhaerendo, quia neutro modo potest esse aliud ab ipso, et prius naturaliter. Si autem aliquid tale per effectum demonstratur de Deo, non est demonstratio propter quid, sed quia, ex primo Posteriorum, text. c. 30.
Sed ista ratio non movet : si enim prius naturaliter et aliud potest esse medium sciendi posterius naturaliter et aliud, hoc non est inquantum aliud, quia hoc accidit, sed inquantum hoc sicut est aliud, ita prius est naturaliter, et prius notum secundum se, et illud posterius ; sed ita est invenire in proprietatibus, vel attributis divinis, igitur, etc. Responsio, quod una proprietas Dei est prior alia ratione. Contra, haec differentia rationis, non sufficit ad rationem causae, nec ad prioritatem, nec ad modum demonstrationis. Prima duo patent ex dictis ; tertium propter petitionem, quia idem respectu sui diversimode consideratum potest esse prius et posterius ratione. Item contra Commentatorem, Deo et Intelligentiis non videtur esse aliquid commune univocum, quia tunc illud in eis distingueretur differentiis, et ita Deus posset definiri: igitur non potest una scientia esse de Deo, et de Intelligentiis, ut de subjecto, quia una scientia est unius generis, 1. Posteriorum cap. 1. text, c. 43. Certior, etc. Item aliud subjectum ponendum est in Metaphysica, sicut ostendetur etiam per Commentatorem, quando tangetur Avicennae opinio ; non igitur Deus, quia non possunt esse duo prima subjecta ejusdem scientiae.
Ad illa igitur, quae videntur facere pro Commentatore, solvenda, notandum quod scientia non solum dicitur esse circa aliquid, tanquam circa subjectum principaliter consideratum, sed etiam circa causas subjecti, sicut in Physica tractatur de natura, quamvis nec Commentator, nec Avicenna ponat naturam esse subjectum illius scientiae, sed aliquid cujus natura est principium. Similiter inlib. de Anima tractatur de definitione animae, et passionibus, et partibus ejus, quamvis subjectum illius ponatur corpus animatum, cujus anima est principium. Similiter in Logica tractatur de multis quae sunt principia syllogismi, quamvis syllogismus ponatur ibi subjectum principale: et in lib. Perihermenias tractatur de Nomine et verbo et oratione, quae sunt principia Enuntiationis, quae ponitur subjectum illius libri: ita in aliis. Consimiliter in proposito circa causas altissimas, est consideratio istius scientiae, tanquam circa principia subjecti, non autem tanquam circa subjectum principale ; unde habetur in principio 6. hujus, text. com. 1. princi pia et causae quaeruntur entium inquan tum entia. Et Philosophus in 4. hujus ostendit hanc scientiam esse circa ens, ex hoc quod est circa primas causas, quia primae causae sunt causae secundum se effectus primi, quod est ens inquantum ens. Contra istud i Intelligentiae nihil producunt nisi per motum: igitur non habent rationem causae, nisi moventis proprie dictae: igitur non debent considerari ut causae, nisi solum in scientia naturali. Item, tantum per causam necessariam in causando scitur aliquid de effectu; Deus nullius effectus est talis causa, sed tantum voluntaria et libere agens. Primum argumentum potest concedi. Item, secundum argumentum accipit falsum secundum intentionem Philosophi, qui posuit Deum esse agens ex necessitate naturae, ut dicit Rabbi Moyses. Contra hoc, in hoc primo inferius dicitur : Si Deus est invidus, reliqui omnes ab ipso erunt infortunati: sed hoc non sequi tur nisi bonum reliquorum sit ab ipso voluntarie agente, si enim necessario agit, quantumcumque invideat aget.
Aliud est notandum, quod substantiae immateriales et immobiles, non pertinent ad considerationem alicujus scientiae particularis ; non naturalis, quia non sunt mobilia: nec Mathematicae, quia non sunt quanta. Sed eorum consideratio pertinet ad aliquam superiorem scientiam, cujus consideratio abstrahit a motu et a quanto ; unde in ista scientia considerantur non tantum tanquam subjecti causae, sed tanquam principales partes subjecti, quae sunt secundum esse abstracta illa abstractione, quae propria est huic scientiae, quae etiam abstractio secundum rationem competit aliis consideratis in hac scientia. Consideratur enim quidquid hic consideratur, non inquantum quantum, nec inquantum mobile: et ita quodlibet consideratum abstrahitur secundum considerationem, et a quanto et a motu, et per consequens praecipue considerantur hic illa quae secundum esse abstrahuntur ab utrisque, hujusmodi sunt substantiae separatae. Secundum hoc patet ad auctoritates Philosophi ; dicitur enim haec scientia esse circa altissimas causas et divinas, quia de Deo non tanquam de subjecto, sed tanquam de causa, subjecti: ita quod de Intelligentiis est tanquam de principalibus partibus subjecti, et non causis, quia non causant nisi movendo: de Deo autem tanquam de causa, et non de parte subjecti, quia in nullo univocatur cum aliis.
Contra, st nihil Deus causat, secundum, rationem Aristotelis nisi movendo, igitur non considerabitur hic de Deo, ut de causa. Responsio, Deus est causa substantiarum separatarum, non per motum, et omnium aliorum, non tantum inquantum mobilia vel quanta, sed inquantum entia, sed non sine motu, secundum Aristotelem Intelligentia nullius est causa nisi inquantum mobile. Notandum tamen quod in q. 8. infra, qui diceret partem affirmativam illius quaestionis quod tantum ad Melaphysicum pertinet considerare quidditates rerum, etiam in particulari, deberet dicerrt quod non tantum hic consideratur Deus ut causa, sed Angelus Sol et ignis, et omnia agentia, si sint causa alicujus secundum, entitatem: quod quidem oportet ponere, quia aliter nihil causant, ut arguitur in illa quaestione de cognitione, sic arguo de creatione. Responsio, quod Deus in quolibm causat entitatem quodlibet aliud agens talitalem entitatis, de hoc alibi. Si teneatur in quaestione illa 8. pars negativa, tundi nulla causa particularis entitatis est hic consideranda, sicut nec hoc ens secundum quod hoc ens, sed sicut tantum consideratur hic ens inquantum ens in communi, lantum illud consideratur pro causa subjecti, quod est causa entis in communi, illud est tantum Deus. Hoc teneas nisi forte ponas Inlellicentias non tantum inquantum entia, sed inquantum Intelligentias hic considerari, ut praedictum est ibi.
Aliud est notandum, et est : si enim de Intelligentiis, inquantum Intelligentiae, est aliqua scientia possibilis, et non ista, nec naturalis, nec Mathematica ut patet, insufficiens ergo est divisio Philosophi in 6. hujus, t. c. 2. et 3. scientiae speculativae in tria membra;et ita videtur quod Intelligentiae inquantum hujusmodi, ad considerationem Metaphysicae pertineant. Sed contra, ens secundum se ita abstrahit ab immaterialibus, sicut a materialibus: ergo ista scientia, quae per se est de ente inquantum ens, non magis est de istis secundum propriam rationem quam de illis. Confirmatur, quia omnis conclusio propria hujus scientiae est praemissa, ita ad concludendum de immatertalibus sicut de materialibus: ergo ipsa subalternal sibi aequaliter utramque scientiam, nec valet illa ratio, quae ponitur prius ibi. Aliud est notandum, quia ista scientia sicut eonsiderat aliqua, inquantum abstracta a materia, ita etiam inquantum abstracta ab immaterialitate: ergo considerabit illa, quae in existendo habent hanc abstractionem ab immaterialitate, non sequitur.
Confirmatur, quia substantia, quam tu ponis subjectum, dividitur in materialem et in immaterialem, sicut in species oppositas; scientia autem de genere aequaliter videtur esse de duabus speciebus proximis. Conceditur secundum illud quod tenes ad 8. quaest, quod non plus est haec scientia de Intelligentia inquantum Intelligentia quam de igne inquantum ignis, nec ut de causa, nec ut de subjecto, quia secundum te de neutro; sicut secundum oppositum, q. 8. de utroque est utroque modo, si utrumque causat aliquid inquantum ens. Sed quomodo tunc salvas divisiones in 6. de triplici scientia speculativa? Item quomodo est circa altissimas causas, si tantum est circa Deum ut circa causam? Responsio, Deus dicitur causa propter multiplicem rationem causalitatis in ipso. Ad Philosophum patet responsio inferius de divisione scientiarum speculativarum;tenet enim de illis, quae a nobis per rationem naturalem possunt trahi, non de omnibus possibilibus ex parte naturae scibilium. Evasio, quod scientia de genere est de prima specie sub propria
ratione, non de secunda specie, et tunc haec est ab Intelligentia ut prima spec substantiae, non ut de causa.
Ad auctoritatem primam sexti hujus, t. c. 3. dicitur quodsecundum Philosophum primo Poster. c :1. Certior autem est scientia altera ab altera, quorumcumque principia neque ex eisdem, nec ex alteris sunt. Distin guuntur ergo scientiae non solum penes diversa subjecta, sed etiam penes diversa principia: et forte haec distinctio per principia, est prior et essentialior, quanquam per subjecta aliquando fiat distinctio, sicut auctoritas illa tertio de Anima probat. Sic igitur potest intelligi distinctio illa trium scientiarum speculativarum, sexto hujus, quod licet duarum, scilicet naturalis et Mathematicae ponantur ibi subjecta distinguentia, vel forte principia, tamen hujus scientiae ponuntur ibi principia non subjecta, per quae ab aliis distinguitur.
Aliter potest dici quod scientia ista considerat omnia illa, quae et aliae scientiae particulares, licet sub ratione communiori et magis abstracta ; aliqua tamen considerat, quae in aliis non considerantur, quibus convenit tanta abstractio in essendo, quanta non convenit consideratis in aliis scientiis: et ideo quando distinguitur haec scientia ab aliis, convenienter hoc fit per illa considerabilia, in quibus non convenit cum aliis scientiis, sed in quibus distinguitur. Unde haec scientia est circa separabilia et immobilia, non tanquam circa subjecta, sed tanquam circa principales partes subjecti, quae non participant rationem subjecti alicujus alterius scientiae.
Respondetur aliter tertio modo, quod haec scientia est circa immobilia et separabilia, hoc est, circa quaecumque sit, circa illa est considerata sub istis rationibus, abstractione scilicet a motu, et a materia naturali quae est principium generationis et corruptionis ; sicut Mathematica dicitur esse circa immobilia, non quia quanta in essendo sint omnino immobilia, sed quia scientia Mathematica considerat illa sub ratione priori abstrahendo scilicet a motu.
Ad alias auctoritates sexti patet quod haec scientia potest dici Theologia, non autem a subjecto, sed a causa, sicut naturalis scientia dicitur a natura, quae non est subjectum illius scientiae, sed principium subjecti. Ad primam rationem, patet quod substantiae separatae hic considerantur et qualiter, quia non ut causae, sed tanquam principales partes subjecti, quae sic sunt abstractae in essendo, sicut omnia hic considerata abstrahuntur secundum considerationem. Ad aliam rationem, ad majorem dici potest, quod scientia quae est de multis attributis ad unum primum maxime est de illo primo, ut de subjecto, si istud primum habet conditiones requisitas ad subjectum in tali scientia, puta si scientia sit propter quid, et tale primum habeat aliquod demonstrabile de eo per causam, ita non est in proposito, cum haec sit scientia propter quid, et de Deo nihil per causam demonstrari possit.
Sed adhuc videtur stare illa ratio, et confirmatur sic : Quando aliqua attribuuntur ad alia, ut ad prius et posterius simpliciter, prima consideratio est de illis, ut attribuuntur ad simpliciter primum, accidentia autem omnia immediate attribuuntur ad substantiam, sed ad Deum ut ad prius, quia et substantia ipsa attribuitur ad Deum; ergo simpliciter prima consideratio de entibus est de illis, ut attribuuntur ad Deum, et noni ut ad substantiam: ergo Deus est simpliciter primum subjectum. Responsio, simpliciter prima consideratio est de entibus, inquantum attributa ad Deum: non ut subjectum, quia non potest habere conditiones subjecti scientiae propier quid, sed ut ad causam. Aliter arguitur V Simpliciter primum cui omnia attribuuntur, est Deus ; igitur illud est subjectum primae scientiae. Responsio sequeretur, si haberet alias conditiones subjecti scientiae; sed quid sit illud primum ad quod omnia alia attribuuntur, quod sit hic ponendum subjectum principale, dicetur in sequentibus, et Philosophus in 4. text. c. 2. ubi allegatum est, conf cludit statim : Ergo si hic est substantia, substantiarum oportet principia et causas habere Philosophum. Unde primum illud ponit substantiam non Deum, et idem habetur in principia septimi.