REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum caiisabile, antequam causetur in. actu, habeat verum esse reale a causa sua ?
Alens. I. p. q. 27. m. 4. I. D. Bonav. hic a. I . g. I . Richard. quaest. 4. Benr. in sum. a. 2. q. 23. quodi. 8. q. 9. et quodl. 9. q. I . Vasq. I. p. d. 70. et 71. Suar. I. p. tr. l. 3 cap. 5. Tbomistae l. p. q. 15. art. I . 2. Scot. in Oxon. I . d. 36. q. unio.
Quod sic. Res, quae postea est in actu, primo est possibilis, quia quod impossibile est causari, non causatur. Et ens in actu, et in potentia, dividunt ens, et divisum praedicatur de dividentibus ; igitur ens in potentia vel possibile, est verum ens antequam causetur ; igitur habet verum esse.
Item : Homo est ens ratum et firmum ; vel igitur est ens per participationem, vel per essentiam. Non secundo modo quia tunc esset Deus ; igitur per participationem habet entitatem. Sed istam entitatem non habet solum in comparatione ad efficiens, cum actu existit, quia tunc non esset verum ens, nisi cum existeret, et per consequens non haberet esse quidditativum, nisi quando existit, et per consequens nec definitionem. Sed si definitio non esset ejus, nisi ut in effectu, igitur quaestio An est, terminaretur per definitionem, quod est inconveniens.
Item, causabile non est in effectu, nisi sit intellectum ab efficiente ; sed in effectu est aliud ab efficiente ; igitur est per intellectum ut aliud ab efficiente, quia qui intelligit rem aliter quam est, non intelligit eam vere, secundum Augustinum 83. quaest. 32. igitur praeintelligitur, ut aliud ab intelligente.
Et confirmatur, intellectio vera non potest esse simpliciter non entis ; igitur in illo priori est verum ens, antequam causetur.
Oppositum : Si sic, sequeretur quod nullum ens posset Deus simpliciter causare ex nihilo, nec post nihil, quia prius habuit esse verum, antequam habuit esse in effectu.
Item, si prius haberet esse simpliciter ante creationem, igitur idem esse haberet post destructionem, et tunc post annihilationem haberet unum esse, quia idem esse remanet post annihilationem, quod fuit ante creationem.