Hilarius de Trin.. Quia dixerat deus erat verbum, trepido in dicto, et me insolens sermo commovet, cum unum deum prophetae nuntiaverunt. Sed ne quo ultra trepidatio mea progredi possit, reddit sacramenti tanti piscator dispensationem, et refert ad unum omnia, sine contumelia, sine abolitione, sine tempore, dicens hoc erat in principio apud deum: apud unum ingenitum deum, ex quo ipse unius unigenitus deus est, praedicatur.
Theophylactus. Et rursus ne suspicio diabolica aliquos conturbaret, ne forte cum verbum deus sit, insurrexerit contra patrem, ut aliqui fabulantur gentilium, et separatus a patre fuerit ipsi patri contrarius, dicit hoc erat in principio apud deum; quasi dicat: hoc dei verbum nunquam a deo extitit separatum. Chrysostomus in ioannem. Vel ne audiens in principio erat verbum, aeviternum quidem aestimes, seniorem vero spatio aliquo patris vitam suscipias, induxit hoc erat in principio apud deum: non enim fuit unquam solitarius ab illo; sed semper deus apud deum erat.
Vel quia dixerat deus erat verbum, ut non aestimet quis minorem esse deitatem filii, confestim cognoscitiva propriae deitatis ponit, et aeternitatem assumens, cum dicit hoc erat in principio apud deum; et quod factum est adiciens omnia per ipsum facta sunt. Origenes.
Vel aliter. Postquam praemiserat tres propositiones evangelista, resumit tria in unum, dicens hoc erat in principio apud deum. In primo enim trium didicimus in quo erat verbum, quia in principio erat; in secundo apud quem, quia apud deum; in tertio quid erat verbum, quia deus. Velut ergo demonstrans verbum praedictum, deum, per hoc quod dicit hoc, et colligens in propositionem quartam hoc quod est in principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum, ait hoc erat in principio apud deum. Quaerat autem aliquis, cur non est dictum: in principio erat verbum dei, et verbum dei erat apud deum, et deus erat verbum dei. Quisquis autem unicam veritatem fatebitur esse; palam est quoniam et demonstratio eius, quae est sapientia, una est. Sed si veritas una, et sapientia una, verbum quoque quod veritatem enuntiat, et sapientiam expandit in his qui susceptibiles sunt, unum siquidem erit. Nec hoc dicimus inficiantes verbum dei fore, sed ostendentes utilitatem omissionis huius vocabuli dei. Ipse quoque ioannes in Apocalypsi dicit: et nomen eius verbum dei. Alcuinus. Qualiter autem ponit substantivum verbum erat? ut intelligeres omnia tempora praevenisse coaeternum deo patri verbum.