Quod deum esse per se est necessarium.
Per hoc autem ostenditur, quod deum esse sit necessarium. Omne enim quod possibile est esse et non esse, est mutabile.
Sed deus est omnino immutabilis, ut ostensum est. Ergo deum non est possibile esse et non esse. Omne autem quod est, et non est possibile ipsum non esse, necesse est ipsum esse: quia necesse esse, et non possibile non esse, idem significant.
Ergo deum esse est necesse.
Item. Omne quod est possibile esse et non esse, indiget aliquo alio quod faciat ipsum esse: quia quantum est in se, se habet ad utrumque. Quod autem facit aliquid esse, est prius eo. Ergo omni quod est possibile esse et non esse, est aliquid prius. Deo autem non est aliquid prius.
Ergo non est possibile ipsum esse et non esse, sed necesse est eum esse. Et quia aliqua necessaria sunt quae suae necessitatis causam habent, quam oportet eis esse priorem; deus, qui est omnium primum, non habet causam suae necessitatis: unde deum esse per se ipsum est necesse.