Quomodo intelligitur quod iesus dicitur filius paternae essentiae.
Ex hoc etiam patet qualiter exponendum sit quod idem Cyrillus in eodem libro dicere inducitur: quomodo ergo iesus filius paternae essentiae, erit creatura? non enim dicitur filius paternae essentiae, quasi a paterna essentia genitus, sed quasi paternam essentiam per generationem accipiens. Et per hunc modum exponenda sunt omnia quae similiter dici inveniuntur; sicut quod dicitur filius vel spiritus essentialiter procedere, inquantum procedendo essentiam a patre accipiunt.