Quomodo dimensiones possunt dici interminatae, et quomodo eaedem manent in generato et corrupto.
Ex his ergo facile est scire quomodo dimensiones possunt dici interminatae.
Sicut enim essentiae rerum terminantur per sua esse, quae sunt in rebus maxime formalia; antequam vero essentiae dicantur, non considerantur in actu, nec terminatae; sic dimensiones praedictae sunt indeterminatae antequam dicantur esse in actu: et licet actu sint in homine ut in subiecto, in quo habent rationem mensurandi, quod est eis proprium, cum esse actu habent; tamen habent esse in potentia, et non sunt actu in illo ad quod dependent secundum originem, ut in subiecto, et ut redeuntes super formas utroque modo antequam ipsum actu fuerit, nec mensurant illud, et quia nihil habet propriam mensuram, quod nondum habet proprium esse.
Cum autem corrumpitur homo, succedit forma dans novum esse, et haec erat forma in ordine ad quam dimensiones ipsae sequebantur, ut ad materiam vel formam redeuntes. Unde eaedem dimensiones sunt in vivo et in mortuo per essentiam, quia idem ordo manet in materia et ad eamdem formam, sed secundum esse actu non manent nisi in quadam aequalitate; et idem est de aliis accidentibus quae sequuntur mixtionem elementorum, ut album et nigrum, quae non remanent in mortuo quoad ipsum esse actu nisi eorum similitudo quaedam.
Essentiae vero huiusmodi accidentium non aliter auferuntur nisi destructa origine ipsa cui immobiliter inhaerent, et contrahuntur ad esse actu cum materia quam sequuntur in ordine praedicto ad formam unde homo est homo. Et ideo haec accidentia non migrant derelinquendo suum subiectum, quia quod a subiecto acceperunt, esse actu videlicet, in subiecti corruptione corrumpitur; et ideo respectu esse actu posterioris subiecti a quo etiam ordinem seu originem habent, indeterminatae erant dimensiones in vivo, terminantur autem cum acquirunt esse actu tali subiecti, ad quod pendent secundum radicem, unde sunt propria eius mensura etiam homine mortuo.
Ex dictis ergo manifestum est necesse esse ponere essentiam alicuius formae in homine sine esse, per cuius naturam dictae dimensiones manent praedicto modo; de quo in sequentibus agetur.
Manifestum est etiam subiecto eodem manente dimensiones easdem manere, et ipso corrupto redigi in materiam eamdem, de qua iterum eaedem numero educi non possunt per naturam: unde si per naturam eaedem specie eductae essent, non forent aptae trahi ad esse actu eiusdem animae; si tamen per miraculum educuntur eaedem numero, natae erunt ad eumdem actum animae recipi.
Ex quo patet quod idem homo numero resurget et non alius, cum omnia sua principia redeant ad invicem eadem numero. Anima enim humana simpliciter eadem numero manet post mortem cum plenitudine virtutum suarum ad perficiendum materiam in omni gradu eodem quo prius eam perfecit. Etiam materia manet eadem numero, cum ipsa sit incorruptibilis.
Easdem etiam dimensiones necesse est manere in materia, licet nonnisi in potentia; aliter agens physicum easdem numero produceret, quod falsum est. Manent ergo in potentia materiae eaedem numero respectu agentis divini, quia aliter non foret idem numero individuum, cum dimensiones agant ad individuationem, ut supra dictum est; et ideo ex eadem materia et eisdem dimensionibus cum anima eadem resurget idem homo numero et non alius.