De perfectione divinae dilectionis quae cadit sub consilio.
Sed cum apostolus dixisset: non quod iam comprehenderim, aut perfectus sim, subdit: sequor autem, si quo modo comprehendam; et postmodum subdit: quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus.
Ex quibus verbis manifeste accipitur quod etsi comprehensorum perfectio non sit nobis possibilis in hac vita, aemulari tamen debemus ut in similitudinem perfectionis illius, quantum possibile est, nos trahamus: et in hoc perfectio huius vitae consistit, ad quam per consilia invitamur.
Manifestum namque est quod humanum cor tanto intensius in aliquid unum fertur, quanto magis a multis revocatur. Sic igitur tanto perfectius animus hominis ad deum diligendum fertur, quanto magis ab affectu temporalium removetur. Unde Augustinus dicit in libro LXXXIII quaestionum quod venenum caritatis est cupiditas temporalium rerum, augmentum vero eius est cupiditatis diminutio; perfectio vero nulla cupiditas.
Omnia igitur consilia, quibus ad perfectionem invitamur, ad hoc pertinent ut animus hominis ab affectu temporalium avertatur, ut sic liberius mens tendat in deum, contemplando, amando, et eius voluntatem implendo.