DE UNIONE VERBI

 Prooemium

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

Articulus 5

Quinto quaeritur utrum in christo sit una tantum operatio.

Et videtur quod sic.

Argumentum 1

Dicit enim dionysius: deo homine facto, nova quadam dei et hominis operatione conversatus est. Non autem esset nova operatio dei et hominis, nisi esset una et eadem operatio utriusque. Ergo in christo est una operatio dei et hominis.

Argumentum 2

Praeterea, quae concurrunt ad eamdem operationem, non diversificant operationem.

Sed divinitas et humanitas in christo concurrunt ad eamdem operationem. Sicut ad sanationem leprosi concurrit divina virtus et carnis tactus.

Argumentum 3

Praeterea, actio procedit ab agente per aliquod principium actionis, sicut calefactio ab igne per calorem. Ergo oportet quod multitudo et unitas actionis consideretur, vel ex parte agentis, vel ex parte principii quo agens agit. Sed numerus actionum in christo non accipitur secundum principium quo agens agit; quia sic essent multo plures actiones christi quam duae, secundum diversitatem potentiarum animae. Est ergo dicendum quod sit una actio in christo propter unum suppositum agens.

Argumentum 4

Praeterea, principalis agentis et organi est una et eadem actio: sicut secare est actio carpentarii et serrae. Sed humanitas in christo fuit organum divinitatis in christo, sicut dicit Damascenus in III libro.

Ergo una et eadem est actio humanitatis et divinitatis in christo.

Argumentum 5

Praeterea, suppositorum est agere. In christo autem non est aliud suppositum nisi suppositum aeternum, de quo non potest dici quod agat virtute naturae humanae; quia sic acciperet aliquid ab humana natura, et haberet esse et actualitatem per humanam naturam. Quia unumquodque agit in quantum est ens actu. Ergo nulla actio est in christo nisi quae fit virtute divinae naturae.

Non sunt ergo duae actiones in christo secundum duas naturas, scilicet divinam et humanam.

Argumentum 6

Praeterea, suppositum coniunctius est naturae divinae quam operatio. Sed humana natura in christo non habet proprium suppositum propter unionem ad divinam. Ergo multo minus habet propriam operationem.

Non ergo in christo sunt duae operationes.

Argumentum 7

Praeterea, operationes sunt coniuncti; unde philosophus dicit in I de anima, quod qui dixerit animam intelligere, simile est ac si dixerit eam texere vel aedificare. Sed christi est una persona, in qua coniuncta est humanitas divinitati. Ergo in christo est una tantum operatio.

Argumentum 8

Praeterea, prima et praecipua operatio intellectualis naturae est ipsum intelligere. Sed intelligere non est operatio in exteriorem naturam transiens, sed in ipso agente manens.

Agere autem est suppositi. In christo autem est unum tantum suppositum increatum, quod est simplex. Cum ergo in uno simplici non possit esse duplex intelligere, videtur quod in christo non possint esse duae intellectuales operationes.

Argumentum 9

Praeterea, operatio cuiuslibet rei sequitur proprietatem ipsius. Sed secundum Damascenum, duae naturae in christo communicant sibi sua idiomata, id est suas proprietates, propter unitatem suppositi. Ergo pari ratione est ibi communicatio operationum; et ita non sunt distinctae operationes secundum distinctionem naturarum.

Argumentum 10

Praeterea, omnes operationes in uno homine reducuntur ad unum primum principium, scilicet ad voluntatem, quae movet alias omnes potentias ad agendum. Sed similiter in christo est ponere unum primum principium, scilicet divinitatem, a qua eius humanitas movebatur; et ita operationes humanitatis referuntur in ipso ad divinitatem sicut ad primum principium. Ergo in christo est una tantum operatio.

Argumentum 11

Praeterea, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita deus et homo unus est christus, ut Athanasius dicit.

Sed operatio corporis humani, vel animae rationalis, dicitur operatio humana. Ergo operatio tam divinitatis quam humanitatis christi debet dici operatio christiana; et sic non erit in christo nisi una operatio, sicut est unus christus.

Argumentum 12

Praeterea, omnis operatio procedit ab aliqua forma vel virtute. Sed agens principale non dat aliquam formam vel virtutem instrumento.

Ergo instrumentum non habet aliquam operationem in quantum est instrumentum.

Sed humana natura in christo fuit organum divinitatis, ut Damascenus dicit.

Ergo humana natura in christo non habet aliquam operationem. Sic ergo in christo est una tantum operatio divinitatis.

Argumentum 13

Praeterea, actio informat agentem. In christo autem est tantum unum suppositum, scilicet aeternum, quod non potest informari operatione creata. Cum igitur agere sit suppositi, videtur quod in christo non sit aliqua operatio creata; et ita est ibi una tantum increata operatio.

Argumentum 14

Praeterea, unius una est operatio. Sed christus est unum simpliciter loquendo, ut supra dictum est. Ergo in christo est una tantum operatio.

Sed Contra 1

Sed contra. Est quod in sententia sextae synodi dicitur: duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inconfuse et inseparabiliter in eodem domino iesu christo vero deo nostro glorificamus, hoc est divinam et humanam operationem.

Sed Contra 2

Praeterea, Damascenus dicit in III libro: duas actiones dicimus in domino iesu christo: habet enim ut patri consubstantialis, divinam actionem; et ut homo factus, humanae naturae actionem.

Sed Contra 3

Praeterea, sicut in trinitate est una natura in tribus personis, ita in christo sunt duae naturae in una persona. Sed totius trinitatis est una operatio propter unitatem naturae.

Ergo in christo sunt duae operationes propter dualitatem naturarum.

Sed Contra 4

Praeterea, boetius dicit in libro de duabus naturis quod natura est quae agere et pati potest; et ita actio sequitur naturam.

Sed in christo sunt duae naturae. Ergo etiam duae actiones.

Sed Contra 5

Praeterea, operatio sequitur virtutem; virtus autem essentiam, quae est natura rei.

Ubi ergo sunt duae naturae, sunt duae virtutes, et per consequens duae operationes. Et sic in christo non est una tantum operatio, sed duae.

Corpus

Respondeo. Dicendum quod unitas et pluralitas actionis potest ex duobus considerari.

Uno modo, ex parte subiecti agentis: et ex hoc consideratur unitas seu pluralitas actionis secundum numerum. Sicut et quodlibet aliud accidens habet numeralem unitatem vel pluralitatem ex parte subiecti. Haec enim visio vel auditio socratis est alia numero a visione vel auditione Platonis. Alio modo, potest considerari unitas vel pluralitas actionis ex parte principii quo agens operatur; et ex hoc actio dicitur esse una vel plures secundum speciem. Sicut visio et auditio sunt operationes specie differentes. Procedit enim actio ab agente secundum rationem virtutis qua agit. Nec obstat quod actiones recipiunt speciem secundum obiecta; quia determinatae virtutes determinata obiecta respiciunt. Considerandum tamen quod, si virtus quae est actionis principium, ab alia superiori virtute moveatur, operatio ab ipsa procedens non solum est actio, sed etiam passio; in quantum scilicet procedit a virtute quae a superiori movetur. In homine autem omnes virtutes sensitivae partis moventur quodammodo a voluntate sicut a quodam primo principio.

Et ideo et audire et videre et imaginari et concupiscere et irasci non tantum sunt actiones, sed etiam quaedam passiones procedentes a motione voluntatis; in quantum scilicet homo ex propria voluntate ad praedicta progreditur. Et ideo, licet in uno homine secundum diversas potentias et habitus videantur esse plures actiones specie differentes; tamen, quia omnes procedunt ab una prima actione voluntatis, dicitur esse una actio unius hominis. Sicut si unus artifex per multa instrumenta operaretur, una eius operatio diceretur.

Secundum ergo hunc modum aliqui posuerunt quod in christo est una tantum operatio, eo quod humana natura in eo divinae operationi subiicitur, et ab eo movetur. Et sic actio humanae naturae in comparatione ad divinam magis habet rationem passionis.

Unde propter virtutem divinae actionis dicebant in christo esse unam tantum actionem.

Sed hoc irrationabiliter dicebatur, duplici ratione.

Primo quidem, quia quaecumque virtus non habet dominium sui actus, sic a superiori movetur, quod ipsa non agit, sed potius agitur. Unde et philosophus dicit, IV ethic., quod sensus non est alicuius actionis principium. Sed virtus quae habet dominium sui actus, scilicet voluntas, sic movetur a superiori, scilicet a deo, quod non solum agitur, sed etiam agit. Et quia in christo secundum humanam naturam est creata potentia voluntatis sicut et intellectus creatus, cum nihil ei desit eorum quae pertinent ad perfectionem naturae humanae, consequens est quod motus voluntatis humanae in christo, actio sit et non solum passio. Alioquin secundum humanam naturam mereri non potuisset. Secundo, quia operatio alicuius speciem et unitatem habet a primo principio pertinente ad eamdem naturam. Sicut voluntas, a qua habent unitatem omnes actiones humanae, est quoddam principium intrinsecum humanae naturae. Non autem aliquae actiones habent unitatem ex hoc quod reducuntur in aliquod primum principium alterius naturae; alioquin sequeretur quod omnium rerum esset actio una, quia est unum primum principium movens omnia, scilicet deus. Sic igitur, etsi humana natura in christo moveatur a divina, quia tamen sunt duae naturae distinctae, necesse est etiam quod sint duae actiones. Quia igitur ex hoc quod aliquis ponit unam actionem in christo, sequitur quod sit ibi una sola natura et una sola voluntas. Ideo haec positio est tamquam haeretica in sexta synodo condemnata.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum est quod operatio christi secundum humanitatem dicitur theandrica, id est deivirilis, in quantum humanitas christi agebat in virtute divina. Et ex hoc actio humanitatis erat salutaris, sicut instrumentum agit in virtute agentis. Et pro tanto dicitur nova actio facta, quia de novo factum est quod humanitas christi est instrumentum divinitati coniunctum in unitate personae; non autem ita quod ex duabus actionibus sit una compositio.

Ad 2

Ad secundum dicendum quod divinitas et humanitas christi concurrebant ad eamdem operationem inconfuse. Quia utraque natura, ut in epistola leonis Papae dicitur, agebat quod est sibi proprium cum communione naturae alterius. Puta quod divina virtus sanabat leprosum coexistente tactu humani corporis, qui sortiebatur efficaciam ex virtute divina.

Ad 3

Ad tertium dicendum quod in christo omnes actiones ad humanam naturam pertinentes reducuntur in unam actionem propter unitatem connaturalis principii, scilicet voluntatis.

Non est autem eadem ratio de humanitate et divinitate, ut dictum est.

Ad 4

Ad quartum dicendum quod humana natura in christo non est tale instrumentum quod solum agatur; sed quod etiam est principium actionis, in quantum habet dominium sui actus.

Ad 5

Ad quintum dicendum quod aliquid agit virtute alterius dupliciter; uno modo in quantum movetur a virtute illius, sicut calor naturalis agit in virtute animae; alio modo in quantum aliquod agens utitur virtute alicuius instrumenti, sicut anima videt virtute oculi.

Et hoc modo suppositum aeternum agebat virtute humanae naturae.

Ad 6

Ad sextum dicendum quod suppositum est quod est ab aliis distinctum; et ideo si natura humana haberet per se suppositum, repugnaret unioni personali. Operatio autem non importat rationem alicuius distinctionis; et ideo ratio non sequitur.

Ad 7

Ad septimum dicendum quod operationes sunt coniuncti ex pluribus convenientibus in unam naturam. Talis autem non est coniunctio divinitatis in christo. Unde ratio non sequitur.

Ad 8

Ad octavum dicendum quod ipsum intelligere est intrinsecum intellectui. Sunt autem in christo duo intellectus, scilicet creatus et increatus. Et ideo etiam est ibi duplex intelligere.

Ad 9

Ad nonum dicendum quod in christo est communicatio idiomatum. Non quod sit aliqua proprietatum naturalium confusio, sed quia proprietates utriusque naturae dicuntur de eodem supposito. Et eadem est communicatio operationum, quia est idem suppositum cui attribuitur eadem operatio, divina et humana.

Ad 10

Ad decimum dicendum quod voluntas est principium connaturale aliis potentiis animae; non autem divinitas est connaturalis humanitati; unde non est similis ratio.

Ad 11

Ad undecimum dicendum quod illa similitudo Athanasii attenditur quantum ad unitatem personae, non quantum ad unitatem naturae.

Anima enim et corpus conveniunt in unam personam et in unam naturam; et ideo dicitur una operatio humana. Divina autem natura et humana conveniunt in unam personam, sed non in unam naturam et per consequens in unam actionem.

Ad 12

Ad duodecimum dicendum quod agens non semper dat instrumento novam formam vel virtutem quiescentem in ipso. Et tamen instrumentum, in quantum movetur ab agente, consequitur quamdam intentionalem virtutem per influxum agentis, qui per instrumentum transit in effectum.

Ad 13

Ad decimumtertium dicendum, quod sicut visio informat hominem mediante oculo, ita etiam actio creata informat suppositum aeternum mediante natura humana.

Ad 14

Ad decimumquartum dicendum quod christus est unus simpliciter propter suppositum; sunt tamen in eo duae naturae; et ideo christus est unum agens, sed sunt in eo duae actiones.