Hic plangit miseriam remanentium, primo quantum ad peregrinos quibus frequentabatur. Viae sion lugent, luctum excitant, ad solemnitatem, triplicem, Pascha, Pentecosten, Scenopegia. Isa. 33: dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum. Secundo quantum ad personas quibus civitas ornabatur, scilicet principibus: omnes portae ejus destructae, quia judicia in portis fiebant. Isa. 3: maerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit. Sacerdotibus: sacerdotes ejus gementes.
Joel 2: inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes. Virginibus: virgines ejus squalidae, et deturpatae. Job 30: squallentes calamitate et miseria, et manducabant herbas arborum.
Mach. 1: et ingemuerunt principes. Tertio quantum ad populum, quo replebatur: et ipsa, plebs, vel civitas, oppressa amaritudine. Ruth 1: valde amaritudine me replevit omnipotens.
Huic praeponitur littera daleth, idest tribulatum, quia plangit destructionem templi, habentis tabulata cedrina et deaurata, ut dicitur 3 regum 6. Octavus locus conquestionis.
Allegorice viae, ducentes ad caelum, sion, prophetae et praedicatores, ad solemnitatem, caelestis patriae; portae, praelati ecclesiae, introducentes, sacerdotes, qui sacra ministrant, virgines, quae in ecclesia primum gradum obtinent: isti omnes pro peccatis concutiuntur, quibus concussis, et ipsa plebs subdita, amaritudine repletur. Unde Exod. 32: Moyses tabulas fregit.
Moraliter viae sunt animae virtutes, ad solemnitatem, contemplationis, portae, sensus, sacerdotes, animae in sanctitate divinae religionis, virgines, in puritate conscientiae; quibus concussis, ipsa anima vitiorum amaritudine opprimitur.