De sacramentis vero gratiae quaesita sunt tria. Primo de sacramento confirmationis.
Secundo de sacramento eucharistiae. Tertio de sacramento matrimonii.
Circa primum quaeritur utrum solus episcopus debeat conferre sacramentum confirmationis, vel etiam alius.
Et videtur quod non solum episcopus, sed etiam quod quilibet sacerdos possit conferre.
Constat enim quod in confirmatione confertur gratia spiritualis. Sed huius gratiae collatio sic est ordinata, ut non possit impediri.
Constat autem quod per absentiam episcoporum multoties impeditur, quia non sunt ubique praesentes. Ergo debet conferri per ministerium sacerdotum qui sunt praesentes.
Praeterea, sacramenta instituta sunt propter utilitatem. Ergo debent eo modo conferri quo competit utilitati omnium. Non autem competeret utilitati, si solus episcopus conferret hoc sacramentum, in quo datur robur spiritus sancti; quia non omnes habent opportunitatem episcopi. Ergo debet fieri per sacerdotes, per quos possunt omnes consequi hanc utilitatem.
Praeterea, constat quod sacramentum baptismi est maius quam sacramentum confirmationis.
Sed baptismus potest conferri per quoslibet sacerdotes. Ergo multo magis confirmatio.
In contrarium est ecclesiae consuetudo.
Respondeo. Dicendum, quod proprius minister sacramenti confirmationis est episcopus; et hoc probatur ratione et auctoritate.
Ratione quidem: quia confirmatio ad hoc fit ut homo in quadam perfectione constituatur, cum detur ad robur spiritus sancti, ut scilicet homo ex hoc fiat fortis et robustus ad confitendum et proponendum fidem coram regibus et principibus; unde et propter hoc fit in fronte, ut non pertimescat nec confundatur proponere fidem coram omnibus et defendere.
Sicut autem dionysius dicit, tres sunt actiones hierarchicae: purgare, illuminare et perficere.
Purgare est proprium diaconorum; illuminare presbyterorum, et hoc consistit maxime in eucharistia; perficere vero est episcoporum: et ideo omnia sacramenta quae ad perfectionem conferuntur, pertinent ad collationem episcopi; quae sunt collatio ordinum, consecratio virginum et vasorum, et confirmationis sacramentum.
Unde alius non potest conferre confirmationis sacramentum nisi episcopus.
Hoc etiam patet auctoritate Scripturae.
Confirmatio enim successit in locum impositionis manuum. Hoc autem non poterat fieri nisi per solos apostolos; unde et per Philippum, qui praedicaverat verbum domini in Samaria, non imponebantur manus; sed apostoli qui erant ierosolymis, audito quod Samaria recepit verbum dei, miserunt ad eos Petrum et ioannem: et postea sequitur: tunc imponebant manus super illos, et accipiebant spiritum sanctum.
Unde, cum episcopi succedant in locum apostolorum, solis episcopis debetur collatio sacramenti confirmationis.
Invenimus tamen quod aliqua quae in quadam perfectione constituunt, ex dispensatione committuntur simplicibus sacerdotibus, sicut collatio minorum ordinum, et huiusmodi; quod etiam de confirmatione fieri posset cum dispensatione, sine qua nullus debet conferre hoc sacramentum nisi solus episcopus.
Ad primum ergo dicendum, quod non omnia sacramenta in quibus confertur gratia spiritualis, potest conferre sacerdos. Unde licet in sacramento confirmationis conferatur gratia spiritualis, non tamen competit sacerdoti, quia perfectiori modo in sacramento ordinis confertur gratia spiritualis, quod reservatur solis episcopis propter perfectionem in qua constituit. Nec obstat de impedimento, quia possunt recurrere ad civitates, in quibus sunt episcopi praesentes.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod sacramentum baptismi est maius necessitate, non perfectione: et ideo propter eius necessitatem non solum sacerdotes, sed etiam quilibet christianus potest baptizare in articulo necessitatis, ubi non habetur copia sacerdotis, servata nihilominus forma sacramenti. Confirmatio vero, quia non est adeo necessaria, et constituit in quadam perfectione, ut dictum est, maioribus reservatur, scilicet solis episcopis.