Utrum anima christi sciat infinita.
Ad primum sic proceditur: videtur quod anima christi non possit scire infinita.
Nullum enim donum creatum, cum sit finitum, potest elevare creaturam ad id quod est proprium dei, quia tale est infinitum. Sed gratia unionis est donum creatum; cognoscere autem infinita est proprium dei, cuius sapientiae non est numerus. Ergo anima christi per gratiam unionis non potest elevari ad cognoscendum infinita.
Praeterea, dionysius, cap. II caelest.
Hierarch., ponit tria sibi proportionata, quae sunt substantia, virtus et operatio. Sed substantia animae christi non potest esse infinita; ergo neque virtus eius neque operatio potest esse infinita, ut infinita cognoscat.
Sed contra, intellectus animae christi non est minor quam voluntas eius. Sed meritum christi, quod est actus voluntatis animae eius, est infinitum, quia fuit sufficiens ad infinitorum peccatorum abolitionem: est enim propitiatio pro peccatis totius mundi, ut dicitur I Ioan. II, 2. Ergo et actus intellectivus animae christi potest esse infinitus, ut infinita cognoscat.
Respondeo. Dicendum, quod hic est opus multiplici distinctione.
Primo enim considerandum est quod infinitum potest dici et secundum formam et secundum materiam.
Dicitur enim infinitum ex eo quod non finitur.
Finitur autem et materia per formam, in quantum materia, quae est in potentia ad diversas species, determinatur ad unam speciem per formam; et forma per materiam, in quantum forma speciei, quae nata est esse in pluribus individuis, secundum quod recipitur in hac materia, determinatur ad individuum.
Sicut ergo materia sine forma habet rationem infiniti, ita et forma sine materia; et ideo, quia ipsa essentia divina non est recepta aliquo materiali, nec habet permixtionem alicuius potentiae, sed est purus actus subsistens, ideo dicitur infinita.
Et quia unumquodque cognoscitur per formam, et secundum quod est in actu; ideo infinitum secundum materiam est secundum se ignotum, ut dicitur in III physic..
Infinitum autem secundum formam est secundum se notissimum, sed quoad nos est ignotum, quia excedit nostri intellectus proportionem.
Et quia quantitas est dispositio materiae, et infinitum quantitatis attenditur secundum potentiam in assumendo unum post alterum; ideo infinitum quantitatis est secundum se ignotum, et non potest aliquis intellectus cognoscere infinitum quantitatis in post, assumendo unum post alterum, scilicet numerando partem post partem.
Item considerandum est, quod utroque modo contingit aliquid esse infinitum simpliciter, et aliquid secundum quid.
Si enim aliquod corpus sit infinitum secundum longitudinem, non autem secundum latitudinem, est infinitum secundum quid; si vero fuerit infinitum secundum omnes dimensiones, erit infinitum simpliciter.
Similiter si intelligatur forma alicuius speciei esse non in materia, ut Platonici posuerunt, erit infinita secundum quid, quantum scilicet ad individua illius speciei; tamen erit finita, in quantum scilicet determinatur ad genus et speciem. Sed divina essentia est simpliciter infinita, quia est absoluta ab omni circumscriptione generis vel speciei.
Item considerandum est, quod duplex est scientia.
Una dicitur scientia visionis, per quam cognoscuntur ea quae sunt, erunt, vel fuerunt.
Alia simplicis notitiae, per quam cognoscuntur ea quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt, sed esse possunt.
Dicendum est ergo, quod deus cognoscendo suam essentiam, quia comprehendit eam, cognoscit scientia simplicis notitiae infinita simpliciter, quia cognoscit omnia quae ipse facere potest; non tamen cognoscit ea in post assumendo, scilicet numerando unum post aliud, sed omnia simul.
Anima vero christi non comprehendit essentiam dei, et per consequens neque virtutem eius: unde non potest cognoscere omnia quae deus facere potest, et ideo non cognoscit infinita simpliciter.
Comprehendit autem anima christi totam potentiam creaturae. In potentia autem creaturae sunt infinita non simpliciter, quia potentia creaturae non se extendit ad omnia quae deus potest, sed secundum aliquod genus; sicut continuum est in potentia ad infinitas divisiones.
Unde anima christi scientia simplicis notitiae cognoscit infinita secundum quid, quae sunt in potentia creaturae.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Nam primae duae rationes procedunt de cognitione infinitorum simpliciter.
Ad tertium dicendum, quod voluntas animae christi est virtus finita simpliciter, sicut et intellectus eius; meritum autem christi habet infinitatem ex dignitate, in quantum scilicet est meritum dei et hominis.