RESP. AD LECT. VENETUM DE ART. 30

 RESP. AD LECT. VENETUM DE ART. 36

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

 Articulus 13

 Articulus 14

 Articulus 15

 Articulus 16

 Articulus 17

 Articulus 18

 Articulus 19

 Articulus 20

 Articulus 21

 Articulus 22

 Articulus 23

 Articulus 24

 Articulus 25

 Articulus 26

 Articulus 27

 Articulus 28

 Articulus 30

 Articulus 31

 Articulus 32

 Articulus 33

 Articulus 34

 Articulus 35

 Articulus 36

Articulus 5

Argumentum

Quintus articulus est quod Angelus suo imperio potest movere totam molem terrae usque ad globum lunae.

Ad

Istud enim asserendum non videtur.

Virtutes enim creaturarum se extendunt ad naturales effectus: et ideo Angeli caelestia corpora movere possunt secundum motus convenientes naturis eorum; aliis autem motibus ea movere non possent secundum propriam virtutem, sed hoc divinitus miraculose fieri potest. Potest autem fieri non solum virtute Angeli, sed etiam virtute hominis quod aliqua pars terrae per violentiam sursum feratur: sed quod totum unum elementum extra suum ordinem naturalem ponatur, non credo subjacere angelicae potestati: et quod virtus Angeli sit infinita inferius, non est sic intelligendum quod non determinetur ad determinatos effectus, sed quia in suis effectibus producendis non patitur lassitudinem aut defectum.