LIBER DE NUTRIMENTO ET NUTRIBILI.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

CAPUT I.

In quo differt et convenit cum nutrimento ?

Est autem idem subjecto nutritivum et augmentativum, sed esse non idem : quoniam nutrit in eo quod potentia est substantia membri : auget autem in eo quod potentia est quantum quantitate addente aliquid super quantitatem nutriti et augmentati. In hoc enim differunt augmentum et nutrimentum. Cum enim substantia nutriti sit potentia non tantum caro, vel os, sed etiam quanta caro, vel quantum os, augmentem perficit quando fuerit actu quanta caro, et actu quantum os : per hoc enim addit aliquid quantitati praeexistenti in eo quod nutritur et augetur. Non enim potest esse materia physica sine quantitate, sicut ostendimus in libro Physicorum . Quantitas tamen secundum quod subjicitur materia transmutationi secundum substantiam, est quantitas indeterminatarum dimensionum, et sub illis indeterminatis dimensionibus est materia nutrimenti : quoniam ipsa mutatur substantiaiter a forma in formam. Hae autem indeterminatae dimensiones non efficiuntur determinatae, nisi quando actu habet formam ad quam convertitur et mutatur. Non accipit autem formam quae sit terminus suae mutationis, nisi illam quae est ejus quod nutritur praeexistens in ipso : igitur non accipit

quantitatem determinatarum dimensionum, nisi illam quae est ejus quod augetur praeexistens in ipso. Sed quia omnis forma situaliter existens in materia crescit crescente materia, ideo multiplicatis partibus materiae sub forma quarum quaelibet efficitur actu quanta, necesse est augeri eo, cui tale potentia quantum additur nutrimentum. Cum enim dicitur potentia quantum nutrire, non intelligitur ita potentia esse quantum, quod nullo modo sit quantum secundum actum.

Est enim materia physicorum corporum non subjecta motui et nutritioni, licet sit actu quanta : sed hoc quantum est indeterminatarum dimensionum, sicut diximus, et est potentia quantum divisibile dimensionibus, quantitatis ejus quod nutritur : et quia est indeterminatarum dimensionum, oportet quod divisibilitas ejus non sit determinabilis : quia nihil dividitur determinate, nisi quod habet dimensiones determinatas. Et ideo cum additur, licet addatur cuilibet secundum formam, crescit id quod augetur in duplum : quia additur in quantitate aliqua determinata : sed potius in additione accipit quantitatem determinatam quae ejus est cui additur : divisum enim nutrimentum additur, et additur partibus divisis ejus quod nutritur secundum formam minimis quibuslibet : et licet secundum formam non sit minus, et ita videtur minimum nutrimenti esse aequale minimo nutriti, et ita cuilibet tantum addi quantum est ipsa, et ex hoc omne augmentum crescere in duplum : quoniam duplum causatur a duobus aequalibus, quorum utrumque est dimidium. Tamem hoc non sequitur propter causam jam inductam : quoniam in veritate divisum indeterminatarum dimensionum est in potentia habens determinatas dimensionns ejus quod nutritur. Et ideo aliquando fortis nihil omnino auget quando advenit, et aliquando auget : quoniam in Physicis determinatum est, quod si aliquid augetur ad cubiti mensuram in uno anno, non oportet quod continue in horis anni et momentis proportionaliter secundum tempus augeatur. Solvimus autem istam quaestionem in libro Peri geneseos '' : sed haec solutio concordat cum illa, licet subtilius indagata et magis explanata.

Sed. objiciunt quidam dicentes, quod si augens penetret in id quod augetur, tunc oportet quod duo corpora sint in eodem loco, quod est impossibile. Nos autem ad hoc in aliis libris respondimus, et ostendimus omne id quod nutritur et augetur, esse porosum et quasi spongiosum : et ideo in concavitatibus ejus nutrimentum contineri. Habet autem insuper in animalibus nutrimentum vias quae venae vocantur, vel ea quae sunt loco venarum in animalibus non habentibus venas, a quarum extremitatibus resudat ad nutrienda et augenda membra.

Habet autem quaestionem quare ante tempus mortis stat augmentum, et non tamen nutrimentum ? Cum enim materia nutrimenti sit semper potentia quanta, sicut potentia substantia ejus quod nutritur, videtur forte alicui semper debere facere augmentum, sicut semper facit nutrimentum. Sed ad hoc intelligendum, notandum est quod non omnis additio quanti facit augmentum prout augmentum est motus ad perfectam quantitatem animatorum : febricitantibus enim aliquibus vel aliter extenuatis restituitur pinguedo et quantitas : et non dicimus tamen eosdem augmentatos tali augmento quod diximus. Omne enim corpus, sicut in libro de Anima dixisse nos meminimus, habet tres diametros se ad rectos angulos secantes in ipso : quarum una quidem est mensura longitudinis, secun-

da autem latitudinis, et tertia spissitudinis. Augmentum autem animatorum praecise secundum longitudinem determinatur, eo quod illud fit in partibus radicalibus proportionaliter. Augmentum autem secundum spissitudinem et latitudinem fit per totam vitam animatorum, et fit magis in. supplementis, quae sunt praecipue caro, et adeps, et illa sunt partes maxime in animatis secundum materiam determinate influentes et effluentes continue, Radicales autem magis sunt in ossibus, et arteriis, et nervis, et chordis, et ligamentis, et corde, et hepate, et pulmone, et cerebro, et testiculis, et aliis hujusmodi partibus, in quibus et per quas anima exercet vitae operationes, sicut per organa : horum enim augmentum secundum longitudinem determinatur : et si crescit horum profunditas et latitudo, hoc est proportionaliter longitudini : quia aliter protracta longitudine, necesse esset ipsam extenuari et stringi secundum profundum et latum, sicut fit de corio quasi protracto : et tunc anima in eis vitae operationes non exerceret. Augmenta autem quae ista recipiunt proportionabiliter sunt et manentia per vitam, licet non continue augeatur, sed tempore juventutis.

Causam hujus alibi diximus. Fortissimi enim caloris est extendere hujusmodi partes duras : oportet quod tunc extendantur, quando partes earum sunt humidae. Et fit hoc sicut videmus in ferventibus metallis, quae prolongatur ad partem ad quam ebullit calor fervidus humidi soluti in eis : et hoc modo fit in augmentatis, quoniam necdum exsiccatis et radicalibus propter hoc quod vicina sunt. Adhuc humido seminis unde procreata sunt calido, solvitur humidum quod in eis est : quod quia incorporatum est sicco, secum trahit siccum : et sic ambo simul calido bullienti extenduntur in longum, eo quod per longitudinem ejus in quo est, semper est motus calidi incorporati, licet calidum per se non incorporatum moveatur semper sursum. Hujusmodi autem rationem et causam in Coelo ei Mundo diximus : quoniam calidum incorporatum in motu suam propriam sequitur materiam et substantiam, sicut videmus flammas in cremabilibus aliquando moveri deorsum. Quamdiu igitur secundum naturam est movere calidum et hujusmodi extensibile et solubile humidum in organis, tamdiu durat augmentum secundum naturam. Hoc autem non semper fieri potest : quoniam calidum fervens continue educit aliquid de humido, et indurat et siccat. Et ideo tempore determinato efficitur humidum radicale partium non solubile per calidum, sed tantum stat in sicco continuando ipsum : et cum diminuitur humidum, diminuitur etiam calidum, eo quod diminutum est ejus proprium subjectum : et tunc stat augmentum : et cum diu steterit, veniet in siccitatem magnam : et tunc non extenduntur, sed contrahuntur et incurvantur radicalia.

Et haec est causa quare corpora senum sunt incurvata, et membra eorum quasi tepida. In aliis autem fit augmentum per totam personam et per totam vitam : quia talium augmenta magis fiunt calore debili quam forti. Calor quippe convertens et non consumens, multum addit de hujusmodi supplementis : et talis calor debilis quasi superfocatus est : propter quod pinguedo debilis caloris est indicium. Augentur autem plantae frequenter plus quam animalia, quod contingit propter causam superius dictam, quod scilicet partes, quae sunt quasi supplementa, quasi in nullo differunt a poris radicalibus : et ideo quamdiu pori non sunt obturati, et calor potest trahere, tamdiu augentur, et in supplementis non patiuntur maciem et amissionem, sicut animalia : eo quod omnia dura sunt et non facilis resolutionis.

Haec igitur de augente cum his quae in libris de Anima et Peri geneseos dicta sunt, generaliter et figuraliter dicta sunt.