LIBER DE PASSIONIBUS AERIS, SIVE DE VAPORUM IMPRESSIONIBUS.
1. De materia passionum aeris.
2. De quatuor locis generationis impressionum.
3. De causa efficiente vaporum,
6. De his quae generantur ex vapore sicco.
7. De his quae generantur ex vapore humido.
11. De granulis cadentibus in Martio vel Aprili.
15. De quodam inflammabili attrahente quod subito et tempestuose descendit, et quandoque suaviter.
16. De ventis, et primo de materiali causa ipsorum.
17. De causis impressionum compositi vaporis.
18. De tonitruo et materia ejus, et de signo et loco ejus.
19. De terraemotu, et de ejus causa materiali et efficiente, et de loco ejus.
20. De turbine qui eradicat arbores, levat pulverem, et facit girgillum.
21. De iride et unde causatur?
22. De circulis solis et aliarum stellarum apparentibus circumquaque unde causantur ?
23. Quare sol plus minusve rubet ?
24. De cometis, id est, stellis quae videntur habere comas.
25. De coloribus nubium, unde causantur, et primo de colore albo.
Convertere igitur vaporem est inspissando ad materiam aquae redigere. Cum autem frigoris sit inspissare sicut calidi disgregare, patet quod omnis conversio vaporis fit per frigus. Congelatio autem fit per idem frigus confortatum et constringens aquam quae conversa est.
Item notandum, quod aliqua nubes est conversa in partibus suis, quae scilicet est aqua facta. Et aliqua est in via conversionis, quae scilicet est in aqua frigida. In his igitur est expressius loquendum, propterea quia saepius veniunt in tractatum.
Dico, quod omnium eorum quae generantur ex vapore humido, nihil est inflammabile. Item quia aqua est elementum magis tenue quam terra, propter hoc calor solis attrahens tales vapores, non multum retinetur ab ipsis vaporibus, sed, est exhalabilis per frigus constringens vaporem ipsum. Et ideo nullus vaporum multum pergit per regionem frigoris ad regionem aestus, sed elevatur plus et plus in regionem frigoris excellentis vel temperati, secundum quod sunt calidiores vel minus calidi.