MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Videtur autem, quod Angelus debuit, esse nuntius,
1. Ordinarie enim et regulariter illuminationes descendunt a superioribus ad inferiora : sed, humana natura est constituta sub angelica : ergo haec debuit illuminari ab illa.
2, Item, Dionysius philosophus dicit, quod. " anima est substantia intellectualis illuminationum a prima causa descendentium, ultima relatione perceptiva: " ergo illuminatio descendit a Deo ad Angelos, ab Angelis ad homines : ergo ista illuminatio fiebat per Angelum.
3. Item, Angeli sunt qui singulis praesunt hominibus et praeferuntur, aut verius praeficiunt, et sunt immediate praelati hominum : sed denuntiationes et illuminationes descendunt a praelatis in subditos : ergo videtur, quod per Angelum Virgini deputatum debuit fieri ista annuntiatio.
4. Item, Ecclesiastica hierarchia immediate ordinatur ad caelestem supra se : ergo supremum in Ecclesiastica, erit ad intimum in caelesti ordinatum immediate: sed beatissima Virgo est supremum in, Ecclesiastica : ergo debuit il.luminatio- nem recipere ab infimo in caelesti hierarchia.
5, ftem, Per totum Evangelium appellatur Angelus, et ita videlur, quod fuit Angelus.
lx oppositum hujus arguitur :
1 , IIIuminatores sunt superiores eis quos illuminant, sicut vult Dionysius per totum : sed Angeli non fuerant superiores beatissima Virgine : ergo Angelus non debuit ipsam illuminare.
2, Item, Quis est iste qui venit de Edom ? etc. : ubi dicit Hieronymus, quod haec quaestio est in persona minorum Angelorum ignorantium mysterium Incarnationis : sed si ignoraverunt, ergo non nuntiaverunt.
3. Item, Alibi, Volavit ad me unus de Seraphim. ''Si ergo de majoribus fuit unus qui Prophetam ad prophetandam incarnationem purgabat, nequaquam de minoribus esse debuit, qui ipsam incarna t i one m nuntiabat.