72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. Natus est rex
de virgine Maria,
Mundi salus,
aeternae vitae via,
Quem peperit
intacta mater pia.
. . . . . . . . .
. . . . . .
O quanta gaudia
Dant in ecclesia
Haec natalitia,
Christi praesentia
Et eius gratia !
2. Novum regem
laudet orbis terrarum
Cum novarum
laude melodiarum,
Qui nos trahit
de lacu tenebrarum
Et cunctarum
mole miseriarum.
Adam, quem fregerat,
Hostis deceperat,
Regnum perdiderat,
Quod Deus dederat
Et eius gratia.
3. Iam sunt dicta
completa prophetarum,
Namque nobis
propago divinarum
Deum natum
testatur scripturarum,
Quod cum caede
salus est animarum.
Virgo virginibus
Dignior omnibus,
Subvenientibus
Salva nos precibus.
Laus et gratia.
4. Primus Adam
in morte nos prostravit,
Secundus hic
ad vitam reparavit,
Carnem sumptam
miro modo beavit,
Quam ad dextram
summi patris locavit.
Quod reddit aditum
Per gustum perditum,
Non fuit debitum
Vel nostrum meritum,
Sed sola gratia.
R Dat gaudia
Caelestia
Sunt pervia,
In patria
Patet via,
Perfidia,
Superbia,
Potentia
Hostis frangitur ;
Introitus
Est redditus,
Rex genitus
Humanitus
Dat aditus,
Et perditus,
Expositus
Ad gemitus,
Homo solvitur.