2. In Festo Inventionis pueri Jesu.
7. In Illatione Sanguinis Domini,
17. De beata Maria V. Lectio I.
71. In Translatione ss. Eleutherii, Pontiani et Anastasii.
74. In Translatione ss. Fortunati, Caii et Anthes.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antiplionae.
1. Novi festi gaudio
Francia nitescit,
Regis regum xenio
Regni decus crescit.
2. Omnis zona sub corona
Jesu Christi clauditur,
Francis tamen in solamen
Speciale mittitur.
3. Sertum Christi deserit
Graecos et Hebraeos,
Se Latinis inserit
Et honorat eos.
4. Corda pungat et compungat
Spina flore pulchrior,
Vernans apud Christi caput
Adhuc est flagrantior.
5. Pars coronae nos ditavit
Caroli temporibus,
Ludovico Deus favit,
Totum reddens partibus.
R. Triumphales
virtutum tituli
Vi subacta
mortalis stimuli
Sub spincto
divini circuli
Nos coronent
in fine saeculi.
Nox diei,
vitae mors visita,
Ligno vitae
spina praeposita,
Crux honori
restaurant perdita.
V. Coronato
nostra miseria,
Qui honore
coronat omnia,
Et flamini
cum patre gloria.
Ad Magnificat.
A. Felix terra,
quae spinas protulit,
Regis regum
quas caput extulit,
Quarum multo
punctus est stimulo
Moriturus unus
pro populo.
Sertum diva
redolens tempora
Nostra fecit
beata tempora
Vernans intra
Francorum litora.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Adoremus humilem
Spinis coronatum,
Quem exspectat judicem,
Quidquid est creatum.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Qui de coelis unctionem
Regi misit Franciae,
Per coronae missionem
Hunc honorat hodie.
2. Ex hiulcis terrae sulcis
Crucem traxit Helena,
Rex de Graecis tulit thecis
Coronam Francigena.
3. Dum medium silentium
Pacis teneret Francia,
Per Salomonem alium
Francorum ditat solium
Corona Dei propria.
Responsoria.
1. Occidentem
illustrat oriens,
Solum novum
Gallis adjiciens,
Resurgentis
coronam largiens.
V. Visitat rex omnium
nostram regionem
Et girando flectitur
jam ad aquilonem.
2. De torrente
bibens miseriae
Exaltavit
caput rex gloriae
Coronatus
spinis angustiae.
V. Regnaturos
decet augustia,
Ut coronae
monet materia.
3. Felix spina,
cujus de stimulo
Fructus vitae
pendet pro pabulo,
Morienti
succurrens saeculo.
V. Hujus decor
in aula regia
Et regali
splendet ecclesia.
In 2. Nocturno.
Antipbonae.
1. Dei dono obviam
processio grata,
Ut castrorum acies
Exit ordinata,
Sternitur miraculis
strata consecrata.
2. Gaudeat Parisius
Serti privilegio,
Quo non exstat dignius
Sub solari radio.
3. Salvum fac, o Domine,
regnum atque regem,
Qui coronae gaudio
tuum ditas gregem.
Responsoria.
1. Hierusalem
atque Bisantium
Divae liquit
coronae pretium,
Ut Gallorum
fiat praesidium.
V. Fert magistra
mundi Parisius
Sertum lauro
sophiae dignius.
2. Qui per terras et per mare
Cunctis rebus imperat,
Fluctus sedat, nimbos arcet,
Velis auras temperat;
Felix navis, cujus onus
Casus maris superat.
V. Rex, qui navi naufraganti
Mitigavit maria,
Nunc coronae transfretanti
Cuncta reddit mitia.
3. Sacras merces
vincentes pretia,
Quas in pignus
sumpsit Venetia,
Regis nostri
redemit copia.
V. Liberalis
regis rex omnium
Per coronam
confirmat solium.
In 3. Nocturno.
Antiplionae.
1. Nuntiat in gentibus
Sertum, quod portavit,
Quod a ligno crucifer
Dominus regnavit.
2. Judicatus nequiter
Orbem judicabit
Et certantes fortiter
Secum coronabit.
3. Diligit judicium
Honor summi regis,
Et fidele solium
Per coronae praemium
Firmat lator legis.
R esponsoria.
1. Diadema
dat virgo carneum,
Synagoga
crudelis spineum,
Sic coronant
regem aethereum.
V. Ipsa die
vernoque tempore
Vernat Christus
utroque decore.
2. Serti viror
virtuti proprius
Plus quam auri
vel gemmae radius
Triumphantem
ornat decentius.
V. Non quaerebat
fulgens imperium,
Sed virorem
vitae mortalium.
3. Sacri Petro regni clavis
Et unius uni navis
Datum est remigium ;
Unitatem scindens Graecus
Coronarum perdit decus,
Perdit et imperium.
V. Minor natu Gallia
Fidei majoris
Emit primogenita
Fratris senioris.
In Laudibus.
Antiplionae.
1. Pretiosum, non spinosum
Christus sertum respicit,
Nec picturis, scd puncturis
Coronari voluit.
2. Coronatus, exaltatus
Ad se traxit omnia,
Vis palmaiam apertarum
Aperit coelestia.
3. Homo, sursum cerne rursum
Sertum Dei spineum,
Hic redegit, quidquid egit
Per serpentem aeneum.
4. Crucifixi spolia,
Crux, corona, clavi,
Transeunt a sedibus,
Quas foedabant pravi.
5. Ecce, fit Parisius
Paradisi risus,
Ubi viror oritur
Junci pulchri visus,
In quo sua messuit
serta paradisus.
Ad Benedictus.
A. Ecce, festum
novae laetitiae
Lucis auget
decorem hodie,
Quo rex regum
dilectae Franciae
Sertum praebet
cervicis propriae.
Ad Parvas Horas.
Ad Primam.
A. Regis caput ambiens
Sertum aerumnosum
Angulari lapide
fuit pretiosum,
Inter vepres aries
cornibus haerebat,
Cum coronam spineam
victima ferebat.
Ad Tertiam.
A. Hominum prae filiis
forma speciosus
In corona spinea
fulsit gloriosus,
Rubi splendor veteris
in hac renovatur,
Novo rubo legifer
novus coronatur.
Ad Sextam.
A. Sicut dulci pluvia
Gedeonis vellus,
Sic recenti gratia
Visitatur Francia,
Sacra Dei tellus.
Ad Nonam.
A. Quasi sponsum decoratum
Corona laetitiae
Contemplemur coronatum
Regem Christum hodie.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Christe, dator
victricis gratiae,
Quos corona
ditas victoiiae,
Fac victores
mundi miseriae,
Coronandos
corona gloriae.
R. In Constantinopoli
Sumpta manu Karoli
Pars coronae Domini
Datur Dionysio,
Florum testimonio
Vulgi nota lumini,
Parte fulget alia
Regis nostri regia,
Fax honoris gemini.
1. Ingrediente domina
Coronarum Parisius
Tamquam ad nova numina
Coetus exsultat obvius.
2. Hosanna Dei filio
Clamant Hebraei mystici,
Signorum teste radio
Cives occurrunt coelici.
3. Augusti lux undecima
Pro messe ferens optima
Coronam regis gloriae.