De excessu mentali et mystico, in quo requies datur intellectui, affectu totaliter in Deum per excessum transeunte.
1. His igitur sex considerationibus excursis tanquam sex gradibus throni veri Salomonis, quibus pervenitur ad pacem, ubi verus pacificus in mente pacifica tanquam in interiori Hierosolyma requiescit : tanquam etiam sex alis Cherub, quibus mens veri contemplativi plena illustratione supernae sapientias valeat sursum agi; tanquam etiam sex diebus primis, in quibus mens exercitari habet, ut tandem perveniat ad sabbatum quietis ; postquam mens nostra contuita est Deum extra se per vestigia et in vestigiis, intra se per imaginem et in imagine, supra se per divinae lucis similitudinem super nos relucentem et in ipsa luce, secundum quod possibile est secundum statum viae et exercitium mentis nostrae ; cum tandem in sexto gradu ad hoc pervenerit, ut speculetur in principio primo et summo et mediatore Dei et hominum, Iesu Christo ea quorum similia in creaturis nullatenus reperiri possunt et quae omnem perspicacitatem humani intellectus excedunt: restat, ut haec speculando transcendat et transeat non solum mundum istum sensibilem verum etiam semetipsam: in quo transita Christus est via et ostium , Christus est scala et vehiculum tanquam propitiatorium super arcam Dei colloca, tum et sacramentum a saeculis absconditum.
2. Ad quod propitiatorium qui aspicit plena conversione vultus, aspiciendo eum in cruce suspensum per fidem, spem et caritatem, devotionem, admirationem, exsultationem, appretiationem, landem et iubilationem: pascha, hoc est transitum , cum eo facit, ut per virgam, crucis transeat mare rubrum ab Aegypto intrans desertum, ubi gustet manna ab-sconditum, et cum Christo requiescat in tumulo quasi exterius mortuus, sentiens tamen, quantum possibile est secundum statum viae, quod in cruce dictum est latroni cohaerenti Christo: Hodie mecum eris in paradiso.
3. Quod etiam ostensum est beato Francisco, cum in excessu contemplationis in monte excelso -ubi haec, quae scripta sunt, mente tractavi
apparuit Seraph sex alarum in cruce confixus, ut itidem a socio eius, qui tunc cum eo fuit, ego et plures alii audivimus: ubi in Deum transiit per contemplationis excessum: et positus est in exemplum perfectae contemplationis, sicut prius fuerat actionis, tanquam alter Iacob et Israel , ut omnes viros vere spirituales Deus per eum invitaret ad hujusmodi transitum et mentis excessum magis exemplo quam verbo.
4. In hoc autem transitu, si sit perfectus, oportet quod relinquantur omnes intellectuales operationes , et apex affectus totus transferatur et transformetur in Deum. Hoc autem est mysticum et secretissimum , quod nemo novit, nisi qui accipit , nec accipit nisi qui desiderat, nec desiderat nisi quem ignis Spiritus sancti medullitus inflammat, quem Christus misit in terram. Et ideo dicit Apostolus , hanc mysticam sapientiam esse per Spiritum sanctum revelatam.
5. Quoniam igitur ad hoc nihil potest natura, modicum potest industria, parum est dandum inquisitioni , et multum unctioni; parum dandum est linguae , et plurimum internae laetitiae; parum dandum est verbo et scripto, et totum Dei dono, scilicet Spiritni sancto: parum aut nihil dandum est creaturae, et totum creatrici essentiae, Patri et Filio et Spiritui sancto, dicendo cum Dionysio ad Deum Trinitatem: " Trinitas superessentialis et superdeus et superoptime Christianorum inspector theosophiae, dirige nos in mysticorum eloquiorum superincognitum et superlucentem et sublimissimum verticem: ubi nova et absoluta et inconversibilia theologiae mysteria secundum superlucentem absconduntur occulte docentis silentii caliginem in obscurissimo, quod est supermanifestissimum, supersplendentem, et in qua omne relucet, et invisibilium superbonorum splendoribus superimplentem invisibiles intellectus". Hoc ad Deum. Ad amicum autem, cui haec scribuntur, dicatur cum eodem: " Tu autem, o amice, circa mysticas visiones, corroborata itinere, et sensus desere et intellectuales operationes et sensibilia et invisibilia et omne non ens et ens, et ad unitatem, ut possibile est, inscius restituere ipsius, qui est super omnem essentiam et scientiam. Etenim te ipso et omnibus immensurabili et absoluto purae mentis excessu , ad superessentialem divinarum tenebrarum radium, omnia deserens et ab omnibus absolutus, ascendes ".
6. Si autem quaeras, quomodo haec fiant, interroga gratiam, non doctrinam: desiderium, non intellectum: gemitum orationis, non studium lectionis: sponsum, non magistrum; Deum, non hominem: caliginem, non claritatem: non lucem, sed ignem totaliter inflammantem et in Deum excessivis unctionibus et ardentissimis affectionibus transferentem. Qui quidem ignis Deus est, et huius caminus est in lenitatem , et Christus hunc accendit in fervore suae ardentissimae passionis, quem solus ille vere percipit, qui dicit: Suspendium elegit anima mea, et mortem ossa mea. Quam mortem qui diligit videre potest Deum, quia indubitanter verum est: Non videbit me homo et vivet. - Moriamur igitur et ingrediamur in caliginem, imponamus silentium sollicitudinibus, concupiscentiis et phantasmatibus: transeamus cum Christo crucifixo ex hoc mundo ad Patrem , ut, ostenso nobis Patre, dicamus cum Philippo: Sufficit nobis: audiamus cum Paulo: Sufficit tibi gratia mea: exultemus cum David dicentes: Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum. Benedictus Dominus in aeternum, et dicet omnis populus: Fiat, fiat. Amen. Explicit itinerarium in deum.
SANCTI BONAVENTURAE