Prophetiae aliquot b. patris Francisci.
Proph. I. Se religionem minorum fundaturum et sibi eam desponsaturum.
Proph. II. Magnum se multorum principem fore.
Proph. III. Pauperum amatorem et patriarcham fore.
Proph. IV. Se per totum mundum respiciendum.
Proph. V. Sacellum sancti Damiani Clarissarum futurum coenobium.
Proph. VI. Minorum familiam multiplicandam.
Proph. VII. Deum pro totius mundi profectu fratres minores misisse.
Proph. VIII. Pauperum hospitalitatem Deo gratam.
Proph. IX. Poenam in peccata relabentis esse graviorem.
Proph. XI. Singularitatem et hypocrisim in religioso malam esse et perniciosam.
Proph. XII. Cardinalem Ostiensem in Papam assumendum.
Proph. XIII. Ordinum apostatas male interire.
Proph. XIV. Magnum in ecclesia schisma et tribulationem futuram.
Proph. XV. Superbiam et fastum religionibus perniciosum, et fratrem Eliam extra ordinem moriturum.
Proph. XVI. Sanctorum meritis multoties Deum a puniendis peccatoribus se coercere.
Celanum ad praedicandum patre pergente miles quidam in oppidulo, per quod transibat, eum humiliter et devote in vitavit ad prandium. Votis annuit hospitis, cujus familia ad pauperum hospitum exultavit adventum. Dum cibus vero pararetur, solito more vir mente devotus offerens Deo preces et laudes seorsim in secreto loco stabat oculis et mente in coelum elevatis. Oratione completa benignum hospitem familiariter advocavit et ait:,, Ecce, frater hospes, tuis victus ,, precibus, ut manducarem, domum tuam intravi. Meis nunc ,, cito monitis acquiesce, quoniam non hic, sed alibi manducabis. Confitere nunc peccata tua verae poenitentiae dolore Contritus, nec in te remaneat quidquam, quod veridica confessione non pandas. Reddet tibi Dominus hodie vicem. quoniam tanta devotione suos pauperes suscepisti. " Acquievit vir ille continuo sermonibus sancti socioque ipsius peccata confitens domum suam disposuit et ad mortem suscipiendam, quantum valuit, se praeparavit. Ad mensam sederunt, et caeteris manducare incipientibus hospes juxta verbum hominis Dei spiritum exhalavit. Sicque factum est hospitalitis gratia promerente, ut juxta verbum veritatis prophetam recipiens mercedem prophetae reciperet, dum per sancti viri praenuntiationem propheticam subitae mortis damnum, aeternam scilicet condemnationem, evaderet et in aeterna tabernacula introiret. Bon. c. XI. n. 4.