DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae repraesentare possit essentiam divinam. Potissima quae hic habet, diffusius tractaverat in Oxon. 2. dist. 3. g. 9. praesertim a n. 12. in responsionibus ad argumenta Henrici.

Secundo ostendendum, quod non obstantibus istis difficultatibus, talis cognitio potest haberi per aliquod medium repraesentativum limitatum, vel speciem repraesentantem, quia in essentialiter ordinatis, cui non repugnat primum, nec ultimum, nec medium : sed ita est, quod potentia intellectiva, et ratio intelligendi, et actus intelligendi sic se habent, quod sunt essentialiter ordinata, quia ratio intelligendi est media inter potentiam et actum; ergo cui non repugnat potentia intellectiva, et actus intelligendi ad cognoscendum Deum abstractive, nec ratio intelligendi repugnabit sibi, talis autem ratio intelligendi est species.

Item, cuicumque propter suam imperfectionem, vel propter cognitionem importantem imperfectionem, non repugnat illud quod est magis perfectum, nec quod est minus perfectum, quia imperfectum, in quantum imperfectum, non repugnat alicui nisi ratione perfectionis alicujus : sed exprimere essentiam divinam per modum actus ultimi est perfectius, quam exprimere eam per modum speciei: igitur cum cognitioni habitae de Deo, vel possibili haberi, non repugnat exprimi per actum, ut probatum est, sibi etiam, non repugnabit exprimi per speciem.

Ad argumenta in principio quaestionis. Ad primum, cum dicitur, essentia divina est suum esse, sed nulla species creaturae est suum esse, etc. Ad hoc dicendum, quod major potest concedi et minor negari, quia in specie creata secundum multos, non differt essentia et esse; et dato quod differret, non valet ratio, quia ad actum repraesentandi non requiritur conformitas, quae consurgit ex univocatione omnimoda, sed sufficit conformitas, quae consurgit ex immutatione, sicut potest patere in illo exemplo de actu, et ideo non valet.

Ad secundum : Omnis species limitata magis distat, etc. Respondeo distinguendo de distantia, quia est quaedam, quae est secundum gradum perfectionis, et isto modo magis distat species a Deo quam una creatura ab alia creatura. Alia est distantia, quae est secundum gradum proportionis, et isto modo non magis distat species repraesentans ab essentia quam ab alia creatura, in quam secundum gradum proportionis immutatur essentia divina.

Ad primam difficultatem, cum dicitur, omne ideatum, etc. quia exemplatum est primo expressivum sui exem plaris. Respondeo : hic distinguitur de ideato, quia est aliquod ideatum, quod sic fit ad idem, quod est similitudo ideae, et non est alicujus alterius similitudo. Aliud est ideatum, quod sic fit ad ideam, quod non tantum est similitudo ideae, sed alicujus alterius. Modo loquendo de primo ideato, verum est quod primo repraesentat ideam, non de secundo.

Ad secundam difficultatem de specie, concedo quod qua ratione potest fieri apud intellectum meum species repraesentans essentiam divinam, eadem ratione apud tuum. Et cum quaeris de specie abstracta a duabus utrum, etc. dico, quod illa species sic abstracta, cum sit abstracta sicut superius ab inferiori, non poterit ducere nec sub ratione universaliori, nec sub ratione propria in cognitionem essentiae divinae, quia non potest habere actum realem, sicut nec homo abstractus a Socrate et Platone. Ad tertiam difficultatem de specie, quae esset perfectionis infinitae, dico quod illud possit argui de actu.Aliterpotest dici quod verum est, quoddicitur in majori.Quando illud repraesentativum repraesentat de se illud,quod repraesentatur,quantum illud est repraesentabile : sed nulla species creata potest repraesentare essentiam divinam, quantum repraesentabilis est: ergo. etc.

Ad quartam : Quod nihil potest causare aliquid, quod repraesentet objectum, nisi vel objectum, vel quod continet virtualiter, vel perfectionaliter perfectionem objecti, dico quod omittis istud tertium, scilicet vel nisi sit aliquid, quod sit idem realiter cum objecto : modo dico, quod licet essentia divina non causet, tamen voluntas divina, quae est idem realiter cum essentia divina, potest causare eam.

Ad quintam : species requireretur aut propter repraesentationem, aut propter determinationem; nec sic, nec sic: dicendum quod illa ponitur nec propter hoc, nec propter illud, sed ponitur propter causationem. Imaginatur etiam aliquis, quod ad causandum actum intellectionis requiruntur duae causae partiales, ita quod potentia intellectiva est causa partialis, et species est causa partialis supplens praesentiam objecti, et sic istae duae partiales poterunt facere unam causam totalem. Et tu dices, quod

Deus potest supplere causationem speoiei, concedo : sed dico non supplendo, hoc est, si Deus non suppleat,requiritur species, et ideo ponenda est.