IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum nomen aequivocum sit nomen unum, vel plura nomina
Vido Doct. quoet, 5. in Praedic Oceani 3 p. Lag. cap. 2 Alb. tr. 6. Formo. 4. Met . cap. 3. Conimb, in cap. de Aequiv. q . 2 art. 3. Complui. in cap. de univ aquiv. et Avena q 15. Log. sect. 1. Vido Boet. Simplic. et Ammon. hic e t Damasc. cap. 31. Diatcct.
Et quod plura videtur, nam multiplicato eo, quod est formale in aliquo, multiplicatur et ipsum : sed ratio significandi est formale in termino aequivoco, et in eo sunt plures rationes significandi: ergo ipsum nomen aequivocum multiplicatur:quare, etc.
Item, 5. Metaph. text. non habente. com. cap. 8. et 5. phys. impossibile est duo accidentia ejusdem speciei esse simul in eodem subjecto: et hujus ratio est, nam impossibile est idem subjectum moveri ad eamdem speciem duobus molibus, ut quod aliquod subjectum simul et semel moveatur duabus dealbationibus ad eamdem albedinem secundum speciem, est impossibile : sed omnes rationes significandi sunt ejusdem speciei; ergo impossibile est, quod sint in uno nomine plures rationes significandi : cura ergo in termino aequivoco sint plures rationes significandi, ipse erit plura nomina.
Item, sicut modus significandi se habet ad partem orationis, sic ratio significandi se habet ad nomen : sed si plures modi significandi adveniant alicui voci, illa vox dicetur plures partes, ut amor est nomen, et verbum ; ergo eadem ratione, vox habens plures rationes significandi dicetur plura nomina ; ergo, etc.
Oppositum patet per Philosophum. Dicit enim in principio hujus, quod res sunt infinitae : nomina vero finita, et orationum multitudo, ideo necesse est unum nomen plura significare.
Item, si nomen habens plures rationes significandi dicatur plura nomina ; eadem ratione habens plures artes, et plures scientias, dicetur plures artifices, et plures scientes : hoc autem non dicimus. Consequentia patet, nam sciens a scientia denominatur, sicut nomen a ratione significandi.
Ad quaestionem dicendum, quod nomen aequivocum, nec debet dici simpliciter unum nomen, nec plura nomina, sed nomen multiplex, quasi ab uno multiplicans. Hoc est manifestum, nam nomen dicitur tale, eo quod sic per intellectum imponitur, unde intellectus est principium nominum, cum sit imponens ad placitum : nomen ergo est quoddam artificiale, sed in artificialibus tota substantia est ipsa materia. Unde artifex operatur ex materia, quam sibi ministrat natura, sed ipsa vox est materia, et substantia nominis,- manente ergo unitate vocis, non dicetur illud nomen plura nomina, sed in termino aequivoco vox est una ; ergo, etc. Nec simpliciter debet dici unum nomen, nam ibi sunt plures rationes significandi.
Relinquitur ergo dicendum, quod sit nomen multiplex. Et hoc vult Boetius in Divisionibus. Dicit enim, quod si res non sit subjecta voci, vox non dicitur significativa. Si autem plures voces imponantur pluribus rebus, illae voces dicentur plura nomina. Si autem una vox imponatur uni rei, illa vox dicetur unum nomen, vel nomen simplex. Si autem pluribus rebus imponatur una vox, illa dicetur nomen multiplex.