IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat primam rationem D. Thomae, continentem has duas propositiones, scilicet esse simpliciter esse a Deo, et hoc ipsum esse terminare creationem. Refutat etiam clarissime probationes, quibus D. Thom. suam rationem confirmat, et explicat quid requiratur ad rationem instrumenti, de quo agit q. 4. et d. 18. q. 1. d. 6. q. 5. et d. 13. q. 1. ad 5.
Sed istae rationes (b) non videndo tur necessario concludere. Prima non, consistit enim in his duabus propositionibus : esse simpliciter est proprius effectus Dei. et esse simpliciter est proprius terminus creationis. Prima videtur esse falsa, quia a quocumque efficiente generatur compositum, ab eodem effective est esse compositi ; sed aliquod compositum generatur a causa aliqua creata, nisi tollatur omnis actio creaturae ; ergo, etc. Probatio majoris, tum quia, secundum Philosophum, p generatio est ad esse: tum per rationem, quia a quocumque generatur compositum, per ejus actionem forma est in materia; formam autem esse in materia, est compositum habere esse, quia si non, aut ergo est esse sequitur naturaliter ipsum compositum, quod est terminus generationis, aut praecedet naturaliter: si praecedat, ergo prius est esse compositi, quam ipsum compositum, quod non est intelligibile: si sequatur, ergo sine contradictione posset compositum produci ad agente, absque hoc quod Deus daret illi composito producto esse, imo simpliciter posset Deus non dare esse illi composito producto, cum non agat extra se nisi contingenter. Nec valet fingere, quod esse non est a generante compositum, et tamen necessario concomitatur ipsum, quia non concomitatur ut terminus actionis generantis, per te. Si ergo ut terminus agentis primi, et non praecedens compositum, ergo sequens, et ita sine contradictione potest non sequi.
Item (c) probationes illius propositionis improbatae nunc non valent, nam ratio ad hoc adducta peccat secundum aequivocationem, vel altera praemissarum est falsa.
Dupliciter enim potest intelligi causa universalior, scilicet secundum virtutem seu perfectionem, vel secundum praedicationem: et similiter effectus potest dici universalior dupliciter, scilicet praedicatione, et virtute seu perfectione. Universalius praedicatione dicitur illud, cujus ratio dicitur de pluribus: universalius autem perfectione, cujus perfectio est major in se, et perfectionum plurium contentivum. Si ergo in majori sumatur uniformiter universalius ex parte causae et effectus, concedo majorem, quia communior effectus potest reduci in causam communiorem, et perfectior effectus requirit causam perfectiorem, (si potest esse causa perfectior.) Sed si accipiatur in majori utrobique universalius perfectione, aequivocatio est, vel minor est falsa; minor enim non est vera nisi de universali secundum praedicationem, patet. Non enim esse est perfectissimus effectus, quia quod includitur in multis, non potest esse perfectius quocumque illorum, in quo includitur ; sequitur ergo conclusio, quod reducitur in causam universalissimam praedicatione. Sed tunc ultra : Deus est hujusmodi, falsa est, imo est causa universalissima perfectione: ens autem est causa universalissima praedicatione, et tunc non potest concludi, nisi quod esse non potest esse effectus, nisi entis, et hoc concedo. Si ergo sumatur utrobique universalius in majori pro universaliori secundum perfectionem, major est vera, et minor falsa, ut patet ex dictis, imo effectus sic universalissimus est nobilissimum creabile. Si vero in majori accipiatur difformiter ratio universalis ex parte causae et effectus, puta ex parte effectus pro universaliori praedicatione, et ex parte causae universalius secundum perfectionem, major est falsa, nam effectus universalissimus praedicatione potest esse a causa imperfecta, quia salvatur in pluribus effectibus imperfectis.
Alia probatio (d), quae adducitur per auctorem de Causis, concludis oppositum, nam non negat absolute ab Intelligentia dari esse alicui, imo magis affirmat, quia dicit, quod non competit sibi dare esse, nisi inquantum operatur opetione divina. Si etiam adduceretur ad propositum illud de Causis propositione quarta, primum rerum creatorum est esse, non concludit, quod esse sit praecise terminus creationis, quia secundum aliquos ibi sumitur esse pro prima Intelligentia proxima Deo: vel ibi accipitur creatio extendendo ad primam productionem secundum rationem, et primitas entis sumitur secundum distinctionem rationum formalium in effectu, et secundum originem, non secundum perfectionem, ut sit sensus, quod eo modo quo esse in effectu distinguitur a perfectionibus essentialibus, ipsum est terminus primae productionis secundum rationem.
Hic dicitur confirmando illam rationem de causa et effectu universaliori, quod debet intelligi de effectu universaliori per praedicationem, et hoc, inquantum hujusmodi ; nunquam enim effectus universalior praedicatione (inquantum hujusmodi) potest esse nisi a causa universaliori secundum perfectionem ; licet enim homo possit esse ab homine, non tamen inquantum homo potest esse, nisi a causa perfectiori tota specie hominis; ergo a simili, esse in quantum hujusmodi, non potest esse nisi a causa universaliori secundum perfectionem toto esse creabilis esse ergo, inquantum hujusmodi, est terminus creationis; unde prius dictum est, quod esse, non inquantum hoc vel tale, sed simpliciter, est terminus creationis. Ista confirmatio non valet. Hanc enim rationem ponit Doctor ille, cujus est, in illa quaestione, utrum solius Dei sit creare ? Suppono enim quod non.intendit quaerere: utrum solius Dei sit creare omne creabile, quia tunc ista quaestio includeret, an aliquid aliud a Deo possit creare seipsum, de quo nullus unquam dubitare potuit, secundum Augustinum primo de Trinit. cap. 1. ergo intendit quaerere aliquam quaestionem dubitabilem, scilicet : An aliquid aliud a Deo possit creare, saltem aliquid inferius se, et sic intellecta quaestione, tenet partem negativam propter rationem istam positam. Accipiatur ergo major secundum expositionem istam : effectus universalissimus praedicatione, inquantum hujusmodi, est a causa universali secundum perfectionem; esse est hujusmodi; sequitur ista conclusio, ergo esse, inquantum hujusmodi, vel (ut plus detur eis ad propositum) ergo esse creabile, inquantum hujusmodi, non potest esse nisi a causa universaliori secundum perfectionem, toto esse creabili; ex hoc non sequitur, ergo nec esse hujusmodi creabilis potest esse nisi a causa tali. Patet enim quod in illa illatione est fallacia consequentis; ergo secundum istam expositionem primae rationis, vel quaestio nulla est: vel si sit dubitabilis, et teneatur pars negativa, propter rationem sic intellectam, ratio erit sophistica secundum consequens.
Quod si dicas, est considerare in isto producto esse hujus, et esse simpliciter, et secundo modo est effectus Dei, vel causae universalissimae secundum perfectionem; primo autem modo, est effectus causae particularis. Hoc non solvit, quia esse simpliciter in isto, et esse hujus non sic distinguitur, quod ab alia causa esse possit esse hujus, quin ab eadem sit esse simpliciter, quod est in isto, quia sive sit distinctio rationis in intellectu, vel qualitercumque, quod dat isti esse hujus, dat sibi esse simpliciter, quod est in isto.
Quod etiam additur (e) de instrumento, dico, quod major potest bene vel male intelligi; non enim debet intelligi, quod instrumentum ; habeat actionem propriam, sed quod per aliquid sibi proprium agat. Et ad hoc adducit probationes suas, quae possunt concedi, nec tamen per illud proprium agit, nisi in virtute principalis agentis, quia in quacumque actione quam haberet, non in virtute principalis agentis, in illa non esset instrumentum, sed principale agens ; accipit ergo, quod instrumentum agit dispositive. Quod si intelligatur universaliter, falsum est, nam possibile est secundum ipsum ali--bi, instrumentum attingere effectum principalis agentis ; et patet in multis actibus artis, in quibus artifex quandoque per instrumentum inducit terminum principaliter intentum, sicut monetarius per instrumentum inducit formam in monetam, et sigillator in ceram: nec unquam oportet instrumentum ad effectum principalem disponere, nisi sit instrumentum in actione, quae disponit ad effectum istum, quod non est universaliter necessarium, sed solum quando sunt plures actiones ordinatae, quarum una ad aliam disponit. Absolute autem potest esse instrumentum in principali actione, licet non concurrat in aliqua alia praecedente. Non potest ergo major sua habere veritatem, nisi sic intellecta, quod instrumentum per aliquid sibi proprium, causat dispositionem ad terminum principalem, quando non potest virtute principalis agentis attingere ad illum terminum principalem. Et tunc oporteret supponere in minori, quod creatura non possit in virtute Dei attingere terminum creationis, quae minor non est probata, nisi per rationem illam priorem de esse, de qua jam visum est, quod ipsa non concludit. Nec illud exemplum de securi, vel probationes illae aliae, quae adducuntur ad hoc, quod instrumentum habeat aliquid proprium per quod agat, probat universaliter quod instrumentum agat dispositive. Ideo enim praecise securis agit dispositive ad arcam, quia est instrumentum in incisione lignorum, quae incisio praecedit inductionem formae ; si autem artifex uteretur securi vel alio instrumento in principali actione, non oporteret quod instrumentum illud, inquantum est instrumentum ad formam arcae, haberet aliquam actionem dispositivam. Ex talibus ergo exemplis, ubi accipit, quod instrumentum dis-ponit ad terminum principalem, non potest inferri hoc universalia ter, nisi fiat fallacia consequentis ; sed nisi accipiatur universaliter, non potest removeri a creatura ratio creationis, nam ex majori particulari in secunda figura, nihil sequitur propter fallaciam consequentis.