QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Secunda sententia est Avicennae, ens ut ens esse subjectum Metaphysicae, quam tenet Doctor resolutive infra 1. 6. q. 1. et ult. et q. 3. prol, ad tertium quaestionis primae: probat eam hic urgentissimis locis Aristotelis et duabus rationibus. Prima, quod oportet aliquam scientiam esse de communissimo. Secunda, si haec scientia esset de aliquo subjecto, quo dari posset aliud superius, tunc ipsa non esset prima nec suprema, sed inferior ad illam, quae esset de illo superiori et communiori subjecto, num. 23. ibi : Ad aliam rationem. Videtur velle quod ens praedicetur in quid de passionibus, sed statim post, ab hoc recedit. Tenet enim 1. d. 3. q. 3. num. 67. non praedicari in quid de suis passionibus, neque de ultimis differentiis, de quo postea 1. 4: q. 1.
Alia est opinio Avicennae, 1. Met. c. 1. quod primum subjectum hujus scientiae est ens inquantum ens. Hoc videtur Philosophus probare in primo 4. hujus, t. c. 1. Est scientia quaedam, etc. ubi secundum Commentatorem intendit stabilire subjectum istius artis, ad quod innuitur ibi talis ratio, quia Metaphysica considerat primas causas, ut probatum est in primo hujus ; ideo debet considerare effectum secundum se primarum causarum. Primae autem causae sunt causae secundum se entium inquantum entia ; ergo ens inquantum ens consideratur hic ut subjectum. Item sexto hujus, t. c. 3. postquam distinxit tres partes scientiae speculativae movet dubitationem, utrum prima Philosophia sit universalis, aut circa aliquod genus determinatum, et videtur solvere quod est universalis, et in fine solutionis dicit, t. c. 4. De ente inquantum ens, hujus erit utique speculari. Item ibidem t. C. 3. dicit, si non esset substantia altera praeter natura consistentes, tunc Physica erit prima scientia, quia Physica esset tunc de omnibus entibus, sicut nunc est de omnibus naturalibus, quia tunc omnia entia essent naturalia: sed nunc est ita de omnibus naturalibus, quod primum subjectum ejus est aliquod commune omnibus naturalibus, et non aliquod primum, ad quod omnia alia attribuuntur, sicut patet per Avicennam primo Metaphysicae, c. 2. et primo Physicae suae c. 1. et per Commentatorem. 4. hujus, commento primo, et secundum alios loquentes de subjecto. Primum igitur subjectum primae scientiae est communissimum, alioquin non videtur valere consequentia Aristotelis.
Item dicit Commentator in prooemio tertii hujus, subjectum utriusque scientiae est ens simpliciter hujus, scilicet scientiae disputativae. Item, ad hoc videtur esse ratio: tum quia oportet esse aliquam scientiam per se considerantem communissima, sine quibus non possunt particularia cognosci; tum quia passones hic consideratae, puta unum et multa, potentia et actus, et similia, non videntur esse alicujus determinati primo, sed cujuslibet inquantum ens: illud autem videtur primo esse subjectum et proprium, cujus primo sunt passiones quae per se considerantur in scientia. Item si ista scientia esset de aliquo genere determinato, quod quidem genus haberet aliud superius ad ipsum, tunc alia esset scientia superior et prior ista ; consequens est falsum ex sexto hujus, t. c. 2. et 3. Probatio consequentiae, quia illud superius haberet aliquam passionem demonstrabilem, de ipso in alia scientia ; ergo eadem passio esset demonstrabilis de subjecto illius scientiae, accipiendo pro medio, id cujus primo est, et ita illa scientia de subjecto communiori, demonstraret aliquid, tanquam conclusionem, quod acciperetur hic pro principio, et ita illa scientia esset prior et superior ista.
Secundum opinionem Avicennae ad argumenta responderi potest. Ad primum quod minor est falsa. Ad probationem cum arguitur de aequivocatione entis, videtur negandum secundum Avicennam 1. Metaphysicae c. 5. ut prius allegatum est in lectione ibi, nunc propo sitio ad propositum est applicanda etc. 2. d. Et ad auctoritatem Porphyrii et consimiles pro alia parte respondebitur in 4. quando quaeretur de aequivocatione entis: et ad aliam probationem, cum dicitur quod ens non habet quid, quia est transcendens. Responsio, hoc concluderet aequaliter de omni generalissimo, quia nullum generalissimum habet quidditatem proprie dictam, tamen quodlibet habet quid; tum quia habet essentiam: tum quia alias non praedicaretur de aliquo in quid. Unde probatio ista est insufficiens, quod scilicet si non habet definitionem proprie dictam, non habet quid, non sequitur, nisi de quidditate speciei, cujus proprie est definitio. Ad aliam rationem respondeo, quod ens inquantum ens potest habere passionem aliquam, quae est extra essentiam ejus inquantum est ens: sicut esse unum vel multa, actus vel potentia, est extra essentiam cujuslibet, inquantum est ens, sive quid in se: tamen ens acceptum secundum quamcumque rationem generaliter praedicatur :1c quolibet in quid, et est de essentia cujuslibet. Per hoc patet adi aliam rationem, quia ens praedicatur in quid de quolibet accepto, uti quid est, non tamen accepto secundum quamcumque rationem, se- eundum quam est passio entis.
Ad tertiam rationem dicendum, quod cum dicitur principia entis inquantum ens, non intelligitur ly inquantum reduplicative, ita quod denotet causam, sed speciflcative, ut sit sensus, entis inquantum ens, id est, entis secundum suam entitatem, sicut dicimus, hoc videtur inquantum album, hoc est secundum suam albedinem, consequentia autem non valet, ab inquantum ad universale, nisi quando tenetur reduplicative, de hoc amplius in principio 6. Entia enim non solum sunt causata secundum aliqua posteriora ipsa entitate, sed etiam secundum suam entitatem, ita quod in causatis, entitas est primum causatum, per hoc tenet ratio in principio quarti, t. c. 1. Quoniam autem principia, etc. sicut exponitur ibi extra. Vel universal Uter tenet, quia hic consideraturi causa entis in communi, scilicet Deus, cujus primus effectus est esse. Et nota quod primae causae sciendi sunt primae propositiones immediatae. Alio modo primae causae non tantum sciendi, sed essendi, dicuntur media in demonstratione, quae demonstrant passionem in esse, et cognosci de subjecto. Alio modo dicuntur causae primae essendi, non tamen forte proprie sciendi aliquid de subjecto, quia non sunt medium in demonstratione, sed principia intelligendi subjectum, quia pertinent ad quid subjecti: ita quod intelligendo illud quid, istae causae intelliguntur sicut intrinsecae illi quidditati, ut materia vel forma; vel extrinsecae, et illae intelliguntur prius subjecto, sed non intelliguntur intra quidditatem subjecti.
Haec scientia est circa primas causas primis duobus modis, quia illi duo modi non differunt, nisi penes totum et partem, propositionem et terminum, et de communissimisfiunt propositiones primae, et communissima sunt prima media in demonstratione. Isto modo, entis inquantum ens sunt principia, tenendo inquantum reduplicative, etiam licet ens sit univocum ad omnia. Aliis duobus modis non est ista scientia circa primas causas entis, inquantum ens, si inquantum tenetur reduplicative, quia non omnis entis sunt causae tales extrinsecae, ut patet: nec intrinsecae, quia non simplicium, sed sic oportet inquantum teneri specificative. Ubi notandum quod quatuor causae, inquantum quaelibet in suo genere dat esse circumscribendo rationem motus et mutationis, pertinent ad Metaphysicum: materia et forma, inquantum sunt partes essentiae: efficiens, inquantum dat esse circumscribendo motum, licet enim non ageret nisi movendo, tamen ratio dantis esse, prior est ratione moventis: finis autem, inquantum res secundum sui entitatem ad illud ordinantur, licet non possint illud attingere, nisi per motum vel operationem, prior tamen est ratio ordinis secundum esse quam secundum operationem. Aliter dicitur ad hoc, cum dicitur entis inquantum ens, sunt principia, non intelligitur nisi de ente creato, et si concludatur, ergo cujuslibet entis talis sunt principia, nihil mali accidit de tali ente.