REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Henrici, creaturas fuisse ab aeterno, secundum esse essentiae, et per esse existentiae tantum poni respectum ad efficiens, probatur hic, et in Oxon. I. dist. 36. quaest. unic.
Dicitur ad quaestionem, quod res dicitur dupliciter, vel a reor, reris, vel a ralitudine. Primo modo quodlibet potest dici ens, sive sit opinabile, sive existens, et fictitia, et similia. Secundo modo dicitur ens ratum, firmum, quod habet veram entitatem, et illud non dicitur de impossibilibus, nec de puris fictiliis, sicut ens primo modo. Est ergo ens primo modo indifferens ad ens verum et fictum, et illud non per aliam intentionem realem dicitur ens ratum, quam ens primo modo, quia indifferens non determinatur ad unum illorum, nisi per aliquid superadditum. Ulterius notandum quod illud ens ratum.est exemplatum in mente divina, et adhuc est indifferens ad esse existentiae, et non existentiae ; et ideo ultra exemplatum non dicit esse existentiae, nisi respectum ad causam efficientem, a qua habet esse existentiae. Sed esse exemplatum tantum dicit respectum ad exemplar, non ad causam efficientem. Primus respectus aeternus est, sed respectus existentis in effectu ad causam efficientem temporalis est, et respectus prius est in potentia distante ab actu, quam sit actu sub hoc respectu ad causam efficientem, nec ex his fit compositio, scilicet ex actu et potentia.
Ultimo dicitur quod nullum esse dicit aliquid additum essentiae, quia si sic, quaerendum esset de isto addito, cum ipsum sit ens, an suum esse dicit additum supra essentiam, et sic esset processus in infinitum.
Per hoc patet ad quaestionem, quod res antequam causetur, habet verum esse ratum quidditativum, non tamen prius habet esse existentiae. Pro illa opinione arguitur, quia eadem res est prius intellecta, et postea posita in esse existentiae, quia secundum Augustinum 5. super Gen. ad litteram, et 3. de Trinit. cap. 7. Non aliter novit Deus fienda quam facta: igitur eadem res habuit esse verum quidditativum, antequam habuit esse existentiae, quia habuit verum esse cognitum a Deo.
Item, proportio est relatio ; igitur praesupponit id, quo fundatur cum igitur proportio sit intellecti ad intellectum, praesupponit ens verum intellectum.
Item, sicut ens ad non ens, sic possibile ad impossibile ; igitur permutatim sicut ens ad possibile, sic non ens ad impossibile ; sed omne ens est possibile, igitur quod est omnino non ens, est impossibile.
Item, si res primo non habuit verum esse, sed simpliciter non esse, et chimaera habuit simpliciter non esse, et tamen chimaerae repugnat esse, et rei creatae non repugnat, et utrumque est nihil prius, per te ; igitur unum non est magis nihil alio, quia illud est magis nihil alio, quia illud est magis nihil, cui repugnat esse magis, quam cui non repugnat.
Item arguitur, D. Augustinus de Natura boni, cap. 8. Si forma est aliquod bonum, capacilas formae non nullum bonum: igitur si esse est bonum, capax esse existere erit non nullum bonum.
Item, Avicenna 8. Metaph. cap. ultimo : Fluxus rerum a Deo duplex est, quia aliter est fluxus secundum esse quidditativum, quam secundum esse existentiae, et unus fluxus est prior alio.
Si arguitur contra ista, quod nihil , esset novum in creatione, nisi respectus, et per consequens non esset aliud absolutum novum ; et cum in omni alteratione sit nova qualitas absolute inducta, et in creatione substantiae nihil absolutum novum, sed tantum respectus ad causam efficacem, sequitur quod alteratio magis posset dici creatio, quam nova productio substantiae.
Dicunt ad illud, quod non solum est respectus novus, sed quod tota res sub uno respectu praecessit, et tota res sub alio respectu est nova.
Contra, quamquam totum sub respectu sit novum, tamen ibi nihil partiale est novum, nisi respectus, quia tale illud totum est antiquum. Unde quamquam Socrates albus sit de novo generatus, hoc est quia non nisi albedo nova generatur ; sic non erit totum novum, nisi quia respectus novus.
SCHOUUM II.
Refutatur late dicta sententia, et rejiciuntur varia effugia pro ea excogitata, de qua egit Doctor in Oxon. d. 36. ideo videtur ea resumpsisse hic, ut refutaret responsiones datas ad impugnationes, quas ibi fecit.
Arguo igitur contra istam opinionem : Primo ex his, quae ponit iste Doctor, quia ipse ponit quod respectus non est res alia a fundamento ; igitur non stant simul, quod respectus est novus, et fundamentum aeternum, quianon potest eadem res esse res nova, et non nova.
Item, ille Doctor dicit quod in Deo non potest esse nova relatio ad creaturam, quia eadem est relatio, vel respectus nunc actualis, et prius aptitudinalis ; igitur pari ratione in proposito, idem erit respectus actualis et aptitudinalis creaturae ad Deum ; cum igitur idem sit fundamentum nunc respectus actualis, et prius respectus aptitudinalis, et fundamentum est aeternum, igitur et quilibet respectus ad Deum est aeternus.
Item, ex extremis existentibus eisdem, et eodem modo se habentibus intrinsece, erit respectus idem, si consequitur naturam extremorum. In proposito extrema sunt eadem, et eodem se habent, ita quod non mutantur nisi ad respectum, ex quo creatura habet verum esse aeternum, et impossibile estVjuod mutatio praecise terminetur ad respectum intrinsecum consequentem naturam extremorum.
Item, illa productio, quae est de nihilo ad ens unum, est vera creatio. Sed productio essentiae lapidis quantum ad esse quidditativum, vel ratum, est productio de nihilo ad ens verum, et est aeterna per te ; igitur creatio est aeterna, quod negat iste Doctor.
Dicitur, quod esse quidditativum non sit in isto, ut in lapide per efficientem, sed per exemplationem ; unde ille respectus esse essentiae, ut lapis ad Deum, non est ad causam efficientem, sed ad exemplantem.
Contra, nihil ab essentia divina potest poni necesse ex se, in quocumque esse, et illud concedit ille Doctor et omnes alii. Quia si sic, nulla causa esset, qua esset necessarium, cum omne necessarium aliud a Deo, sit ab aliqua causa, impossibile est ponere aliud a Deo necessarium a se. Et sic impossibile est aliquid habere causam entitatis suae,nisi habeat causam efficientem, quia non potest habere causam formalem, nec materialem, nec finalem, nisi habeat causam efficientem, quia finis movet efficientem sicut amatum, elc. et efficiens inducit formam in materiam ; igitur lapis in esse quidditativo habet causam efficientem.
Nec valet dicere quod causa ejus est causa exemplaris, et illa est actus naturae, quia Aristoteles comprehendit sub causa efficiente tam agens a proposito, quam necessarium. Unde vel oporlet fingere causam, vel oportet dicere quod omne habens aliam causam, habet causam efficientem, et tunc illud esse quidditativum habet causam efficientem.
Item, lapis in illo esse quidditativo est ens ratum et firmum, quaero quo formaliter habet esse ? Aut respectu exemplaris passive, aut aliquo praesupposito respectu ? Si primo modo, hoc est contra Augustinum 7. de Trin. 2. Unumquodque prius est ad se, etc. quia si nihil esset ad se, excepta relatione, nihil esset ad aliud. Similiter est contra Aristotelem 4. Metaph. ubi infert quod si omnia apparentia essent vera, omnia essent ad aliquid, quod tamen videtur satis inconveniens, quod quodlibet intrinsece sit ad aliud ; igitur non solum respectu exemplationis tanquam quo, formaliter habet lapis hoc esse quidditativum. Si aliquo praesupposito respectu, hoc non esset nisi essentia divina: igitur prius est illud esse quidditativum ab essentia divina tanquam ab efficiente, quam sit exemplata ab illa tanquam ab exemplante.
Item, istae res secundum esse essentiae, vel quidditativum, aut ponuntur ut terminent intellectionem divinam, aut non ; si non, tunc frustra ponuntur, quia non videtur alia necessitas, quia non videtur quod sint ponendae necessario, nisi sicut objectum secundarium, sed ponitur essentia ut primarium terminans. Si primo modo, cum quodlibet intrinsecum Deo sit ex se necesse, et nihil extra Deum est ex se necesse esse, sequitur quod propter nihil intrinsecum Deo debet poni necessario aliquid extrinsecum, quia nihil quod est ex se necesse esse, coexigit simul minus necessarium, quia posito, per impossibile, quod quodlibet minus necessarium destrueretur, non propter hoc necesse esse ex se destruitur. Si tamen aliquid intrinsecum Deo coexigeret lapidem in hoc esse, destructo hoc esse, destruetur aliquid intrinsecum Deo ; igitur non est necesse ponere tales res, ut terminum intellectionis Dei. Item, cum dicitur quod esse in effectu, nullam rem addit, et tamen quod ex his fit compositio tanquam ex potentia distante ab actu et ex actu, videntur plane repugnare, quia omnis realis compositio requirit rem additam rei.
Item, quod dicitur quod potentia objectiva primo est in intelligi, et postea ponitur in esse, quia actus et potentia dividunt omne ens, illud nullam compositionem habet, quia eadem albedo, quae prius intelligitur in potentia, postea est in actu, 8. Metaph. et tamen non est magis composita albedo postea posita in actu, quam illa quae. intelligebatur in potentia ante actum.
Item, isti tenent quod relatio non facit compositionem cum suo fundamento, quia non dicit rem aliam, et tamen in proposito dicit quod nullum esse dicit additam respectu essentiae, et tamen quod facit compositionem.
Item, quod dicitur, quod prius est esse in potentia, et postea esse in effectu, quaero, aut intelligitur ista potentia esse praesupposita, vel receptiva ipsius actus. Si primo modo, igitur adveniente actu non manet ista potentia, quia si sic, opposita sunt simul. Si secundo modo, igitur illa recipit actum, et per consequens haec est vera mutatio a privatione ad formam, cum aliquid addatur ex hoc, quod praefuit in potentia receptiva esse in effectu, et per creationem illa potentia recipit actum ; igitur vere mutatur.