Hieronymus. Marcus evangelista, sicut cervus ad fontes aquarum desiderans, saltus in planis et arduis dat, et velut apis melliflua flores summatim degustat; unde a Nazareth venientem iesum enarravit dicens et factum est in diebus illis, venit iesus a Nazareth Galilaeae, et baptizatus est a ioanne in iordane. Chrysostomus.
Alterum siquidem baptisma ordinans, ad ioannis venit baptisma; quod respectu sui baptismi incompletum erat, a Iudaico vero baptismate alienum, tamquam in amborum medio existens, ut per baptismi naturam ostendat, quia non in peccati remissionem baptizatur, aut quasi indigens spiritus sancti acceptione: his enim ambobus baptisma ioannis carebat. Baptizatus est autem ut notus omnibus fieret, et in eum crederent; et ad implendum omnem iustitiam, quae est observatio mandatorum: mandatum siquidem erat hominibus baptismum subire prophetae. Beda. Baptizatus est, et ut baptismate suo ioannis baptisma comprobaretur, et ut iordanis aquam sanctificans, per descensionem columbae, spiritus sancti in lavacro credentium monstraret adventum; unde sequitur et statim ascendens de aqua, vidit apertos caelos, et spiritum sanctum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. Aperiuntur autem caeli non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis, quibus ezechiel in principio voluminis sui eos apertos esse commemorat.
Hoc autem, quod apertos caelos post baptisma vidit, nostri utique gratia factum est, quibus per lavacrum regenerationis ianua panditur regni caelestis. Chrysostomus in Matth.. Vel ut de caelis hominibus sanctificatio tribuatur, ac terrena caelestibus coniungantur. Spiritus autem sanctus super eum descendisse dicitur, non tamquam tunc primum ad eum accesserit (non enim ab eo umquam fuerat derelictus), sed ut ostenderet christum qui a ioanne praedicabatur, tamquam digito quodam fidei omnibus demonstratum. Beda.
Quod etiam in baptismum descendere visus est spiritus sanctus, signum erat conferendae nobis in baptismo gratiae spiritualis.
Hieronymus. Haec est unctio christi secundum carnem, scilicet spiritus sanctus, de qua dicitur: unxit te deus deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Beda. Bene autem in specie columbae descendit spiritus sanctus, quod multum simplex est animal, atque a malitia fellis alienum, ut figurate nobis insinuaret quia simplicia corda quaerit, nec habitare dignatur in mentibus impiis. Hieronymus.
In specie etiam columbae spiritus sanctus descendit, quia in cantico de ecclesia canitur: sponsa mea, amica mea, dilecta mea, columba mea. Sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in ioseph, et mea dilecta in ioanne baptista, columba in christo et apostolis, quibus dicitur: estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
Beda. Sedit autem columba super caput iesu, ne quis putaret vocem patris ad ioannem factam, non ad dominum. Bene autem addidit manentem in ipso: hoc enim est christo speciale ut implens eum semel spiritus sanctus nunquam recedat.
Nam fidelibus eius ad signa virtutum, et miracula facienda aliquando gratia spiritus confertur, aliquando tollitur; quibus tamen ad operationem pietatis et iustitiae, ad amorem dei et proximi conservandum numquam gratia spiritus abest. Ipsum autem qui baptizandus cum aliis ad ioannem venit, verum esse filium dei in spiritu sancto baptizare volentem vox patris docuit; unde sequitur et vox facta est de caelis: tu es filius meus dilectus, in te complacui. Non autem per hoc ipse filius quod nesciebat docetur; sed nobis quid credere debeamus ostenditur. Augustinus de cons. Evang.. Unde matthaeus ait dictum esse: filius meus dilectus, quia ostendere voluit ad id valere quod dictum est: hic est filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur, quod ipse filius esset dei. Si autem quaeris quid horum in illa voce sonuerit; quodlibet accipe, dummodo intelligas eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam.
Quod autem deus in filio sibi placuisse videatur, admonemur ex eo quod dictum est in te complacui. Beda. Nos quoque vox eadem docuit per aquam ablutionis, et spiritum sanctificationis dei posse filios effici; mysterium etiam trinitatis in baptismate demonstratur. Filius baptizatur, spiritus descendit in specie columbae, patris vox filio testimonium perhibentis auditur. Hieronymus. Moraliter et nos de volubilitate mundi, odore florum, et munditie tracti, cum adolescentulis post sponsum currimus, et baptismi sacramento de duobus fontibus dilectionis dei et proximi, gratia remissionis abluimur, et ascendentes spe caelestia secreta mundi cordis oculis intuemur. Dehinc spiritum sanctum spiritu contrito et humiliato cum simplici corde descendentem ad mansuetos, et cum caritate numquam cadente manentem suscipimus.
Et vox domini de caelis ad nos a deo dilectos dirigitur: beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur, et tunc in nobis complacet pater cum filio, et spiritu sancto, quando efficimur unus spiritus cum deo.