DE NAT. MATERIAE ET DIM. INT.

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

Capitulus 8

Quomodo in homine sunt plures formae secundum essentiam, sed una tantum secundum esse.

Nunc restat ostendere quomodo possibile sit essentiam alicuius formae ponere in homine, sic quod ad eam non sequatur esse substantiale: hoc enim supposuimus superius.

Ad huius ergo evidentiam considerandum est quod proprium est substantiae esse simpliciter, unde generatio quae terminatur ad formam, sive esse substantiae, est generatio simpliciter; proprium vero per accidens est esse secundum quid, sicut generatio rei sub forma accidentali, est generatio secundum quid.

Esse autem simpliciter est esse absolutum non dependens ab esse alterius sicut ei inhaerens, licet omnia dependeant a deo sicut a causa prima. Sic autem aliquid continet perfectam rationem essendi secundum quod perfecta ratio essendi reperitur in eo, ut in substantia, ut dicitur sexto metaph.. Ad istud ergo esse absolutum participandum accedunt partes substantiae, per quod trahuntur ad genus sui totius. Esse vero accidentis dependens est per modum inhaerentis: unde accidentia non trahuntur in genus illius cui inhaerent.

Ex quo patet differentia inter esse partis alicuius totius et esse accidentis.

Esse autem alicuius totius absolutum aliquando est proprius effectus dei, scilicet quando tota res secundum omnia principia sua deducitur ex nihilo ad esse perfectum: sicut fuit in prima productione rerum, in qua causalitas dei extendebatur usque ad ipsam materiam; quandoque vero esse est effectus creaturae, scilicet quando agens physicum agit ex suppositione subiecti, non producens totum illud quod pertinet ad esse rei, sed formam tantum, transmutando materiam ad talem vel talem formam: ad materiam enim actio creaturae non se extendit, ut supra dictum est. In hoc enim convenit agens divinum cum agente physico, quia utrumque ad esse absolutum terminat actionem suam, quod est ultimum transmutationis sive simplicis emanationis; licet in simplici emanatione non sit prius et posterius, nisi secundum intellectum tantum. Cum ergo tale esse absolutum sit terminus utriusque actionis, ut dictum est: materiae autem non est esse ut subiecti, quod est esse absolutum, nec etiam formae materialis, cum ipsa non sit habens esse, licet sit quo aliquid est; et neutra actio terminatur ad materiam, vel formam materialem, sed ad esse compositi, cuius est per se et absolute subsistere: de intellectu enim eius est habere esse, quod non est de ratione et intellectu essentiae.

In tali enim composito necessario est compositio duplex, suppositi scilicet et essentiae, quae in re materiali differunt necessario, cum individuum in materialibus multa addat supra naturam speciei, quae essentiam tantum complectitur; et ideo alia est compositio totius rei et sui esse. In rebus vero immaterialibus creatis tantum altera compositio invenitur, rei scilicet et esse. In ipsis ergo non est essentia habens esse per aliquid quod realiter a se differat, cum idem sit essentia et res quae significatur ut habens esse; ideo essentia in eis est non tanquam principium tantum quo aliquid dicitur esse, sed sicut habens esse absolutum non inhaerens. In substantiis vero compositis et materialibus, in quibus essentia realiter differt a supposito, essentia non habet esse nisi per suppositum, cuius est esse simpliciter et absolutum: unde essentia in eis non est ut habens esse, sed ut reductum ad esse per suppositum aliquod individuum, cuius est habere esse absolutum, ad quod terminatur actio producentis.

Cum ergo forma materialis sit ad quam non sequitur aliquod suppositum vel individuum, cuius est habere esse absolutum ad quod terminetur actio producentis, ut dictum est; possibile erit ponere formam aliquam substantialem sine esse, sicut possibile est ponere id quod est principium sine relatione principii et sine principiato. In immaterialibus vero non est hoc invenire, cum in eis non sit essentia quae non sit suppositum: unde posita essentia in eis necessario ponitur esse, quod est suppositum.

Ad constitutionem autem suppositi materialis sive individui, quantitas terminata requiritur, quae ubicumque fuerit, tale individuum necessario erit, cum ipsa sit proprium et inseparabile signum individui, ut supra dictum est. Omnes autem formae elementares terminatas quantitates requirunt et diversas ab invicem: unde ubicumque fuerit forma elementaris, necessario erit suppositum, cuius est habere esse completum et terminatam quantitatem: unde formae elementares non possunt in essentiis suis simul esse in una re: ut patet in Lib. De generat. Et corrupt..

In mixtis autem rebus in quibus forma non educitur de materia quantitatis, non sequitur materiam in ordine ad talem formam, licet esse actu per eam in re habeat, ut dictum est: cum quantitas semper respondeat illi principio, vel redeat in principium a quo originem sumpsit. Anima autem hominis non est quanta per se nec per accidens, ut dictum est. Unde non repugnat in tali re ponere essentiam formae a qua dependeat quantitas secundum originem, sive cum esse quod se habeat ad illam formam ut principium ad principiatum.

Unde tali essentiae formae ratio actus non convenit, sicut nec materiae, cum esse sit actus communis et primus non solum materiarum, sed etiam formarum; unde sine esse forma non dicitur actus.

Solum enim natura substantialis esse in substantiis impedit duas formas substantiales simul esse in eadem materia, quia esse substantiae est esse simpliciter: unde quod advenit tali esse est accidens necessario.

Esse etiam substantiae habet se sicut unitas rei, quia unum et ens convertuntur: unde una res non potest habere duo esse substantialia, nisi amittat unitatem suam; unde in re composita ex substantia et accidente non est unitas nisi secundum quid.

Nihil ergo contradictionis sustinebimus, si posuerimus in re aliquas formas, ad quas tamen non sequatur esse simpliciter.

Solum enim per naturam ipsius esse simpliciter, quod in substantia reperitur, simpliciter impeditur pluralitas formarum substantialium eiusdem rei. Unde certum est, et a philosopho ostensum, quod impossibile est plura esse substantialia in una re ponere, sed solum forma ad quam esse sequitur, in re ipsa ponitur; aliae vero ei non connumerantur.

Quomodo autem hoc intelligi possit, diligenter considerandum est in rerum progressu.

Sciendum est igitur quod materia est in potentia ad omnes formas quae de ea educi possunt, unde quanto ad plures earum simul accedit, tanto plus perficitur eius potentia. Et ideo in elementis materia est minime perfecta, quia solum unica forma unius elementi perficitur simul: et si quandoque virtus formae alterius elementi sibi adsit, hoc non est per modum manentis, sed per modum alterantis, sicut patet quando calor ignis agit in aere ad inductionem formae ignis.

In corporibus vero mixtis magis perfecta est materia: ibi enim cum una forma mixti quae dat esse, sunt omnes formae elementorum, virtute tamen et non in essentia, quia quaelibet illarum requirit debitam quantitatem et terminatam, ut dictum est: unde cum unum sit suppositum mixti et esse unum, una est forma eius.

Supposita autem mixta quaedam sunt animata, et praecipue homo cuius forma non producitur ex materia disposita per qualitatem mixti; unde conveniens est ut in animatis sint essentiae aliquarum formarum sine esse: hoc enim est propinquissimum in quo animata possunt transcendere simpliciter mixta, scilicet perficiendo suam materiam in acquisitione plurium formarum simul. Sicut videmus quod alio modo fit simplex ex mixtis et alio modo ex materia prima, in qua nihil est de actu formae educendae antequam fiat, sicut in aere non est aliquid de forma phialae, antequam phiala fiat, et in ligno similiter nihil est de lecto, antequam fiat.

Sic enim se habet materia prima ad ea quae ex ea fiunt, sicut se habet argentum ad statuam et lignum ad lectum, ut dicitur primo physic..

In mixto vero manent formae miscibilium secundum virtutem, secundum philosophum. Virtus autem ad actum pertinet. Et ideo in mixto est unde agatur ad generationem alterius miscibilium, secundum quod virtus unius miscibilium vincit proportionem, in qua salvatur forma mixti; unde corrupto mixto generatur corpus simplex: in hac namque transmutatione fit spoliatio omnium quae erant ipsius mixti, nec aliquid manet nisi materia prima tantum.

Sed in generatione ipsius mixti non fit spoliatio simplicium usque ad materiam primam: aliter virtutes simplicium non manerent in mixto. Nunc autem manent.

Unde non est corruptio simpliciter, per quam fit generatio compositi, cum elementa non corrumpantur penitus, sicut dicitur primo meteor., quia eorum est mixtio quorum est separatio; non enim miscentur nisi ea quae apta sunt per se existere. Idem enim est de materia disposita per aliquam alterationem factam circa ipsam et de mixto: tunc enim virtus formae inducenda est in ea potentia. Unde potentia sua non est iam adeo remota ab actu formae, sicut ante alterationem. Ante namque alterationem ipsa materia erat in potentia remota ab actu; inchoata vero alteratione, incipit potentia appropinquare actui, sicut vincente altero miscibilium appropinquatur ad actum simplicis elementi.

Cum vero alteratio magis ac magis intenditur, plus et plus ad actum acceditur: unde completa alteratione, materia est in actu constituta.

Alia igitur est potentia materiae nudae et nondum alteratae a potentia mixti, in qua est virtus alterativa: unde haec est propinquior actui quam illa et perfectior, quia magis procedit ad suum actum.

Si igitur foret in mixto forma elementi simplicis, quod est impossibile, sicut supra ostensum est, statim unico virtutis suae actu foret per se existens: esse enim est propinquissimum essentiae formae, licet ab invicem differant in materialibus.

Ideo licet propinquior sit potentia materiae in qua sunt miscibilia in mixto actui suo quam potentia materiae nudae, in qua nihil de actu est; alteratione tamen indiget ad hoc quod haec potentia actui suo coniungatur: unde miscibilia in mixto non sunt in potentia maxime appropinquata actui, quando mixtum est in optima sui proportione, sed tunc maxime elongata sunt ab actu suo in tali genere; non tamen tantum distant, sicut potentia materiae nudae.

Potentia autem in qua sunt partes organicae ad esse per se, est in maiori propinquitate ad esse seorsum, quam sit potentia ipsius mixti: quia, sicut dicitur septimo metaph., partes animatorum sunt in potentia propinqua actui eorum proprio per separationem a toto; quod verum est de toto etiam in imperfectissimo gradu suo manente.

Unde quandoque virtus alterativa quae in rebus invenitur animatis inquantum mixtae sunt ex quatuor primis corporibus, minime agit, scilicet quando elementa maxime ducta sunt ad medium, ut est in homine, in quo inter omnia mixta maxima est elongatio a contrarietate; adhuc tamen partes animatorum sunt in potentia maxime propinqua actui, alteratione tamen maxime distante a suo termino. Ex quo concluditur quod haec propinquitas non est per dispositionem materiae per alterationem aliquam cuius terminus sit inductio novae formae per essentiam. Essentia tamen formae noviter induci non potest nisi praecedente alteratione, cuius terminus est productio formae de novo.

Constat tamen, quod in parte a toto separata sit forma substantialis. Unde, cum impossibile sit duo esse substantialia in eadem re ponere, ut supra dictum est, nec per aliquam alterationem praecedentem pars est in potentia in suo toto maxime propinqua actui, nec forma de novo inducitur nisi per alterationem; unde nec caelum, quod est agens universale respectu istorum inferiorum, nec aliquod particularium agentium aget nisi alteret: et ideo caelum est primum alterans secundum philosophum.

Necessario ergo sequi videtur aliquam formam in parte rei sine esse ponere, et ideo partem esse in potentia maxime propinqua actui. Esse enim est maxime propinquum formae, ut dictum est, quia non requiritur ad hoc quod esse substantiae proprium sequatur formam, nisi quod res per se ponatur, quod unica actione fieri potest.