Postquam dionysius, in praecedenti capitulo, tradidit modum procedendi in opere et rationem divinorum nominum, in hoc II cap. Intendit ostendere quod divina nomina, de quibus in hoc libro agitur, communia sunt toti trinitati; et ideo capitulum istud intitulatur de unita et discreta theologia, quia in hoc capitulo traditur quae dicantur communiter de tota trinitate et quae de distinctis personis. Et traditur etiam in eodem capitulo, quae sit ratio communitatis et distinctionis in divinis, quod ad secundam partem tituli pertinet, cum dicit: et quae est divina unitio et discretio.
Dividitur autem istud capitulum in duas partes: in prima ostendit quae dicantur communiter et quae distinctim in trinitate; in secunda assignat rationem communitatis et distinctionis; ibi: oportet...p circa primum, duo facit: primo, ostendit quod nomina divina, de quibus in hoc libro agendum est, in tota trinitate accipienda sunt; in secunda, removet obiectionem in contrarium factam; ibi: si autem...p circa primum, tria facit: primo, ponit veritatem intentam; secundo, probat eam; ibi: et quidem...; tertio, excusat se a diligentiori probatione; ibi: igitur istis...p dicit ergo, primo, quod per se bonitas laudatur ab eloquiis, idest sacris Scripturis, sicut determinans, idest distinguens ab aliis et manifestans totam divinam essentiam, quodcumque est, quia cuicumque convenit divina essentia, convenit ei per se bonitatem esse et e converso. Et hoc probat per hoc quod in sancta Scriptura inducitur ipsa divinitas, in persona filii, dicens: quid me interrogas de bono? nullus bonus nisi solus deus ut habetur Luc. 18; quod intelligendum est de bonitate per se. Et quia ita est de nomine bonitatis, igitur et in aliis libris post inquisitionem demonstratum est a nobis, quod omnia nomina deo convenientia, laudantur in sacris Scripturis, non particulariter, quasi uni soli perfecte convenientia, sed in trinitatis tota et perfecta et integra et prima deitate.
Totum autem hic non accipitur secundum quod ex partibus componitur, sic enim deitati congruere non posset, utpote eius simplicitati repugnans, sed prout secundum Platonicos totalitas quaedam dicitur ante partes, quae est ante totalitatem quae est ex partibus; utpote si dicamus quod domus, quae est in materia, est totum ex partibus et quae praeexistit in arte aedificatoris, est totum ante partes. Et in hunc modum tota rerum universitas, quae est sicut totum ex partibus, praeexistit sicut in primordiali causa in ipsa deitate; ut sic, ipsa deitas patris et filii et spiritus sancti, dicatur tota, quasi praehabens in se universa.
Perfecta, non est accipiendum secundum modum significationis vocabuli, quo perfectum dicitur quasi complete factum, sicut perambulasse nos dicimus, quando ambulationem complevimus; unde quod non est factum, non potest secundum hanc rationem dici perfectum; sed quia res quae fiunt, tunc ad finem suae perfectionis perveniunt, quando consequuntur naturam et virtutem propriae speciei, inde est quod hoc nomen perfectum assumptum est ad significandum omnem rem quae attingit propriam virtutem et naturam. Et hoc modo divinitas dicitur perfecta, inquantum maxime est in sua natura et virtute.
Integrum autem et perfectum idem videntur esse; differunt tamen ratione: nam perfectum videtur dici aliquid in attingendo ad propriam naturam, integrum autem per remotionem diminutionis, sicut dicimus aliquem hominem non esse integrum, si postquam attigit propriam naturam, aliquo membro mutiletur. Et quia a deitate trinitatis nihil subtrahi potest, ad hoc significandum addidit: integra.
Prima autem ad significandum quod deitas trium personarum non est deitas participata; primum enim dicitur quod est imparticipatum, sicut per se deitas et per se bonitas. Et videntur esse posita ad excludendum errorem Origenis et Arii, qui posuerunt deitatem filii esse participatam.
Et ut ostendat quod dei nomina non solum communiter dicuntur de tribus personis, sed aequaliter et eodem modo, subiungit quod et demonstratum est omnes praedictas nominationes apponi, idest attribui, simpliciter, absolute et inobservatim totaliter, universae totalitati perfectae et omnis, idest totius deitatis; ut quod dicit: universae, referatur ad numerum personarum, alia vero ad perfectionem essentiae; et hoc: simpliciter, quod respondet ei quod dixerat: prima; nam ea quae sunt imparticipata dicuntur simpliciter, ea vero quae sunt participata bona particulariter dicuntur, secundum Augustinum: tolle hoc et illud et videbis bonum omnis boni; absolute, quod respondet ei quod dixerat: integra; nam ea quae sunt corrupta non possunt absolute nominari, sicut homo mortuus non dicitur absolute homo; inobservatim totaliter, idest absque reliqua observantia distinctionis, quod respondet ei quod dixit: perfecta; nisi enim esset perfecta deitas in qualibet personarum, oporteret observare qualiter aliquid diceretur de una et qualiter de alia.
Deinde, cum dicit: et quidem..., probat quod supposuerat; et primo: specialiter dicitur de quibusdam nominibus; secundo: de omnibus; ibi: et ut summatim...p dicit ergo, primo, quod, sicut commemoratum est in libro de theologicis hypotyposibus, si aliquis dicat hoc quod dictum est: nullus bonus nisi solus deus non esse dictum de tota deitate, idest de omnibus personis et per hoc praesumat errorem, dividere audens unitatem unitatis divinae, dicendum est contra eum quod et ipsum verbum, idest dei filius, tamquam naturaliter bonitatem habens dixit Ioan. 10: ego sum pastor bonus, et in Psalmis dicitur, nempe psalm. 142: spiritus tuus bonus.
Et similiter si aliquis hoc quod dicitur, Exod. 3: ego sum qui sum non dixerit laudari de tota trinitate, idest de omnibus personis, sed de una tantum, quomodo accipiet hoc quod dicitur Apoc. 1 de filio: haec dicit qui est et qui erat et qui venturus est omnipotens; et quod introducit apostolus de filio, Hebr. 1: tu autem idem ipse es; et de spiritu sancto, Ioan. 15: spiritus veritatis qui est, qui a patre procedit? licet littera nostra non habeat: qui est. Et similiter si aliquis dicat quod non tota divinitas est vita, quomodo verum est quod dei filius dixit, Ioan. 5: sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat et ibid. 6: spiritus est qui vivificat? et quod tota deitas habeat omnium dominationem, non posset dici in quot locis sacrae Scripturae frequentatur hoc nomen dominus de patre et filio, et hoc ut loquamur de deigena deitate patris aut filiali filii. Sed et spiritus dominus est, ut dicitur II corinth. 3. Et similiter pulchrum et sapiens, in omnibus personis deitatis, laudatur et lumen et deificum et causa et omnia quaecumque sunt totius deitatis, sacra eloquia deducunt ad omnem laudationem divinam, quandoque quidem simul comprehendendo quod convenit omnibus personis, ut cum dicitur: omnia sunt ex deo, quandoque autem distinctius de una persona, sicut cum dicitur de filio Col. 1: omnia per ipsum et in ipso facta sunt et...
In ipso consistunt; et in Psalmis: emitte spiritum tuum et creabuntur.
Deinde, cum dicit: et ut summatim... Ostendit propositum communiter de omnibus dei nominibus, dicens quod, ut in summa dicatur de omnibus dei nominibus, ipsum dei verbum dixit, Ioan. 10: ego et pater unum sumus, per quod ostenditur quod quaecumque dicuntur de filio et de patre dicuntur; et Ioan. 16: et cuncta quae habet pater mea sunt; et similiter quaecumque sunt patris et filii, sacra Scriptura attribuit communiter et unite divino spiritui: divinas operationes, honorem divinum, fontanam et indeficientem causam et distributionem benignorum donorum.
Et haec omnia habentur I corinth. 12: haec omnia operatur unus atque idem spiritus.
Et haec adeo vera sunt quod nullum assuetum in divinis eloquiis, qui non habeat corruptam intentionem in eis, arbitror ad haec contradicere, quod scilicet omnia nomina deo convenientia insunt toti deitati, secundum perfectum modum loquendi de deo.
Deinde, cum dicit: igitur istis... Excusat se a diligentiori inquisitione praedictorum; et dicit quod ista breviter et particulariter hic sunt determinata ex sacris Scripturis, sed in alio libro sufficientius.
Unde quamcumque dei nominationem conabimur exponere in praesenti opere, oportet ipsum nomen recipi in tota deitate, idest in omnibus personis; et ad hoc inducitur totum praesens capitulum.
Deinde, cum dicit: si autem quis... Excludit obiectionem; et primo, ponit obiectionem; secundo, modum solvendi; ibi: si enim aliquis...p posset autem aliquis obiicere quod per hoc quod omnia nomina quae dicuntur de patre, attribuuntur filio et spiritui sancto, tollitur omnino distinctio personarum et inducitur confusio in divinis personis, quae deo non convenit. Sed ipse dicit quod si quis hoc obiiciat non est arbitrandum quod sermo eius sufficiens sit ad persuadendum quod verum dicat; non enim per hoc tollitur distinctio personarum.
Deinde, cum dicit: si enim aliquis... Ponit modum solvendi, dicens, quod si ille qui sic obiicit, totaliter contradicit sacris Scripturis, talis omnino elongatus est a nostra sapientia. Non enim ad theologum pertinet probare ea quae sunt fidei ei qui Scripturas non recipit, cum fides sit supra rationem. Unde si ipse non habet curam ut veneretur divina eloquia, quomodo nobis potest esse cura ut manuducamus eum ad divinam scientiam? quia in scientiis philosophicis ita est quod nullus sapiens disputat contra negantem principia suae artis.
Sed si aliquis sic obiiciens velit respicere ad veritatem sacrorum eloquiorum, nos, utentes sacra Scriptura quasi quadam regula et lumine manifestante veritatem, procedimus, non declinantes a sacra Scriptura, ad excusandum nos a praedicta obiectione et dicimus quod sacra Scriptura quaedam tradit communiter de tribus personis, quaedam distinctius et neque ea quae sunt communia licet distinguere, neque ea quae sunt distincta confundere; sed, sequendo sacram Scripturam, secundum nostrum posse, convenit nos respicere ad divinas veritates. Quia nos, a sacra Scriptura recipientes manifestationem dei, ea quae in sacra Scriptura sunt posita, oportet nos custodire sicut quamdam optimam regulam veritatis, ita quod neque multiplicemus, addentes; neque minoremus, subtrahentes; neque pervertamus, male exponentes; quia dum nos custodimus sancta ab ipsis custodimur et ab ipsis confirmamur ad custodiendum eos qui custodiunt sancta. Oportet enim non solum conservare ea quae in sanctis Scripturis sunt tradita, sed et ea quae dicta sunt a sacris doctoribus, qui sacram Scripturam illibatam conservaverunt.
Deinde, cum dicit: igitur unita... Manifestat positam solutionem quantum ad hoc quod dixit quod sacra Scriptura quaedam tradit de trinitate unite et quaedam discrete; et dicit quod unita totius deitatis, idest communia toti trinitati, ut dictum est in libro de divinis hypotyposibus et probatur per multas auctoritates a sacris Scripturis acceptas, sunt duo genera nominum: primo quidem, ea quae dicuntur de deo, remotive per excellentiam quamdam, ut superbonum, supersubstantiale, supervivum, supersapiens et quaecumque alia dicuntur de deo per remotionem, propter sui excessum; cum quibus, dico, connumeranda sunt omnia nomina causalia, idest quae designant deum ut principium processionis perfectionum quae emanant ab ipso in creaturas, scilicet: bonum, pulchrum, existens, vitae generativum, sapiens et quaecumque alia per quae causa omnium bonorum nominatur ex dono suae bonitatis. Et ex hoc potest accipi regula magistralis quod omnia nomina designantia effectum in creaturas, pertinent ad divinam essentiam.
Discreta autem nomina, idest pertinentia distinctim ad tres personas, sunt: nomen patris supersubstantiale vel hypostaticum, idest personale et usus patris, idest actus eius qui est generatio; et similiter nomen filii et actus, qui est generari; et nomen spiritus sancti et actus eius qui est processio; ita quod, in talibus, nulla debet superinduci conversio, ut si diceretur quod pater generat filium et e converso; aut qualiscumque communio, ut si diceretur quod pater et filius generant aliquam aliam personam. Et similiter distinctim ad divinam personam pertinet mysterium incarnationis, quia sola persona filii est incarnata; et hoc est quod dicit quod cum praedictis discretum est: quia perfecta et invariabilis essentia jesu secundum naturam deitatis, est secundum nos per unitionem humanitatis; et quaecumque alia substantialia, idest personalia mysteria pertinent ad benignitatem incarnationis.