Ulterius quaeritur, utrum sit sapientia; et videtur quod non. Quia, sicut dicit philosophus, sapiens debet esse certissimus causarum.
Sed in ista doctrina non est aliquis certissimus; quia fides, cui haec doctrina innititur, est infra scientiam et supra opinionem. Ergo non est sapientia.
Contra, 1 corinth. 2, 6: sapientiam loquimur inter perfectos. Cum ergo hanc doctrinam ipse docuerit et de ipsa loquatur, videtur quod ipsa sit sapientia.