Postquam philosophus determinavit de generatione et alteratione secundum opiniones aliorum, hic incipit inquirere de eis secundum opinionem propriam.
Et primo inquirit utrum sit aliqua simplex generatio, secundum quam aliquid dicitur simpliciter generari; secundo de differentia alterationis ad simplicem generationem, ibi: de generatione autem et alteratione etc..
Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio: dicens quod post determinationem praedictorum, in consideratione veritatis primo occurrit videndum utrum aliquid generetur et corrumpatur simpliciter; vel proprie quidem, idest simpliciter seu principaliter, nihil generatur vel corrumpitur, sed semper generatur aliquid ex aliquo et in aliquid; quod videtur pertinere ad generationem vel corruptionem secundum quid.
Et inducit exemplum, puta cum ex laborante, idest infirmo, fit sanum: non enim fit ens simpliciter, quia et prius erat, sed fit aliquid, scilicet sanum, cum prius non esset sanum, sed laborans, idest infirmum. Et eadem ratio est cum fit aliquid laborans ex sano, vel parvum ex magno, aut e converso, et sic de omnibus aliis quae hoc modo dicuntur: huiusmodi enim generatio secundum quid invenitur in omni genere mobilium, ut patet in VIII physic..
Secundo ibi: si enim simpliciter etc., exequitur propositum. Et primo proponit dubitationem; secundo solvit eam, ibi: de his quidem etc.; tertio obiicit contra solutionem, ibi: quod autem et his determinatis etc.. Circa primum duo facit: primo ponit dubitationem; secundo excludit quandam responsionem, ibi: simpliciter autem etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit quandam consequentiam: dicens quod, si sit aliqua generatio simpliciter, sequitur quod aliquid generabitur ex simpliciter non ente.
Secundo, cum dicit: quapropter verum erit etc., ostendit consequens esse impossibile. Illud enim ex quo aliquid generatur, potest dici esse illud; sicut si ex ligno generatur arca, potest dici quod lignum est arca. Si ergo ex non ente simpliciter generatur ens, verum erit dicere quod non ens existit, idest est ens; quod est contradictoria esse simul vera. Sic ergo videtur et antecedens esse impossibile, scilicet quod aliquid generetur simpliciter ex non ente. Sequitur autem hoc inconveniens, si dicatur ex non ente simpliciter fieri aliquid sicut ex subiecto permanente: non autem sequitur, si ponatur ex non ente fieri aliquid simpliciter ordine tantum, idest, post non ens fit ens. Sed Aristoteles hoc disputative obiicit.
Tertio ibi: quaedam enim generatio etc., ostendit necessitatem primae consequentiae. Sicut enim se habet generatio quaedam ad non ens aliquod, sic se habet generatio simpliciter ad non ens simpliciter. Sed generatio quaedam, idest secundum quam aliquid dicitur generari secundum quid, est ex non ente quodam, puta ex non albo, cum fit aliquid album, aut ex non bono, cum fit aliquid bonum. Ergo simpliciter generatio, secundum quam aliquid dicitur generari simpliciter, est ex simpliciter non ente.
Deinde cum dicit: simpliciter autem etc., excludit quandam solutionem, quae possit dari distinguendo ens simpliciter. Unde primo ponit ipsam distinctionem, dicens quod simpliciter ens potest intelligi dupliciter: uno modo ut significat id quod est primum inter omnia praedicamenta entis, prout scilicet simpliciter ens dicitur de substantia; alio modo secundum quod simpliciter ens dicitur ipsum ens universale, quod omnia praedicamenta comprehendit.
Et hoc modo simpliciter non ens potest dici vel quod non est substantia, vel quod nullo modo est ens.
Secundo ibi: si quidem primum etc., ostendit quod secundum utrumque sensum sequitur inconveniens.
Si enim simpliciter dicatur primum ens quod est substantia, ergo et simpliciter non ens dicetur non substantia. Si ergo generatio simplex hoc requirit, quod sit simpliciter entis ex simpliciter non ente, sequetur quod erit substantia ex non substantia. Sed quando ponitur non esse substantiam neque hoc (quod est demonstrativum individualis substantiae), manifestum est quod nullum aliorum praedicamentorum remanebit, idest neque quale neque quantum neque ubi: quia sequeretur quod passiones, idest accidentia, separarentur a substantiis, quod est impossibile.
Si autem dicatur quod illud ex quo aliquid generatur simpliciter, sit non ens universaliter, prout ens simpliciter dicitur ens commune, sequetur quod per hoc quod dicitur non ens, intelligatur universaliter negatio omnium entium. Unde sequetur quod illud quod generatur simpliciter, generetur penitus ex nihilo: quod est contra rationem naturalis generationis, et contra sententias omnium philosophorum naturalium, qui scilicet de generatione naturali locuti sunt.
Deinde cum dicit: de his quidem etc., solvit praedictam dubitationem. Et dicit quod de ista materia etiam in aliis libris, scilicet in I physic., amplius, idest diffusius, et dubitationes positae sunt et determinationes. Et ideo nunc brevius est dicendum, quod simpliciter generatur aliquid quodam modo ex non ente, alio modo ex ente: oportet enim illud quod praeexistit generationi, esse potentia ens, actu autem non ens. Et ita verum est quod dicitur utroque modo: scilicet quod generatio simpliciter sit ex ente, et ex non ente.
Deinde cum dicit: quod autem et his determinatis etc., obiicit contra praedictam solutionem.
Et circa hoc tria facit: primo ponit obiectionem; secundo huius occasione introducit aliam quaestionem, et solvit eam, ibi: de his autem quantum etc.; tertio solvit dubitationem praedictam, ibi: propter quid etc..
Circa primum tria facit. Primo dicit de quo est intentio: et dicit quod, quia etiam post praedictam determinationem adhuc insurgit mirabilis dubitatio, rursus oportet tentare quomodo simpliciter generatio sit, sive ex ente in potentia, sive qualiter sit alio modo.
Secundo ibi: quaeret enim quis etc., movet quandam quaestionem: utrum scilicet generatio simplex sit tantum substantiae et huius, idest individui in genere substantiae; non autem sit quanti neque qualis neque ubi, et aliorum praedicamentorum, quae non sunt simpliciter entia. Et eadem quaestio potest fieri de corruptione. Et est hoc supponendum pro certo, quod generatio et corruptio simplex sit solius substantiae.
Tertio ibi: si enim quid generabitur etc., prosequitur dubitationem. Et dicit quod, si non generatur simpliciter nisi quid, idest existens in genere substantiae; et illud ex quo aliquid generatur, est potentia ens, sicut supra dictum est, et non actu; sequitur quod illud ex quo generatur substantia, et in quod transmutatur quando corrumpitur, sit substantia in potentia, non autem actu. Restat ergo quaerendum utrum sit in actu aliquod aliorum praedicamentorum, puta quantum vel quale aut ubi, aut quodcumque aliorum praedicamentorum; cum tamen sit in potentia ens hoc, idest substantia, quae est ens simpliciter; ita tamen quod non sit simpliciter, idest in actu, neque hoc, idest neque substantia, neque ens.
Quaecumque autem pars huius dubitationis detur, sequitur inconveniens. Si enim nihil aliorum est in actu, sed est in potentia omnia genera praedicamentorum, sequitur primo quod non ens sit separatum, idest quod materia, quae est ens in potentia, subiecta sit privationi, quae est non ens, absque omni forma. Secundo sequitur illud quod maxime timuerunt primi philosophi, quod aliquid generetur ex nullo praeexistente: quod enim non est ens actu, nihil est. Si vero ponatur quod id ex quo generatur substantia, non sit hoc aliquid, idest individuum in genere substantiae, neque sit substantia in actu, sed sit in actu aliquod aliorum praedicamentorum; sequitur inconveniens quod prius induximus, quod scilicet passiones, idest accidentia, separentur a substantiis; quod est manifeste impossibile. Sic igitur videtur quod non possit esse generatio simpliciter hoc modo, quod substantia generetur ex non ente actu, ente autem in potentia, ut praedicta solutio dicebat.