Hic plangit oppressionem quantum ad captivos: et primo plangit captivitatem minorum; secundo majorum, ibi, et egressus est a filia sion omnis decor ejus. Circa primum tria proponit. Primo hostium exaltationem in potentia: hostes, scilicet chaldaei, in capite, quasi principantes ipsis. Et quantum ad divitias: locupletati sunt. Deut. 28: ipse erit in caput, et tu eris in caudam. Secundo assignat exaltationis rationem: quia dominus locutus est, quasi sententias contra ipsam, inspirans gentibus ad veniendum, vel praedicens per Moysen.
Et hoc propter multitudinem iniquitatum: jerem. 28: loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut destruam et disperdam illud. Tertio proponit captivitatem, parvuli ejus, idest parvuli de populo.
Isa. 6: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam.
Huic praemittitur littera he; idest, ista sunt judicia quae dominus per Moysen dixerat. Est octavus locus conquestionis. Hoc quod dicitur, propter multitudinem, est prima pars assumptae conditionis generalis, quae dicitur concessio.
Allegorice hostes, haeretici, deficiente scientia in ecclesia, facti sunt in capite, praevalentes in contentionibus, lucupletati, eloquentia. Dominus locutus est, permissive, parvuli, incipientes in captivitate, ab ecclesia abducti.
Moraliter hostes, Daemones, in capite, intentionem corrumpentes, locupletati, multiplicitate peccatorum, locutus, permittens, parvuli, motus et affectus, tribulantis, Daemonis. Psal. 12: qui tribulant me, exultabunt si motus fuero.