+++
Si linguis hominum loquar et Angelorum etc.. Enumeratis diversis donis spiritus sancti, hic consequenter apostolus ostendit quod donum cui dono sit praeferendum. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod donis omnibus est caritas praeferenda; secundo ostendit quod donum inter alia cui donorum praeferendum sit, et hoc in XIV capitulo, ibi: sectamini caritatem etc.. Ostendit etiam caritatem esse omnibus aliis donis praeferendam ex tribus: primo ex eius necessitate, secundo ex eius utilitate, tertio ex eius perpetuitate. Ex necessitate quidem, quia sine ipsa nullum bonum est meritorium; et hoc est quod dicit: si linguis etc..
Ex utilitate vero, quia ipsa sola ad omnia sufficit; et hoc est quod dicit caritas patiens est etc.. Ex perpetuitate autem, quia caritas numquam excidit etc.. Est ergo praeferenda caritas quia magis necessaria, quia sine ea nullum bonum meritorium; et hoc probat inducendo per singula bona quae supra enumeravit. Dicta enim bona vel pertinent ad locutionem, vel ad cognitionem, vel ad operationem. Et ostendit quod nullum istorum meritorium est sine caritate. Sine ipsa enim non reputatur nec sermonis sublimitas, quia si linguis hominum loquar, nec intelligentiae profunditas, quia si habuero prophetiam, nec operum honestas, quia si distribuero in cibos etc.. Primo ergo praemittit de locutione quia Corinthii plus affectabant donum linguarum quam aliquod aliud, et ideo dicit: si linguis hominum loquar etc., quasi dicat: vos desideratis habere dona linguarum, sed hoc nihil valet sine caritate, et ideo dicit: si linguis hominum. Quae autem sit lingua hominum satis patet; quid vero sit lingua Angeli? sciendum est quod per linguas Angelorum hic potest intelligi triplex locutio: una locutio est secundum quod homo loquitur homini, et sic per Angelos intelligendi sunt homines qui sunt altioris scientiae, per homines illi qui sunt inferioris scientiae: et sic dicit: si linguis hominum, id est inferioris scientiae, et Angelorum, id est hominum superioris scientiae, loquar etc., Matth. II 7: labia sacerdotum etc. Angelus enim etc.. Secunda locutio intelligi potest secundum quod unus Angelus loquitur alteri Angelo.
Qualiter autem fiat haec locutio: sciendum est quod locutio fit ad manifestandum aliquod ignotum illi cui fit locutio. Est autem dupliciter ignotum in Angelo uno quod alteri est cognitum.
Primum est occultum mysteriorum divinorum, quia haec cognoscunt superiores Angeli in ipso divino lumine; inferiores vero non possunt in ipso divino lumine cognoscere, sed cognoscunt ea per revelationem superiorum Angelorum. Et sic superior Angelus dicitur loqui inferiori in quantum haec mysteria sibi revelat.
Et sicut apud nos manifestatio eorum quae unice habemus in corde nostro per signa particularia et distincta verba dicitur locutio, ita et revelatio huiusmodi mysteriorum quae Angeli superiores in universali et unico modo vident in divino lumine, facta inferioribus Angelis divisim et distinctim per intentiones eis proportionatas, dicitur locutio Angelorum; et deductio harum intentionum dicitur hic lingua Angeli. Secundum occultum in Angelis ad invicem est secretum cordis uniuscuiusque Angeli; solius enim dei est occulta cordium non solum Angelorum verum etiam hominum cognoscere. Et ideo superior non potest cognoscere quod cogitat inferior Angelus, et e converso. Et secundum hoc manifestatio conceptus unius Angeli alteri facta dicitur locutio Angelorum. Quae quidem manifestatio non fit per aliquas voces seu per aliqua sensibilia, quia his carent Angeli.
Sunt tamen in eis aliqua cognoscibilia sibi invicem naturaliter, et ideo quando (unus) Angelus vult manifestare conceptum sui cordis alteri Angelo quod est sibi ignotum, accipit aliquid quod est in eo illi Angelo naturaliter cognoscibile et utitur eo ut signo ad innotescendum, et hoc signum dicitur nutus. Quaerere autem qualiter excitet unus Angelus alium ad intelligendum praedictos nutus est ridiculosum, cum excitatio proprie conveniat dormientibus vel ad alia distractis; Angeli autem semper vigilant et intenti sunt ad servandum ordinem suum et explendum dispositionem divinae providentiae, et ideo non oportet quod excitentur: Psal. (cxx 4): ecce non dormitabit neque dormiet etc., Habac. (ii 1): super custodiam etc.. Tertia locutio intelligi potest secundum quod Angelus loquitur homini, et hoc facit tripliciter secundum triplex genus visionis. Quia aliquando loquitur homini visione corporali, sicut tres Angeli locuti sunt Abrahae, Gen. (xviii 1 ss.), et Angelus ad tobiam, et tunc lingua Angeli est illud instrumentum corporeum per quod exprimit verbum sensibile.
Aliquando loquitur homini visione imaginaria, sicut locutus est prophetis, et tunc lingua Angeli dicitur illa potestas qua imprimit species in imaginatione prophetarum. Aliquando loquitur visione intellectuali, et tunc lingua Angeli dicitur lumen per quod confortat intellectum ad intelligendum ea quae sibi proponit.
Sic ergo si sic loquar caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans et cymbalum tinniens. Aes enim et cymbalum sonando et tinniendo sibi nihil prosunt, sed aliis in quantum sunt alicui rei determinate sicut quod conveniat ad aliquid et huiusmodi; ideo ad insinuandum quod quantumcumque homo bene praedicet, bene exhortetur et non habeat caritatem, nihil sibi prodest sed aliis, dicit: sicut aes sonans et cymbalum tinniens, iob XI 2 numquid vir verbosus iustificabitur, quasi dicat: non iustificabitur aliquis propter multa verba quae habet nisi habeat caritatem.
Supra IV 20: non est in sermone regnum dei sed in virtute.
Differt autem aes a cymbalo, quia aes licet faciat suum sonum clarum et pulcrum, non tamen facit nisi unum sonum; cymbalum vero quia est concavum multiplicatur ex repercussione ictus in concavitate sonus, et sic reddit diversos sonos, ut sic aes sonans referatur ad illos qui habent verba plana et simplicia, in quibus non est aliqua profunditas; cymbalum vero tinniens referatur ad illos qui proferunt verba profunda, in quibus latent multi sensus.
+++
Si habuero prophetiam etc.. Hic ostendit quod sine caritate non sunt meritoria dona quae pertinent ad cognitionem. Et enumerat quatuor dona ad cognitionem pertinentia superius posita, scilicet donum prophetiae quod est per revelationem immediate a deo, donum sapientiae quae per rationes divinas inducit, donum scientiae quae per rationes ex creaturis procedit, et donum fidei quae est illorum qui tantum per auditum recipiunt fidem. Dicit ergo quod etiam si omnia ista habeam et caritatem non habeo, nihil sum. Et hoc est quod dicit: et si habuero prophetiam, quantum ad primum donum cognitionis quae est per revelationem, Eccli. XXIV 46: adhuc doctrinam etc., Ioel. II 28 effundam de spiritu etc.; et noverim mysteria omnia, quantum ad donum sapientiae, Dan. II 28; est deus in caelo etc.; et omnem scientiam, quantum ad donum scientiae, Sap. X 10: dedit illi scientiam sanctorum; et si habuero omnem fidem, id est omnium credendorum, vel, omnem fidem, id est perfectam, Matth. XV 28: o mulier, magna est fides tua; et non solum fidem sed etiam ipsum effectum fidei, quod est miracula facere, et ideo dicit: ita ut montes transferam, Luc. (xvii 6) si habueritis fidem sicut granum sinapis etc..
Si omnia ista habuero, caritatem autem non habeam nihil sum, id est nihil mihi prodest ad vitam, Ez. XXVII 36 ad nihilum deducam te, iob XVIII 15: habitent in tabernaculo eius etc..
Sed hic est duplex quaestio. Primo quaeritur quare fidei attribuatur operatio miraculorum. Et ad hoc est duplex ratio. Una ratio est quia fides proponit nobis quaedam supra rationem, unde non possunt per aliqua argumenta probari nisi per opera quae sunt supra naturam, et haec sunt miracula; unde miracula sunt argumenta fidei et pro tanto dicuntur effectus fidei.
Alia ratio est quia miracula sunt ex omnipotentia dei; fides autem omnipotentiae dei innititur: quod enim deus sit incarnatus credo quia est omnipotens, et similiter quia deus est omnipotens credo quod creavit mundum et alia omnia.
Secunda quaestio est utrum aliquis sine caritate possit facere miracula. Et videtur quod non, quia nullus facit miracula sua virtute nisi solus deus; virtus autem dei ad hoc impetratur per orationem; qui ergo non habet caritatem non videtur posse hanc virtutem impetrare. Responsio: dicendum quod oratio habet duos effectus, scilicet mereri et impetrare. Aliquando autem aliquis orando meretur et non impetrat, sicut qui oraret pro aliquo magno peccatore quod converteretur, aliquando non obtinet quia deus non exaudit eum propter peccata illius pro quo orat, ipse tamen qui orat meretur orando. Aliquando vero obtinet sed non meretur; meritum enim importat quandam aequalitatem et iustitiam: unde, cum aliquis non mereatur nisi per caritatem, quando non habens caritatem orat pro aliquo, impetrat quod petit vel propter meritum illius pro quo petit vel propter confirmationem fidei, ipse tamen non meretur. Et hoc etiam dicit Augustinus super illud ioh. (ix 31) peccatores deus non audit. Unde impetrat aliis, sed non sibi, Matth. VII 22 multi venient in illa die etc..
+++
Et si distribuero etc.. Hic ostendit quod sine caritate non est perfectio quantum ad operationes. Sunt autem in operationibus duo opera perfectissima, scilicet misericordiae et martyrii; unde si haec non prosunt sine caritate, multo magis nec alia proderunt, et ideo quasi per locum a maiori probat intentum suum. Et primo quantum ad opus misericordiae, et hoc est quod dicit: et si distribuero etc., in quo docet modum et perfectionem eleemosynae faciendae. Quantum ad modum dicit: si distribuero, quia non debet eleemosyna tota dari uni, sed distribui inter multos, Ps. (cxi 9): dispersit dedit pauperibus; in cibos, quia non debet dari ad superfluitates sed ad necessitatem, II Cor. VIII 13: non ut aliis sit remissio, id est ut lasciviant et vacent otio, vobis autem etc.; pauperum, quia non debet dari divitibus, Luc. XIV 12: cum facis prandium aut cenam etc.. Quantum ad perfectionem eleemosynae dicit: omnes facultates: nam, sicut dicit Augustinus, bonum est aliquid dare pro deo, Luc. XIX 8 dimidium bonorum meorum etc., sed melius est et perfectius omnia propter christum dimittere, et ideo dicit: omnes facultates, Matth. XIX 21: si vis perfectus esse, vade et vende etc.; meas, non alienas, Is. LVIII 7: frange esurienti panem tuum, non alienum. Sed si omnia faciam haec sine caritate, nihil mihi prosunt.
Secundo ostendit hoc quantum ad opus martyrii, et ideo dicit: et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, sicut tradidit beatus Laurentius, nihil mihi prodest, Prov. XV 8: victima impiorum, qui scilicet sunt sine caritate, abominabilis. Nihilominus tamen si aliquis existens in peccato et esset attritus, id est sine proposito peccandi, et accederet ad martyrium, consequeretur effectum martyrii, si causa est quae facit martyrem, sicut etiam est in baptismo.
Notandum autem quod diligenter consideranti apparet quod apostolus subtiliter locutus est et proprie. Donum linguarum sine caritate assimulat sono aeris et tinnitui cymbali; dono cognitionis sine caritate adiunxit: nihil sum; dono operationis adiunxit: nihil mihi prodest. Cuius ratio est quia locutio est quidam actus rei viventis denuntians conceptum cordis; quando autem non fertur nec denuntiatur aliquid a re viva, tunc non potest proprie dici locutio. Vita autem animae est per caritatem, et ideo locutio quae non est ex caritate assimulatur voci mortuae et est quasi sonus, et ideo dicit: factus sum sicut aes sonans etc..
Item per cognitionem anima perficitur, quia intellectus est perfectio intelligentis. Sed sciendum est quod quaedam intelligibilia sunt supra animam, quaedam vero sub anima. In his autem quae sunt supra animam non est ultima perfectio in cognoscendo sed in habendo rei cognitae per amorem; in his autem quae sunt infra animam cognitio est melior amore. Cuius ratio est quia cognitio perficitur per hoc quod res cognitae sunt in cognoscente, amor autem perficitur per hoc quod amans trahitur in rem amatam. Res autem quae sunt infra animam habent nobilius esse in anima cognoscente quam in se ipsis, et ideo cognitio rerum corporalium est nobilior quam amor eorum. Deus autem est excellentius in se ipso quam sit in cognitione animae vel cuiuscumque rationalis creaturae, et ideo dilectio dei praevalet eius cognitioni; unde ultima perfectio rationalis creaturae non est in cognoscendo deum sed in amando; et ideo dicit quod quantumcumque cognoscat si non amet, nihil est, quia nondum consequitur perfectum esse.
Item operationes habent bonitatem secundum quod sunt utiles ad finem. Si igitur deficiant a fine, nihil prosunt. Ad finem autem ultimum ordinantur per caritatem, quae est amor boni, quod est ultimus finis; et ideo dicit quod quaecumque sunt actiones, sine caritate nihil prosunt.
+++
Caritas autem patiens est etc.. Hic apostolus ostendit caritatis excellentiam ex eius utilitate, quia ipsa perficit et operatur actus omnium virtutum. Ex hoc autem surgunt quaedam dubia. Primum est quod si caritas operatur actus omnium virtutum, videtur quod sit generalis et non specialis virtus. Ad hoc dicendum quod caritas est specialis virtus, et tamen est mater et forma omnium virtutum, et secundum hoc imperat, non secundum quod est virtus specialis. Ad cuius evidentiam sciendum est quod in omnibus artibus, actibus et habitibus quae sunt propter finem, illa ars, actus seu habitus quae considerat finem imperat omnibus aliis et movet ea quae sunt ad finem illum, sicut apparet in navifactiva: finis enim navis est navigare, unde gubernator imperat et movet omnia quae sunt ad finem illum, ipse imperat nautis et movet, ipse ordinat et imperat de forma navis; ille autem qui considerat formam imperat illi qui parat materiam. Videmus etiam hoc in moralibus, sicut in vitiis: aliquis enim quaerit pervenire ad finem aliquem, puta ad excellentiam, et per divitias, et ideo quantum ad hoc excellentia est finis, divitiae sunt ad finem; cum ergo excellentia pertineat ad superbiam, divitiae vero ad avaritiam, constat quod superbia gerat avaritiam: hoc modo est eius mater. Caritas ergo, quia habet pro obiecto immediate ipsum deum qui est finis ultimus omnium, ad ipsum omnia refert. Deus enim est finis omnium, et ideo oportet quod omnia in ipsum referamus sicut in ultimum finem nostrae beatitudinis, alias non esset virtutis quod facimus sed vanum. Si enim aliquis exercet actus fortitudinis contra pericula et hoc non refert in deum, non est virtuosus sed vanus. Cum ergo caritas omnia opera nostra referat in deum, manifestum est quod ab ea habent quod sint virtuosa, et ideo dicitur mater virtutum. Quia vero actus morales consequuntur formam suam et perfectionem a fine - ut puta si aliquis fornicatur ut expoliet fornicariam, magis dicitur avarus quam fornicator -, finis autem omnium est deus ad quem caritas et dirigit et unit nos sibi, ideo dicitur forma omnium virtutum. Quicumque enim servaret castitatem, non diceretur castus nisi in quantum hoc faceret propter amorem dei. Et sic patet quod in quantum imperat et movet actus omnium virtutum, dicitur mater earum, in quantum vero omnes actus ex hoc habent quod sint virtuosi quod a caritate informantur, dicitur forma earum.
Et ex hoc attribuit ei apostolus actus omnium virtutum, non in quantum est virtus specialis.
Secundum dubium est quod si caritas sufficit ad perficiendum actus omnium virtutum, videtur quod animae virtutes non sunt necessariae.
Ad hoc dicendum quod ad hoc quod aliquis actus prompte fiat, oportet omnia illa quae ad actum illum concurrunt esse ordinata et bene disposita, alias non posset sine labore et resistentia fieri. Ad actum enim qui est currere concurrunt et equus et sessor; quantumcumque sessor esset instructus, non bene posset currere nisi equus esset domitus et bene curreret, nisi cum magno labore. Ad actus autem virtutum ut potentia movens est ratio, mota vero et exequens sunt vires inferiores. Si ergo ratio sit ordinata et bene disposita, numquam poterit aliquem actum elicere a potentiis inferioribus, scilicet irascibili et concupiscibili, si non sint bene domitae et rationi subiectae, nisi cum difficultate et resistentia: et talis actus non est virtuosus, quia non est cum delectatione et facilitate. Quando vero (potentia) rationalis perfecta est et aliae potentiae subiectae sunt ei et sine difficultate et cum delectatione obsequuntur ei ad actus quod imperat, tunc illi actus sunt virtuosi.
Et secundum hoc Aristotiles assignat differentiam inter continentem et castum, quia continens est ille qui vitat actus (et) habet rationem bene dispositam circa actus continentiae, sed tamen patitur multas molestias in parte inferiori, scilicet in concupiscibili; castus vero est ille qui et superiorem rationem et inferiorem habet bene dispositam circa actus praedictos. Et ideo licet caritas, quae est in voluntate imperante potentiis inferioribus, moveat in deum actus omnium virtutum, tamen necessariae sunt aliae virtutes speciales quae perficiant potentias inferiores ad exequendum actus illos sine difficultate.
Manifestatis ergo dubiis, sciendum est quod apostolus de actibus virtutum quos perficit caritas tractat per comparationem ad tria: primo per comparationem ad proximum, secundo per comparationem ad se ipsum, tertio per comparationem ad deum. Quantum ad proximum dupliciter. Primo in operando bonum, et hoc in sustinendo patienter illata ab aliis, et quantum ad hoc dicit: caritas patiens est, id est facit nos patienter sustinere iniurias, Luc. XXI 19: in patientia vestra possidebitis etc., Iac. V 7: patientes estote; in largiendo beneficia, quia benigna est, supple caritas, id est facit nos benignos proximis per beneficia - unde benignitas, quasi bona igneitas -, Eph. IV 32: estote benigni, Luc. VI 38: date et dabitur vobis etc..
Secundo in retrahendo a nocumentis, et hoc quantum ad affectum, quia caritas non aemulatur, id est facit nos invidere, Rom. XIII 13: non in contentione et aemulatione, iob V 2: parvulum occidit invidia; quantum ad opus, quia non agit perperam, id est non agit perverse contra proximum, Eccli. VII 1: noli facere mala et non te etc..
Quantum vero ad se ipsum ponit quatuor contra quae perficit caritas.
Primo enim perficit contra superbiam, et hoc dupliciter. Quantum ad ipsam superbiam, quia caritas non inflatur, id est expellit superbiam.
Qui enim diligit deum, omnia recognoscit ab eo et refert in illum, et ideo quicquid habet virtuosum est. Sed inflata dicuntur illa proprie quae sunt plena vento; et ideo superbi qui ea quae habent non recognoscunt a deo, vel etiam non eo modo quo debent, vel imputant propriis meritis, dicuntur proprie inflari, quia nihil habent quod non sit a deo; unde si de aliquo gloriantur, quasi a se ipsis habeant, nihil est illud, supra VIII 1: scientia inflat, caritas aedificat. Item quantum ad filiam superbiae, quae est ambitio. Ex quo enim homo praesumit de se, magna ambit et desiderat magna utpote eis dignus, et ideo dicit: non est ambitiosa, Eccli. VII 4: noli quaerere ab homine etc., Gal. V 26: non efficiamini inanis gloriae etc..
+++
Secundo perficit hominem contra avaritiam, quia non quaerit quae sua sunt, scilicet tantum, sed quae aliorum, supra X 33: non quaerens quod mihi etc., Phil. II 21: omnes quae sua sunt quaerunt. Vel aliter: non quaerit quae sua sunt, id est non quaerit quae sibi auferuntur in iudicio. Videtur ergo contra caritatem si aliquis in iudicio contendat cum aliquo de rebus sibi ablatis. Ad hoc quidam dicunt quod numquam aliquis cum caritate contendit in foro litigioso. Sed hoc est falsum, quia plus est contendere in campo pugnando cum homine quam in foro litigando, quia ibi occidunt se, hic auferunt tantum res. Et ideo ad verba Glosae et ad alias auctoritates quae circa hoc sunt - sicut dicitur Luc. VI 30: quae tua sunt ne repetas, et iterum (matth.
V 41): si quis angariaverit te mille passus etc. -, dicendum est cum Augustino quod haec sunt accipienda quantum ad praeparationem animae, id est quod debes esse ex caritate ita paratus quod tua non repeteres quando esset scandalum vel proximus indigeret. Et intelligendum quod ea quae repetis ordines ad bonum finem et etiam ad salutem proximi, quia ex hoc aliquando inducitur proximus ad restitutionem. Et ideo intelligendum est quod non quaerit quae sua sunt, id est si opus esset quaereret.
Tertio perficit contra iram, quia caritas non irritatur, Eccl. VII 10: ira in sinu stulti etc..
+++
Quarto, generaliter contra omnem malitiam, et hoc quantum ad cognitionem: non cogitat mala, Is. I 16: auferte malum cogitationum etc.; quantum ad affectionem, quia non gaudet super iniquitate, contra illos de quibus dicitur Prov. II 14: qui delectantur cum malefecerint etc., sed hoc non est faciendum, Prov. XVII 5: qui in ruina laetatur etc.; sed debemus gaudere de bono, et hoc facit caritas, quia congaudet autem veritati, II ioh. 4: gaudeo valde quia inveni.
+++
Quantum autem ad deum ordinat et perficit, primo quantum ad tolerantiam malorum temporalium, et ideo dicit: omnia suffert, id est facit hominem paratum ad sustinendum patienter omnes adversitates, Iac. V 11: patientiam iob audistis, quae est iob II 10: si bona suscepimus de manu. Etc.. Secundo quantum ad bona, et hoc quantum ad intellectum in oboedientia fidei, quia omnia credit, non dicit cito, sed omnia, id est in omnibus credit deo, quia deo nihil impossibile credit, eccli.
II 8: qui timetis deum, credite illi; in gaudio spei, et hoc quantum ad affectum, quia omnia sperat quae veritas promittit, Ps. (lxi 9): sperate in eo omnis etc., Eccli. II 9: qui timetis deum, sperate etc., in longanimitate expectationis, quia omnia sustinet: quantumcumque enim quae sperat quis differantur, non frangitur, Eccli.. II 3: iungere deo et omnia sustine etc., Rom. VIII 25: quod speramus per patientiam expectamus, Ps. (xxx 25): viriliter agite etc..
Etsi caritas sit specialis virtus, tamen non connumerat eam istis, quia ex quo omnia ista perficit caritas, manifestum est quod etiam proprium actum eliciat.
+++
Caritas numquam excidit etc.. Hic probat apostolus caritatis excellentiam ad alia dona per rationem sumptam ex eius perpetuitate. Et ratio talis est: caritas numquam excidit, alia dona excidunt, ergo caritas est excellentior aliis donis. Et ideo circa hoc tria facit: primo enim ponit maiorem, scilicet quod caritas numquam excidit; secundo mediam, ibi: sive prophetiae etc.; tertio conclusionem, ibi: nunc cognosco etc..
Quantum ad primum dicit: caritas numquam excidit, id est nec in hoc saeculo nec in futuro finietur. Sed circa hoc est error quorundam haereticorum, quia ex hoc dicebant quod si caritas numquam excidit, quicumque habet caritatem numquam peccat, et si peccat dicunt eum numquam habuisse caritatem. Sed hoc est falsum, quia omnis perfectio perficit perfectibile suum secundum modum suae naturae. Modus autem naturalis animae est quod utatur suis perfectionibus libera voluntate unde et est domina sui actus, et ideo sive a caritate sive a quacumque perfectione ita perficitur quod potest uti libere et non uti perfectione illa, sicut vult. Et ideo habens caritatem potest peccare si vult. Unde non est intentio apostoli quia habens caritatem non peccet, sed dicit quod caritas non excidit, id est non tollitur per gloriam supervenientem sed magis perficitur. Cuius ratio est quia amor cum non sit nisi rei cognitae, ad cognitionem et praesentiam rei cognitae inflammatur et excitatur affectus ad amorem, et inde est quod quanto vera bona magis cognoscuntur tanto magis amantur, sed falsis bonis e converso. Cum ergo deus videatur facie ad faciem in patria, constat quod caritas ibi non destruitur, sed maxime perficitur; et hoc (est) quod dicit Isaias XXXI 9 quod cuius ignis in sion et caminus in ierusalem, quia hic est parvus amor dei, sed ibi maximus, Ier. (xxi consequenter cum dicit: sive prophetiae etc., probat mediam, scilicet quod alia dona excidunt, et circa hoc tria facit: primo ponit propositum, secundo probat ipsum, ibi: ex parte enim cognoscimus etc., tertio confirmat probationem, ibi: cum essem parvulus etc..
Ponit ergo propositum, scilicet quod alia dona evacuantur, et hoc ostendit quantum ad tria dona quae isti magis reputabant, et primo quantum ad donum prophetiae, et ideo dicit: sive prophetiae evacuabuntur etc., et quantum ad rem prophetatam: prophetiae enim sunt de futuris, I Petri I 10: de qua locuti sunt prophetae etc., tunc autem omnia erunt praesentia; et quantum ad modum prophetandi, qui est in figuris et visionibus aenigmaticis, Num. XII 6: si quis fuerit inter vos propheta etc., tunc autem erit perfecta cognitio et plena visio.
Secundo quantum ad donum linguarum, et ideo dicit sive linguae cessabunt, quod quidem non potest intelligi de lingua corporali, quia si cessaret corpus esset imperfectum; nec de usu linguae, quia ibi erit laus vocalis; nec de linguis Angelorum, quia, secundum quod dictum est, ibi sunt. Sed apostolus intendit hic de locutione linguae secundum quod est donum spiritus sancti. Dona autem spiritus sancti sunt ad utilitatem, sicut dictum est supra, quae est finis ipsorum donorum. Finis autem linguarum fuit ut fides omnibus gentibus nuntiaretur, Act. II 4: repleti sunt omnes etc.. Cessabunt ergo linguae quantum ad finem qui modo est, quia tunc non per alium quis veniet in cognitionem dei sed per se ipsum, Ier. XXXI 34: non docebit vir fratrem etc.. Omnes enim cognoscent etc.. Erunt ergo ibi linguae, sed non ad instructionem de deo.
Tertio probat hoc quantum ad donum scientiae, et ideo dicit: sive scientia destruetur. Sed circa hoc est opinio multiplex. Quidam enim dicunt quod scientia hic acquisita non remanebit post mortem, et haec opinio videtur ortum habere a positione Avicennae, qui dicit quod species intelligibiles non remanent in intellectu possibili postquam desinit actu intelligere. Quod enim in parte sensitiva species conservantur quibus non actu aliquis utatur, est ex natura organi corporei quo utitur pars sensitiva. Unde in parte sensitiva est imaginativa quae est thesaurus formarum per sensum acceptarum, et memorativa quae est thesaurus intentionum particularium non per sensum acceptarum, sicut et ovis extimat lupum inimicum. Quia igitur intellectus possibilis non utitur organo corporeo, dicit esse impossibile quod conserventur in eo species sicut in thesauro rerum quae actu non intelliguntur. Et sic oportet quod semper quando intellectus possibilis vult actu intelligere, quod respiciendo ad phantasmata convertat se ad intellectum agentem. Sic igitur scientia, quae est secundum species intelligibiles acquisitas modo praedicto, non remanet in anima cum fuerit a corpore separata.
Sed haec positio est contra philosophum, qui dicit in III de anima quod cum intellectus possibilis - qui ante intelligere nihil est actu eorum quae sunt -, fiat unaquaeque sciens, tunc dicitur secundum actum; est tamen et tunc in potentia dum non considerat, sed aliter quam ante addiscere. Ex quo patet quod postquam acceperat intelligibiles non est semper actu considerans, sed quandoque in potentia.
Est etiam haec opinio contra veritatem, quia cum intellectus habeat esse firmum et stabile, quod ideo recipitur oportet stabiliter recipi. Unumquodque enim quod est in altero est in eo per modum recipientis. Hoc autem est ex voluntate quod speciebus in intellectu existentibus quandoque actu utitur et quandoque non utitur. Unde habitus diffinitur: habitus est quo quis utitur cum voluerit.
Alii autem dicunt quod scientia destruetur quantum ad actum, sed non quantum ad habitum. Sed haec positio ridiculosa est, quia cum habitus sit habilitas quaedam ad actum, si destrueretur scientia quantum ad actum, tunc habitus scientiae esset ibi frustra.
Et ideo dicendum est quod scientia non destruetur neque quantum ad habitum neque quantum ad actum, sed quantum ad modum intelligendi, quia hic nullo modo potest homo considerare illa quorum habitum scientiae habet nisi convertat se ad phantasmata, quod contingit ex unione intellectus ad corpus, cum non perfecte dominatur in illa; unde iste modus non erit in patria, sed considerabit per species influxas et infusas absque aliquibus phantasmatibus corporalibus.
Quod ergo dicit hic apostolus quod scientia destruetur, sciendum est quod de omnibus istis donis, scilicet de prophetia et dono linguarum vel de scientia secundum quod est donum, loquitur secundum quod ordinantur in cognitionem dei. Scientia autem secundum quod est donum gratis datum, est, sicut dictum est, quo quis per rationes ex rebus sumptas pervenit seu ducit alios in cognitionem dei, et haec scientia destruetur in patria, quia tunc non cognoscemus deum per creaturas sed per se ipsum.
+++
Consequenter cum dicit: ex parte cognoscimus etc., probat quod proposuit tali ratione: adveniente perfecto cessat imperfectum, sed haec omnia, scilicet dona alia, sunt imperfecta, ergo adveniente perfecto cessabunt. Et huius rationis primo ponit mediam, scilicet quod alia dona a caritate sint imperfecta, ostendens eorum imperfectionem. Primo quantum ad donum scientiae cum dicit ex parte enim cognoscimus, scilicet imperfecte deum, secundo quantum ad donum prophetiae cum dicit: et ex parte, id est imperfecte, prophetamus, Ps. (cxxxviii 16): imperfectum meum viderunt oculi etc..
+++
Sed contra: haec ratio non videtur esse ad propositum, quia si propter hoc scientia seu prophetia evacuabuntur quia ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus, eadem ratione et caritas destruetur, quia ex parte diligimus et non perfecte.
Responsio: dicendum quod aliquid dicitur imperfectum dupliciter: uno modo quando imperfectio est de propria ratione rei imperfectae, alio modo quando imperfectio non est de ratione rei sed accidit ei.
Verbi gratia cognitio fidei est imperfecta primo modo, quia imperfectio est de eius ratione, unde et ponitur in eius diffinitione quod est argumentum non apparentium. Similiter et spes quia est de non habitis, et prophetia quia aenigmatica, et scientia quia est cognitio dei ex creaturis sumpta. Caritas autem non habet de sui ratione imperfectionem, sed accidit ei secundum quod imperfecte participatur ab aliquibus. Ratio enim quare imperfectio non sit de ratione caritatis, sicut est de ratione aliorum donorum, est quia caritas cum sit in affectu et res amata non sit in affectu, sed affectus tendat in ipsam, de ratione habitus caritatis quae perficit affectum est ut perfectissime et immediate in ipsum tendat. Et si contingit aliquis defectus seu retardatio, hoc non est ex ratione eius, sed per accidens contingit in quantum remisse et minus intense ipsa caritas participatur.
Alia vero dona, quae pertinent ad cognitionem, sunt in intellectu ut cognitum in cognoscente. Et quia cognitio dei diversis modis potest esse in intellectu, quia aliquando ut credita tantum, aliquando ut sperata, aliquando etiam per rationes debiles, ideo secundum diversos et imperfectos modos cognitionis sortiuntur nomina, et sic patet quod imperfectio est de ratione eorum et non caritatis.
+++
Cum essem parvulus etc.. Hic apostolus confirmat suam probationem.
Posuerat autem (duo) in praedicta probatione: primum est quod adveniente perfecto evacuatur imperfectum, secundum est quod hic cognoscimus ex parte. Et haec duo confirmat hic: primo confirmat primum, secundo secundum ibi: videmus nunc per speculum etc..
Probat autem primum per similitudinem in rebus humanis comparando statum futurae gloriae ad statum praesentem, sicut statum aetatis perfectae ad statum pueritiae, et hoc quantum ad tria dona de quibus ipse mentionem fecit, quorum duo pertinent ad cognitionem, scilicet donum linguarum et donum scientiae, et in istis deficiunt pueri.
Unde quantum ad primum dicit: cum essem parvulus loquebar ut parvulus, id est more parvuli, scilicet balbutiendo, ut parvulus loquitur qui vana loquitur, Ps. (xi 3): vana locuti sunt unusquisque ad proximum etc.. Quantum ad secundum dicit: sapiebam ut parvulus. Cognitio autem consistit in duobus, scilicet in iudicando et in deliberando, id est in eligendo et in inveniendo. Multi enim bene adinveniunt sed non bene iudicant, et e converso; sed quandoque aliquis utrumque, scilicet bene iudicat et adinvenit. Sed in istis duobus hic assimulamur imperfectioni puerorum, et primo quantum ad electionem seu iudicium, et hoc est quod dicit: sapiebam ut parvulus: illi dicuntur sapere ut parvuli qui male iudicant, Phil. III 19: gloria in confusione eorum etc.; secundo quantum ad inventionem, cum dicit: cogitabam ut parvulus, id est ratiocinabar, ut parvuli cogitant qui male cogitant, Ps. (xciii 11) dominus scit cogitationes hominum etc.. Et hoc quod dicit sapiebam refertur ad donum sapientiae, quod pertinet ad affectum; cogitabam, ad donum scientiae.
Quando autem factus vir etc., quasi dicat: sicut factus vir, evacuantur ea quae sunt parvuli, ita quando veniemus ad futuram vitam quae est perfecta, evacuabuntur ea quae sunt hic imperfecta, prov.
I 22: usquequo diligitis infantiam, Is. Penult. (lxv 20): maledictus puer centum annorum etc..